250 255 Vertitur interea caelum et ruit ōceanō Nox, Laxat claustra Sinōn. Illōs patefactus ad aurās 260 Reddit equus, laetique cavō sẽ rōbore prōmunt Thessandrus Sthenelusque ducēs et dīrus Ulixēs, Dēmissum lāpsi per fūnem, Acamāsque, Thoāsque, Pēlīdēsque Neoptolemus, primusque Machāōn, Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epēos. 265 Invādunt urbem somno vīnōque sepultam ; Caeduntur vigilēs, portisque patentibus omnēs Accipiunt sociōs atque āgmina cōnscia iungunt. Tempus erat quō prima quiēs mortālibus acgris Incipit et dōnō dīvum grātissima serpit. 270 In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector Visus adesse mihi, largōsque effundere flētūs; Raptātus bīgīs, ut quondam, āterque cruentō Pulvere, perque pedēs traiectus lōra tumentēs. Ei mihi, quālis erat! quantum mūtātus ab illō 275 Hectore, qui redit exuvias indūtus Achilli, Vel Danaum Phrygiōs iaculātus puppibus īgnēs! Squalentem barbam et concrētōs sanguine crīnēs Vulneraque illa gerens, quae circum plūrima mūrōs Accepit patriōs. Ultrō flens ipse videbar 280 Compellare virum et maestās exprōmere vōcēs: "O lux Dardaniae, spēs ō fidissima Teucrum, Quae tantae tenuēre morae? quibus Hector ab ōris Exspectate venis? ut tē post multa tuōrum Funera, post varios hominumque urbisque labōrēs 285 Dēfessi aspicimus! quae causa indigna serēnōs Foedavit vultus? aut cur haec vulnera cernō?" Ille nihil, nec me quaerentem vāna morātur, Sed graviter gemitus imō de pectore dūcēns, "Heu fuge, nāte deā, tēque hīs" ait "ēripe flammis. Hostis habet mūrōs; ruit altō a culmine Trōia. Sat patriae Priamoque datum; si Pergama dextrā Defendi possent, etiam hac defēnsa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Trōia Penātēs; Hōs cape fātōrum comitēs, his moenia quaere, 295 Magna pererrātō statuēs quae denique ponto." Sic ait, et manibus vittās Vestamque potentem Aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diversō interea miscentur moenia luctu, Et magis atque magis, quamquam sēcrēta parentis 300 Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, Clarescunt sonitūs, armōrumque ingruit horror. Excutior somnō, et summi fastigia tecti Ascensū superō, atque arrectīs auribus adstō: In segetem veluti cum flamma furentibus austrīs 305 Incidit, aut rapidus montānō flūmine torrēns Sternit agrōs, sternit sata laeta boumque labōrēs, Praecipitesque trahit silvās stupet inscius altō Accipiens sonitum saxi de vertice păstor. Tum vērō manifesta fides, Danaumque patescunt Insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam, Vulcano superante, domus, iam proximus ārdet Ucalegōn; Sigea īgni freta lāta relucent. Exoritur clamorque virum clangorque tubārum. Arma āmēns capiō; nec sat ratiōnis in armīs; 310 315 Sed glomerāre manum bello et concurrere in arcem Cum sociis ardent animi; furor iraque mentem Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis. Ecce autem tēlis Panthūs ēlāpsus Achīvum, Panthus Othryadēs, arcis Phoebique sacerdos, 320 Sacra manu victōsque deōs parvumque nepōtem Ipse trahit, cursūque āmēns ad līmina tendit. "Quō rēs summa loco, Panthū? quam prendimus arcem?" 325 330 Vix ea fātus eram, gemitū cum tālia reddit: "Vēnit summa diēs et inēlūctābile tempus Oppositi; stat ferri aciēs mucrone coruscō Audierit. Quōs ubi confertōs audēre in proelia vīdī, FRIEZE'S AENEID 5 Incipio super his: "Iuvenes, fortissima frustrā 355 Di, quibus imperium hōc steterat; succurritis urbī Inde lupi ceu Sic animis iuvenum furor additus. Exegit caecōs rabies, catulique relicti Faucibus exspectant siccis, per tēla, per hostes Vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenēmus 360 Urbis iter; nox ātra cavā circumvolat umbrā. Quis cladem illius noctis, quis fūnera fandō Explicet, aut possit lacrimis aequare labōrēs? Urbs antiqua ruit, multōs domināta per annōs; Plūrima perque vias sternuntur inertia passim 365 Corpora perque domōs et religiosa deōrum 370 Limina. Nec sõli poenas dant sanguine Teucri; Primus sē Danaum, māgnā comitante caterva, 375 Pergama; võs celsis nunc primum ā nāvibus ītis." 380 Pressit humi nītēns, trepidusque repente refugit Attollentem īrās et caerula colla tumentem; Haud secus Androgeōs visu tremefactus abībat. Inruimus, densis et circumfundimur armis, Ignārōsque loci passim et formidine captōs 385 Sternimus. Adspīrat prīmō fortūna labōri. Atque hic successū exsultāns animisque Coroebus "O socii, quã prima" inquit "fortūna salūtis Mönstrat iter, quaque ostendit sẽ dextra, sequāmur; Mūtēmus clipeōs, Danaumque insignia nōbīs 390 Aptēmus. Dolus an virtūs, quis in hoste requirat? Arma dabunt ipsi." Sic fātus, deinde comantem Androgei galeam clipeique insigne decōrum Induitur, laterique Argivum accommodat ensem. Hōc Ripheus, hōc ipse Dymās omnisque iuventus 395 Laeta facit; spoliīs sẽ quisque recentibus armat. Vādimus immixti Danais haud numine nostrō, Multaque per caecam congressi proelia noctem Conserimus, multos Danaum demittimus Orcō Diffugiunt alii ad nāvēs, et litora cursu 400 Fida petunt; pars ingentem formidine turpi Scandunt rursus equum et nōtā conduntur in alvō. Heu nihil invitis fãs quemquam fidere divis! Ecce trahēbātur passīs Priamēia virgō Crinibus à templo Cassandra adytisque Minervae, 405 Ad caelum tendens ärdentia lūmina frūstrā, — Lūmina, nam tenerās arcēbant vincula palmās. Nostrōrum obruimur, oriturque miserrima caedēs Tum Danai gemitu atque ereptae virginis īrā |