Obrázky na stránke
PDF
ePub

Mātre deā monstrante viam, data fāta secūtus;
Vix septem convulsae undis Euroque supersunt.

Ipse ignotus, egēns, Libyae dēscrta peragro, 385 Európā atque Asiā pulsus." Nec plūra querentem

Passa Venus medio sic interfāta dolore est:

“Quisquis es, haud, crēdē, invisus caelestibus aurās Vitālēs carpis, Tyriam qui advēneris urbem.

Perge modo, atque hinc tē rēginae ad limina perfer. 390 Namque tibi reducēs socios classemque relātam

Nūntio et in tūtum versis aquilonibus āctam,
Ni frūstrā augurium vānī docuēre parentēs.
Aspice bis sēnos laetantēs āgmine cycnos,

Aetheriā quos lāpsa plagā Iovis āles aperto 395

Turbābat caelo; nunc terrās ordine longo
Aut capere aut captās iam dēspectāre videntur.
Ut reducēs illi lūdunt stridentibus ālis,
Et coetū cinxēre polum, cantūsque dedēre,

Haud aliter puppēsque tuae pūbēsque tuórum 400 Aut portum tenet, aut plēno subit ostia vēlā.

Perge modo, et, quā tē dūcit via, dērige gressum.”

Dixit, et āvertēns roseā cervice refulsit,
Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem

Spirāvēre, pedēs vestis dēflūxit ad imos,
405 Et vēra incessū patuit dea. Ille ubi mātrem

Adgnovit, tāli fugientem est võce secūtus:

“Quid nātum totiēns, crūdēlis tū quoque, falsis Lūdis imāginibus? Cūr dextra iungere dextram

Non datur ac vērās audire et reddere võcēs?"
410 Tālibus incūsat, gressumque ad moenia tendit.

At Venus obscūrā gradientēs āëre saepsit,
Et multo nebulae circum dea fūdit amictū,
Cernere nē quis eos, neu quis contingere posset,
Mõlirive moram, aut veniendi poscere causās.

415 Ipsa Paphum sublimis abit, sēdēsque revisit

Laeta suās, ubi templum illi, centumque Sabaeo
Tūre calent ārae sertisque recentibus hālant.

Corripuēre viam intereā, quā sēmita mönstrat.

Iamque ascendēbant collem, qui plūrimus urbi 420 Imminet adversāsque aspectat dēsuper arcēs.

Mirātur mõlem Aenēäs, māgālia quondam,
Mirātur portās strepitumque et strāta viārum.
Instant ārdentēs Tyrii, pars dūcere mūros

Mõlirique arcem et manibus subvolvere saxa, 425 Pars optāre locum tēcto et conclūdere sulco;

Iūra magistrātūsque legunt sanctumque senātum;
Hic portūs alis effodiunt; hic alta theātris
Fundāmenta locant alii, immānēsque columnās

Rūpibus excidunt, scaenis decora alta futūris. 430 Quālis apēs aestāte novā per fõrea rura

Exercet sub sõle labor, cum gentis adultos
Ēdūcunt fētūs, aut cum liquentia mella
Stipant et dulci distendunt nectare cellās,

Aut onera accipiunt venientum aut āgmine facto 435 Ignāvum fūcās pecus ā praesaepibus arcent;

Fervet opus, redolentque thymo frāgrantia mella. “ fortūnāti, quorum iam moenia surgunt!” Aenēās ait, et fastīgia suspicit urbis.

Infert sē saeptus nebulā -- mirābile dictü440 Per medios, miscetque viris, neque cernitur ūlli.

Lūcus in urbe fuit mediā, laetissimus umbra, Quo primum iactāti undis et turbine Poeni Effõdēre loco signum, quod rēgia Iūno

Mõnstrārat, caput ācris equi: sic nam fore bello 445 Ēgregiam et facilem victū per saecula gentem.

Hic templum Iūnõni ingēns Sidonia Dido
Condēbat, dõnis opulentum et nūmine divae,

1

Aerea cui gradibus surgēbant līmina nexaeque

Aere trabēs, foribus cardo strīdēbat aēnīs.
450 Höc primum in lūco nova rēs oblāta timorem

Lēniit, hic primum Aenēās spērāre salūtem
Ausus et adAictis melius confidere rēbus.
Namque sub ingenti lūstrat dum singula templo,

Rēginam opperiēns, dum, quae Fortūna sit urbī, 455 Artificumque manūs inter sē operumque laborem

Mirātur, videt Iliacās ex ordine pūgnās
Bellaque iam fāmā tõtum vulgāta per orbem,
Atridās, Priamumque, et saevum ambõbus Achillem.

Constitit, et lacrimāns “Quis iam locus," inquit, “Achātē, 460 Quae regio in terris nostri non plēna laboris?

En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
Sunt lacrimae rērum et mentem mortālia tangunt.
Solve metūs; feret haec aliquam tibi fāma salutem."

Sic ait, atque animum pictūrā pāscit inānī,
465 Multa gemēns, largöque ūmectat flūmine vultum.

Namque vidēbat, uti bellantēs Pergama circum
Hāc fugerent Grāi, premeret Trõiāna iuventūs,
Hāc Phryges, instāret currū cristātus Achillēs.

Nec procul hinc Rhēsi niveis tentòria vēlis
470 Adgnoscit lacrimāns, primo quae prõdita somno

Týdidēs multā vāstābat caede cruentus,
Ārdentēsque āvertit equos in castra, prius quam
Pābula gustāssent Trõiae Xanthumque bibissent.

Parte aliā fugiēns āmissis Troilus armis,
475
Infēlix

puer atque impār congressus Achilli,
Fertur equis, currüque haeret resupinus inani,
Löra tenēns tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
Per terram, et versā pulvis inscribitur hastā.

Intereā ad templum non aequae Palladis ibant 480 Crinibus Iliades passis peplumque ferēbant,

Suppliciter tristēs et tünsae pectora palmis;
Diva solo fixos oculos āversa tenēbat.
Ter circum Iliacās raptāverat Hectora mūros,

Exanimumque auro corpus vendēbat Achillēs.
485 Tum vērō ingentem gemitum dat pectore ab imo,

Ut spolia, ut currūs, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manūs Priamum conspexit inermēs.
Sē quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,

Ēõāsque aciēs et nigri Memnonis arma. 490

Dūcit Amāzonidum lūnātis agmina peltis
Penthesilēa furēns, mediisque in milibus ārdet,
Aurea subnectēns exsertae cingula mammae,
Bellātrix, audetque viris concurrere virgo.

Haec dum Dardanio Aenēae miranda videntur, 495 Dum stupet, obtūtūque haeret dēfixus in ūno,

Rēgina ad templum, förmā pulcherrima Dido,
Incessit, māgnā iuvenum stīpante catervā.
Quālis in Eurotae rīpis aut per iuga Cynthi

Exercet Diāna choros, quam mille secūtae 500 Hinc atque hinc glomerantur Orēades; illa pharētram

Fert umerā, gradiēnsque deās superēminet omnēs —
Lātōnae tacitum pertemptant gaudia. pectus –
Tālis erat Dido, tālem sē laeta ferēbat

Per medios, instāns operi rēgnisque futūris. 505 Tum foribus divae, media testūdine templī,

Saepta armis soliõque altē subnixa resēdit.
Iūra dabat lēgēsque viris, operumque laborem
Partibus aequābat iūstis, aut sorte trahēbat :

Cum subito Aenēās concursū accēdere māgno 510 Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,

Teucrorumque alios, āter quos aequore turbo
Dispulerat penitusque aliās āvexerat ārās.

[ocr errors]

Obstipuit simul ipse simul percussus Achātēs

Laetitiāque metūque ; avidi coniungere dextrās 515 Ārdēbant; sed rēs animos incognita turbat.

Dissimulant, et nūbe cavā speculantur amicti,
Quae fortūna viris, classem quo litore linquant,
Quid veniant: cūnctis nam lēcti nāvibus ibant,

Orantēs veniam, et templum clāmõre petēbant.
520 Postquam intrögressi et coram data copia fandi,
Māximus Īlioneus placido sic pectore coepit :

rēgina, novam cui condere Iuppiter urbem Iūstitiāque dedit gentēs frēnāre superbās,

Trões tē miseri, ventis maria omnia vecti, 525

Örāmus : prohibē infandos ā nāvibus ignēs,
Parce pio generī, et propius rēs aspice nostrās.
Non nos aut ferro Libycās populāre Penātēs
Vēnimus, aut raptās ad litora vertere praedās;

Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
530 “ Est locus, Hesperiam Grāi cognomine dicunt,

Terra antiqua, potēns armis atque ūbere glaebae;
Oenotri coluēre viri; nunc fāma, minārēs
Italiam dixisse ducis dē nomine gentem.

Hic cursus fuit,
535 Cum subito adsurgēns fluctū nimbāsus Orion

In vada caeca tulit, penitusque procācibus austris
Perque undās, superante salõ, perque in via saxa
Dispulit; hūc pauci vestris adnāvimus oris.
Quod genus hoc hominum ? quaeve hunc tam barbara

morem
540 Permittit patria ? hospitiö prohibēmur harēnae;

Bella cient, primāque vetant consistere terrā.
Si genus hūmānum et mortālia temnitis arma,
At spērāte deōs memorēs fandi atque nefandi.

“Rēx erat Aenēās nõbis, quo iūstior alter,

« PredošláPokračovať »