Obrázky na stránke
PDF
ePub

90

Pauper in arma pater primis hūc misit ab annis.
Dum stābat rēgno incolumis rēgumque vigebat
Conciliis, et nõs aliquod nomenque decusque
Gessimus. Invidiā postquam pellācis Ulixi —
Haud ignota loquor — superis concessit ab oris,
Adflictus vitam in tenebris luctüque trahēbam,
Et cāsum insontis mēcum indignābar amici.

Nec tacui dēmēns, et mē, fors si qua tulisset,
95 Si patrios umquam remeāssem victor ad Argos,

Promisi ultorem, et verbis odia aspera mõvi.
Hinc mihi prima mali lābēs, hinc semper Ulixēs
Criminibus terrēre novis, hinc spargere vocēs

In vulgum ambiguās, et quaerere conscius arma. 100 Nec requiēvit enim, donec Calchante ministro

Sed quid ego haec autem nequiquam ingrāta revolvõi
Quidve moror, si omnēs ūno ordine habētis Achivos,
Idque audire sat est ? Iamdūdum sūmite poenās;

Höc Ithacus velit, et māgno.mercentur Atridae." 105

Tum vērā ārdēmus scitāri et quaerere cāsūs
Ignāri scelerum tantorum artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitāns, et ficto pectore fātur :

"Saepe fugam Danai Trõiā cupiēre relictā

Mõliri et longõ fessi discēdere bello;
10 Fēcissentque utinam ! saepe illos aspera ponti

Interclūsit hiems, et terruit Auster euntēs.
Praecipuē, cum iam hic trabibus contextus acernis
Stāret equus, toto sonuērunt aethere nimbi.

Suspēnsi Eurypylum scitantem ārācula Phoebi
115 Mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:

"Sanguine plācāstis ventos et virgine caesā,
Cum primum Īliacās, Danai, vēnistis ad ārās;
Sanguine quaerendi reditūs, animāque litandum
Argolicā.” Vulgi quae vox ut vēnit ad aurēs,

120 Obstipuēre animi, gelidusque per ima cucurrit

Ossa tremor, cui fāta parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vātem māgno Calchanta tumultū
Protrahit in medios; quae sint ea nūmina divum,

Flāgitat. Et mihi iam multi crūdēle canēbant 125 Artificis scelus, et taciti ventūra vidēbant.

“Bis quinos silet ille diēs, tēctusque recūsat Prõdere voce suā quemquam aut opponere morti. Vix tandem, māgnīs Ithacī clāmõribus āctus,

Composito rumpit vocem, et mē dēstinat ārae.
:30 Adsēnsēre omnēs, et, quae sibi quisque timēbat,

Ūnius in miseri exitium conversa tulēre.
Iamque diēs infanda aderat; mihi sacra parāri,
Et salsae frūgēs, et circum tempora vittae.

Ēripuī, fateor, lēto mē, et vincula rūpī,
135 Limosõque lacū per noctem obscūrus in ulvā

Dēlitui, dum vēla darent, sī forte dedissent.
Nec mihi iam patriam antiquam spēs ūlla videndi,
Nec dulcēs nātos exoptātumque parentem;

Quos illi fors et poenās ob nostra reposcent
140 Effugia, et culpam hanc miserõrum morte piābunt.

Quod tē per superõs et conscia nūmina vēri,
Per, sĩ qua est, quae restet adhāc mortālibus ūsquam
Intemerāta fidēs, õrő, miserēre laborum

Tantorum, miserēre animi non digna ferentis." 145 His lacrimis vītam damus, et miserēscimus ultro.

Ipse viro primus manicās atque arta levārī
Vincla iubet Priamus, dictisque ita fātur amicis :

Quisquis es, āmissõs hinc iam obliviscere Grājās.

Noster eris, mihique haec ēdissere vēra roganti : 150 Quo mõlem hanc immānis equi statuēre? quis auctor ? Quidve petunt? quae rēligio, aut quae māchina

belli?"

Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasgā,
Sustulit exūtās vinclis ad sidera palmās:

Võs, aeterni ignēs, et non violābile vestrum 155 Testor nūmen" ait,“ võs ārae ēnsēsque nēfandi,

Quós fūgi, vittaeque deum, quās hostia gessi:
Fās mihi Grāiorum sacrāta resolvere iūra,
Fās õdisse viros, atque omnia ferre sub aurās,
Si qua tegunt; teneor patriae nec lēgibus üllis.
Tū modo promissis maneās, servātaque serves
Troia fidem, si vēra feram, si māgna rependam.

“Omnis spēs Danaum et coepti fidūcia belli
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo

Týdidēs sed enim scelerumque inventor Ulisēs, 165 Fātāle aggressi sacrāto āvellere templo

Palladium, caesis summae custodibus arcis,
Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineās ausi divae contingere vittās,

Ex illo fluere ac retro sublāpsa referri
170 Spēs Danaum, frāctae virēs, āversa deae mēns.

Nec dubiis ea signa dedit Trītonia monstris.
Vix positum castris simulācrum : ārsēre coruscae
Lūminibus flammae arrēctis, salsusque per artūs

Sūdor iit, terque ipsa solo — mirābile dictū 175 Emicuit, parmamque gerēns hastamque trementem.

"Extemplo temptanda fugā canit aequora Calchās, Nec posse Argolicis exscindi Pergama tēlis, Omina ni repetant Argis, nūmenque redūcant,

Quod pelago et curvis sēcum āverēre carinīs. 180 Et nunc, quod patriās vento petiēre Mycēnās,

Arma deõsque parant comitēs, pelagõque remēnso
Imprövisi aderunt. Ita digerit omina Calchās.
Hanc pro Palladio moniti, pro nūmine laeso
Effigiem statuēre, nefās quae triste piāret.

A

185 Hanc tamen immēnsam Calchās attollere mõlem

Rõboribus textīs caeloque ēdūcere iussit,
Nē recipi portis, aut dūci in moenia posset,
Neu populum antiquā sub rēligiõne tuērī.

Nam si vestra manus viõlāsset dona Minervae, 190 Tum māgnum exitium - quod di prius õmen in

ipsum
Convertant ! — Priami imperio Phrygibusque futūrum;
Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
Ultro Asiam māgno Pelopēa ad moenia bello

Ventūram, et nostros ea fāta manére nepotēs.” 195

Tālibus insidiis periūrique arte Sinonis
Crēdita rēs, captique dolis lacrimisque coāctis,
Quos neque Tydidēs, nec Lārisaeus Achillēs,
Nōn anni domuēre decem, non mille carinae.

Hic aliud māius miseris multoque tremendum
Obicitur magis, atque improvida pectora turbat.
Laocoon, ductus Neptūno sorte sacerdos,
Sollemnēs taurum ingentem mactābat ad ārās.
Ecce autem gemini ā Tenedo tranquilla per alta -

Horrēsco referēns -immēnsis orbibus anguēs 205 Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;

Pectora quorum inter fluctūs arrēcta iubaeque
Sanguineae superant undās; pars cētera pontum
Põne legit sinuatque immēnsa volūmine terga.

Fit sonitus spūmante salo; iamque arva tenēbant, 210 Ardentēsque oculos suffecti sanguine et igni,

Sibila lambēbant linguis vibrantibus öra.
Diffugimus visū exsanguēs. Illi āgmine certo
Lāocoonta petunt; et primum parva duorum

Corpora nātorum serpēns amplexus uterque 215 Implicat et miseros morsū dēpāscitur artūs;

Post ipsum, auxilio subeuntem ac tēla ferentem,

200

220

Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nödös,
Perfūsus saniē vittās ātröque venēno,
Clāmõrēs simul horrendos ad sidera tollit,
Quālis mūgitus, fūgit cum saucius āram

Taurus et incertam excussit cervice secūrim. 225 At gemini lāpsū dēlūbra ad summa dracēnēs

Effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,
Sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
Tum vērā tremefacta novus per pectora cūnctis

Insinuat pavor, et scelus expendisse merentem 330 Lāocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur

Laeserit et tergo scelerātam intorserit hastam.
Dūcendum ad sēdēs simulācrum õrandaque divae
Nūmina conclamant.

Dividimus mūros et moenia pandimus urbis. 235 Accingunt omnés operi, pedibusque rotārum

Subiciunt lāpsūs, et stuppea vincula collo
Intendunt. Scandit fātālis māchina mūros,
Fēta armis. Pueri circum innūptaeque puellae

Sacra canunt, fūnemque manū contingere gaudent. 240 Illa subit, mediaeque mināns inlābitur urbi.

Ō patria, o divum domus Īlium, et incluta bello
Moenia Dardanidum ! quater ipso in limine portae
Substitit, atque utero sonitum quater arma dedēre;

Instāmus tamen immemorēs caecique furore, 245 Et monstrum infēlix sacrātā sistimus arce.

Tunc etiam fātis aperit Cassandra futūris
Ora, dei iussū nōn umquam crēdita Teucris.
Nõs dēlūbra deum miseri, quibus ultimus esset
Ille diēs, fēstā vēlāmus fronde per urbem.

« PredošláPokračovať »