Obrázky na stránke
PDF
ePub

220 Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, Nunc Amyci cāsum gemit et crūdēlia sēcum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summō
Dēspiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentēs
225 Litoraque et lātōs populos, sic vertice caeli
Constitit et Libyae defixit lumina rēgnīs.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentēs
Adloquitur Venus: "O qui res hominumque deumque
230 Aeternis regis imperiis, et fulmine terrēs,

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trōes potuere, quibus, tot fūnera passīs,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certē hinc Rōmānōs ōlim, volventibus annīs,
235 Hinc fore ductōrēs, revocātō ā sanguine Teucri,
Qui mare, qui terras omni diciōne tenerent,
Pollicitus; quae te, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occāsum Trōiae trīstēsque ruīnās
Sōlabar, fātis contraria fāta rependens;

240

245

Nunc eadem fortūna virōs tot casibus actōs

Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, labōrum?

"Antenor potuit, mediis ēlāpsus Achīvīs,

Illyricos penetrare sinus atque intima tūtus.
Rēgna Liburnōrum, et fontem superare Timāvī,
Unde per ōra novem vāstō cum murmure montis
It mare prōruptum et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locāvit
Teucrōrum, et genti nōmen dedit armaque fixit
Troïa, nunc placida compostus pāce quiescit.
250 Nōs, tua prōgeniēs, caeli quibus adnuis arcem,
Navibus, infandum! āmissīs, ūnius ob īram

Prōdimur atque Italis longe disiungimur ōris.
Hic pietātis honōs? sic nōs in sceptra repōnis?”.
Olli subrīdēns hominum sator atque deōrum
155 Vultu, quo caelum tempestātēsque serēnat,
Ōscula libavit natae, dehinc tālia fātur:

"Parce metū, Cytherea, manent immōta tuōrum Fāta tibi. Cernēs urbem et prōmissa Lavini Moenia, sublimemque ferēs ad sidera caeli 260 Magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. Hic tibi - fābor enim, quandō haec tē cūra remordet, Longius et volvēns fātōrum arcāna movēbō — Bellum ingens geret Italia, populōsque ferōcēs Contundet, mōrēsque viris et moenia pōnet,· 165 Tertia dum Latiō rēgnantem viderit aestās, Ternaque transierint Rutulis hiberna subāctis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iūlō Additur-Ilus erat, dum rēs stetit Ilia rēgnō Trigintā māgnōs volvendis mensibus orbēs $70 Imperio explebit, rēgnumque ab sēde Lavini Transferet, et longam multā vī mūniet Albam.

"Hic iam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs Gente sub Hectoreā, dōnec rēgina sacerdos Märte gravis geminam partu dabit Ilia prōlem. 275 Inde lupae fulvō nutrīcis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet Moenia Romānōsque suō de nomine dicet. His ego nec mētās rērum nec tempora pönō; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūnō, 280 Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit Rōmānōs, rerum dominōs, gentemque togātam.

"Sic placitum. Veniet lūstris labentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clārāsque Mycēnās

285 Servitio premet ac victis dominābitur Argis.
Nāscētur pulchrā Trōiānus orīgine Caesar,
Imperium Oceanō, fāmam qui terminet astris,
Iūlius, ā māgnō demissum nomen Iūlō.

Hunc tu ōlim caelō, spoliis Orientis onustum,
29c Accipies sēcūra; vocābitur hic quoque vōtīs.
Aspera tum positīs mītēscent saecula bellis ;
Cana Fides, et Vesta, Remō cum fratre Quirinus,
Iūra dabunt; dirae ferrō et compāgibus artis
Claudentur Belli portae; Furor impius intus
295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnīs
Post tergum nōdis fremet horridus ōre cruentō."
Haec ait, et Māiā genitum dēmittit ab altō,
Ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arcēs
Hospitiō Teucris, nē fātī nescia Didō

300 Finibus arceret. Volat ille per aëra māgnum
Remigiō ālārum, ac Libyae citus adstitit ōrīs.
Et iam iussa facit, pōnuntque ferōcia Poeni
Corda volente deō; in primis rēgina quiētum
Accipit in Teucrōs animum mentemque benignam.

305

At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns,
Ut primum lux alma data est, exire locōsque
Explōrāre novos, quas vento accesserit ōrās,
Qui teneant (nam inculta videt) hominesne feraene,
Quaerere constituit, sociisque exacta referre.

310 Classem in convexo nemorum sub rūpe cavātā
Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit; ipse unō graditur comitātus Achātē
Bina manu lātō crispāns hastilia ferrō.
Cui mäter mediā sēsē tulit obvia silvā,

315 Virginis ōs habitumque gerēns et virginis arma,
Spartanae, vel quālis equōs Threissa fatigat

Harpalyce volucremque fugă praevertitur Hebrum. Namque umeris dē mōre habilem suspenderat arcum Vēnātrix, dederatque comam diffundere ventis, 320 Nūda genū, nōdōque sinūs collecta fluentēs.

325

Ac prior "Heus," inquit, "iuvenēs, mōnstrāte, meārum Vidistis si quam hic errantem forte sorōrum, Succinctam pharetrā et maculōsae tegmine lyncis, Aut spumantis aprī cursum clāmōre prementem.” Sic Venus; et Veneris contrā sic filius ōrsus: "Nulla tuarum audīta mihi neque visa sorōrum, Ō—quam të memorem, virgō? namque haud tibi vultus Mortālis, nec vōx hominem sonat; ō dea certē, An Phoebi soror? an Nymphārum sanguinis ūna? 330 Sis fēlix, nostrumque levēs, quaecumque, labōrem, Et, quō sub caelō tandem, quibus orbis in ōrīs Iactemur, doceās; ignārī hominumque locōrumque Errāmus, vento, hūc vāstīs et fluctibus acti.

335

Multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā." Tum Venus: "Haud equidem tālī mē dignor honōre; Virginibus Tyriis mōs est gestāre pharētram, Purpureoque altē sūrās vincire cothurnō. Pūnica rēgna vidēs, Tyriōs et Agēnoris urbem; Sed finēs Libycī, genus intractabile bellō. 340 Imperium Dīdō Tyria regit urbe profecta, Germānum fugiens. Longa est iniuria, longae Ambāgēs; sed summa sequar fastīgia rērum. Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agrī Phoenicum, et magnō miserae dilectus amōre, 345 Cui pater intactam dederat, primisque iugārat Ōminibus. Sed rēgna Tyri germānus habēbat Pygmalion, scelere ante aliōs immānior omnēs. Quos inter medius vēnit furor. Ille Sychaeum Impius ante ārās atque aurī çaecus amōre

350 Clam ferrō incautum superat, sēcūrus amōrum
Germanae; factumque diu cēlāvit, et aegram,
Multa malus simulāns, vānā spē lūsit amantem.
Ipsa sed in somnīs inhumātī vēnit imāgō
Coniugis, ōra modīs attollēns pallida mīrīs;
355 Crūdēlēs ārās trāiectaque pectora ferrō
Nūdāvit, caecumque domus scelus omne retexit;
Tum celerāre fugam patriāque excēdere suādet,
Auxiliumque viae veteres tellure reclüdit
Thesaurōs, ignotum argenti pondus et auri.

360

"His commōta fugam Dīdō sociosque parabat. Conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyranni Aut metus acer erat; nāvēs, quae forte parātae, Corripiunt, onerantque auro; portantur avāri Pygmalionis opēs pelagō; dux femina facti. 365 Dēvēnēre locōs, ubi nunc ingentia cernis Moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, Mercatique solum, factī dē nōmine Byrsam, Taurino quantum possent circumdare tergō. Sed vōs qui tandem, quibus aut vēnistis ab ōrīs, 370 Quōve tenētis iter?”

Quaerenti tālibus ille Suspīrāns imōque trahēns ā pectore vōcem: "Ō dea, si prīmā repetēns ab origine pergam, Et vacet annālēs nostrōrum audire labōrum, Ante diem clausō compōnet Vesper Olympō. 375 Nōs Trōiā antiquā, si vestras forte per aurēs Trōiae nomen iit, diversa per aequora vectōs Forte sua Libycīs tempestās appulit ōris. Sum pius Aenēās, raptōs qui ex hoste Penātēs Classe vehō mēcum, fāmā super aethera nōtus. 380 Italiam quaerō patriam et genus ab Iove summō. Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,

« PredošláPokračovať »