Obrázky na stránke
PDF
ePub

250

Vertitur intereā caelum et ruit oceano Nox,
Involvēns umbrā māgnā terramque polumque
Myrmidonumque dolos; fūsi per moenia Teucri
Conticuēre; sopor fessos complectitur artūs.

Et iam Argiva phalanx instructis nāvibus ibat 255 Ā Tenedo, tacitae per amica silentia lūnae

Litora nōta petēns, flammās cum rēgia puppis
Extulerat, fātisque deum dēfēnsus iniquis
Inclusos utero Danaos et pinea fūrtim

Laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad aurās 360 Reddit equus, laetique cavo sē rõbore prõmunt

Thessandrus Sthenelusque ducēs et dirus Ulixēs,
Dēmissum lāpsi per fūnem, Acamāsque, Thoāsque,
Pēlidēsque Neyptolemus, primusque Machāön,

Et Menelāus, et ipse doli fabricātor Epēos. 265 Invādunt urbem somnā vīnōque sepultam;

Caeduntur vigilēs, portisque patentibus omnēs
Accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.

Tempus erat quo prima quiēs mortālibus aegris
Incipit et donā divum grātissima serpit.
In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector
Visus adesse mihi, largõsque effundere flētūs;
Raptātus bigis, ut quondam, āterque cruento
Pulvere, perque pedēs trāiectus lõra tumentēs.

Ei mihi, quālis erat! quantum mūtātus ab illo 275 Hectore, qui redit exuviās indutus Achilli,

Vel Danaum Phrygios iaculātus puppibus ignēs!
Squalentem barbam et concrētos sanguine crinēs
Vulneraque illa gerēns, quae circum plūrima mūros

Accēpit patrios. Ultro Alēns ipse vidēbar
280 Compellāre virum et maestās expromere vocēs:

“O lūx Dardaniae, spēs 7 fidissima Teucrum, Quae tantae tenuēre morae ? quibus Hector ab õris

270

Exspectāte venis ? ut të post multa tuorum

Funera, post varios hominumque urbisque laborēs 285 Dēfessi aspicimus! quae causa indigna serēnos

Foedāvit vultūs ? aut cũr haec vulnera cerno?"

Ille nihil, nec më quaerentem vāna morātur,
Sed graviter gemitūs īmā dē pectore dūcēns,

"Heu fuge, nāte deā, tēque his" ait "ēripe flammis. 290 Hostis habet mūros; ruit alto ā culmine Troia.

Sat patriae Priamoque datum ; si Pergama dextrā
Dēfendi possent, etiam hāc dēfēnsa fuissent.
Sacra suõsque tibi commendat Troia Penātēs;

Hös cape fātorum comitēs, his moenia quaere, 295 Māgna pererrāto statuēs quae denique ponto."

Sic ait, et manibus vittās Vestamque potentem
Aeternumque adytis effert penetrālibus īgnem.

Diverso intereā miscentur moenia lūctū,

Et magis atque magis, quamquam sēcrēta parentis 300

Anchisae domus arboribusque obtēcta recessit,
Clārēscunt sonitūs, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tēcti
Ascēnsū supero, atque arrēctis auribus adsto:

In segetem veluti cum flamma furentibus austris 305 Incidit, aut rapidus montāno fūmine torrēns

Sternit agros, sternit sata laeta boumque laborēs,
Praecipitēsque trahit silvās stupet inscius alto
Accipiēns sonitum saxi dē vertice pāstor.

Tum vērā manifesta fidēs, Danaumque patēscunt 310

Insidiae. Iam Dēiphobi dedit ampla ruinam,
Vulcānā.superante, domus, iam proximus ārdet
Ucalegõn; Sigēa igni freta lāta relūcent.
Exoritur clāmorque virum clangorque tubārum.

Arma āmēns capio; nec sat rationis in armis; 315 Sed glomerāre manum bello et concurrere in arcem

Cum sociis ārdent animi; furor iraque mentem
Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.

Ecce autem tēlis Panthūs ēlāpsus Achivum,

Panthūs Othryadēs, arcis Phoebique sacerdos, 320 Sacra manū victosque deos parvumque nepotem

Ipse trahit, cursūque āmēns ad limina tendit.
"Quo rēs summa loco, Panthū ? quam prēndimus

arcem?"
Vix ea fātus eram, gemitū cum tālia reddit :

“ Vēnit summa diēs et inēlūctābile tempus
325 Dardaniae. Fuimus Trões, fuit īlium et ingens

Gloria Teucrorum ; ferus omnia Iuppiter Argos
Trānstulit; incēnsā Danai dominantur in urbe.
Arduus armātos mediis in moenibus adstāns

Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet 330 Insultāns. Portis aliī bipatentibus adsunt,

Mīlia quot māgnīs umquam vēnēre Mycēnīs;.
Obsēdēre aliī tēlis angusta viārum
Oppositi; stat ferri aciēs mūcröne corusco

Stricta, parāta neci; vix primi proelia temptant 335 Portārum vigilēs, et caeco Mārte resistunt."

Tālibus Othryadae dictis et nūmine divum
In flammās et in arma feror, quo tristis Erinys,
Quo fremitus vocat et sublātus ad aethera clāmor.

Addunt sē socios Ripheus et māximus armis
340 Ēpytus, oblātī per lūnam, Hypanisque Dymāsque,

Et lateri agglomerant nostro, iuvenisque Coroebus,
Mygdonidēs. Illis ad Trõiam forte diēbus
Vēnerat, insāno Cassandrae incēnsus amore,

Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferēbat, 345 Infēlix, qui non sponsae praecepta furentis

Audierit.
Quos ubi confertõs audēre in proelia vidi,

FRIEZE'S AENEID D - 5

355

Incipio super his: “Iuvenēs, fortissima frustrā

Pectora, si võbis audentem extrēma cupido 350 Certa sequi — quae sit rēbus fortūna vidētis:

Excessēre omnēs, adytis ārisque relictis,
Di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
Incēnsae moriāmur, et in media arma ruānus.
Una salūs victis, nūllam spērāre salūtem.”

Sic animis iuvenum furor additus. Inde lupi ceu
Raptörēs ātrā in nebulā, quos improba ventris
Exēgit caecās rabiēs, catulique relicti
Faucibus exspectant siccis, per tēla, per hostēs

Vādimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenēmus 360 Urbis iter; nox ātra cavā circumvolat umbrā.

Quis clādem illius noctis, quis fūnera fando
Explicet, aut possit lacrimis aequāre laborēs ?
Urbs antiqua ruit, multos domināta per annos;

Plūrima perque viās sternuntur inertia passim 365 Corpora perque domos et rēligiosa deorum

Limina. Nec sõli poenās dant sanguine Teucri;
Quondam etiam victis redit in praecordia virtus
Victorēsque cadunt Danai. Crūdēlis ubique
Lūctus, ubique pavor, et plūrima mortis imāgo.

Primus sē Danaum, māgnā comitante catervā,
Androgeõs offert nõbis, socia āgmina crēdēns
īnscius, atque ultrò verbis compellat amicis:
"Festināte, viri. Nam quae tam sēra morātur

Sēgnitiēs ? aliī rapiunt incēnsa feruntque
375 Pergama; vos celsis nunc primum ā nāvibus itis."

Dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur
Fida satis) sēnsit medios dēlāpsus in hostēs.
Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit.

Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem 380 Pressit humi nitēns, trepidusque repente refūgit

370

Attollentem irās et caerula colla tumentem;
Haud secus Androgeos visū tremefactus abibat.

Inruimus, dēnsis et circumfundimur armis,

Ignārāsque loci passim et formidine captos 385 Sternimus. Adspirat primo fortūna labori.

Atque hic successū exsultāns animisque Coroebus
“Õ socis, quă prima" inquit “fortūna salūtis
Mönstrat iter, quāque ostendit sē dextra, sequāmur;

Mūtēmus clipeos, Danaumque insignia nobis 390 Aptēmus. Dolus an virtūs, quis in hoste requirat?

Arma dabunt ipsi.” Sic fātus, deinde comantem
Androgei galeam clipeique insigne decorum
Induitur, laterique Argivum accommodat ēnsem.

Höc Rīpheus, hoc ipse Dymās omnisque iuventūs 395 Laeta facit; spoliis sē quisque recentibus armat.

Vadimus immixti Danais haud nūmine nostro,
Multaque per caecam congressi proelia noctem
Conserimus, multos Danaum dēmittimus Orco

Diffugiunt alii ad nāvēs, et litora cursū 400

Fida petunt; pars ingentem formidine turpi
Scandunt rūrsus equum et nūtā conduntur in alvom

Heu nihil invitis fās quemquam fidere divis!
Ecce trahēbātur passis Priamēia virgo

Crinibus ā templo Cassandra adytisque Minervae, 405 Ad caelum tendēns ārdcntia lūmina frustrā,

Lumina, nam teneräs arc@bant vincula palmäs.
Non tulit hanc speciem furiātā mente Coroebus,
Et sēsē medium iniēcit peritūrus in āgmen.
Consequimur cūncti et dēnsis incurrimus armis.
Hic primum ex alto dēlūbri culmine tēlis
Nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedēs
Armorum faciē et Grāiārum errore iubārum.

Tum Danai gemitū atque ereptae virginis irā

410

« PredošláPokračovať »