Obrázky na stránke
PDF
ePub

420

Undique collēcti invādunt, ācerrimus Āiāx, 415 Et gemini Atridae, Doiopumque exercitus omnis :

Adversi rupto ceu quondam turbine venti
Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eõis
Eurus equis; stridunt siivae, saevitque tridenti
Spūmeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
Illi etiam, si quos obscūrā nocte per umbram
Fūdimus insidiis tõtāque agitāvimus urbe,
Appārent; primi clipeõs mentītaque tēla
Adgnoscunt, atque ora sono discordia signant.

Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus 425 Pēnelei dextrā divae armipotentis ad āram

Procumbit; cadit et Rīpheus, iūstissimus ūnus
Qui fuit in Teucris et servantissimus aequi
(Dis aliter visum); pereunt Hypanisque Dymāsque
Confixi ā sociis; nec tē tua plurima, Panthū,
Lābentem pietās nec Apollinis infula tēxit.
Iliaci cinerēs et fiamma extrēma meorum,
Testor, in occāsū vestro nec tēla nec ūllās
Vitāvisse vicēs Danaum, et, si fāta fuissent,

Ut caderem, meruisse manū. Divellimur inde: 435 Iphitus et Peliās mēcum, quorum īphitus aevo

Iam gravior, Peliās et vulnere tardus Ulixi;
Protinus ad sēdēs Priami clāmõre vocāti.

Hic vērā ingentem pūgnam, ceu cētera nūsquam

Bella forent, nūllī tātā morerentur in urbe; 440 Sic Mārtem indomitum, Danaosque ad tēcta ruentēs

Cernimus, obsessumque actā testūdine limen.
Haerent pārietibus scālae, postēsque sub ipsos
Nītuntur gradibus, clipeõsque ad tēla sinistris

Prõtēcti obiciunt, prēnsant fastīgia dextris. 445

Dardanidae contrā turrēs ac tēcta domorum
Culmina convellunt --- his sē, quando ultima cernunt,

Extrēmā iam in morte parant dēfendere. tēlis
Aurātāsque trabēs, veterum decora alta parentum,

Dēvolvunt; aliī strīctis mūcrônibus īmās
450 Obsēdēre forēs; hās servant āgmine dēnso.

Instaurāti animi, rēgis succurrere tēctis,
Auxilioque levāre viros, vimque addere victis.

Limen erat caecaeque forēs et pervius ūsus

Tēctorum inter sē 'Priami, postēsque relicti 455

A tergo, infēlix quā sē, dum rēgna manēbant,
Saepius Andromachē ferre incomitāta solēbat
Ad soceros, et avā puerum Astyanacta trahēbat.
Evādā ad summi fastigia culminis, unde

Tēla manū miseri iactābant inrita Teucri.
460 Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra

Eductam tēctis, unde omnis Troia vidēri
Et Danaum solitae nāvēs et Achāia castra,
Aggressi ferro circum, quā summa labantēs

Iūnctūrās tabulāta dabant, convellimus altis
465 Sēdibus, impulimusque; ea lāpsa repente ruinam

Cum sonitū trahit et Danaum super āgmina lātē
Incidit. Ast alii subeunt, nec saxa, nec ūllum
Tēlorum intereā cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus 470 Exsultat, tēlis et lūce coruscus aēnā:

Quālis ubi in lūcem coluber mala grāmina pāstus,
Frigida sub terrā tumidum quem brūma tegēbat,
Nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventā,

Lūbrica convolvit sublāto pectore terga
475 Arduus ad sõlem, et linguis micat õre trisulcis.

Unā ingēns Periphās et equorum agitātor Achillis,
Armiger Automedon, ūnā omnis Scỹria pūbēs
Succēdunt tēcto, et flammās ad culmina iactant.
Ipse inter primos correptā dūra bipenni

480 Limina perrumpit, postēsque à cardine vellit

Aerātos; iamque excisā trabe firma cavāvit
Rõbora, et ingentem lāto dedit öre fenestram.
Appāret domus intus, et ātria longa patēscunt;

Appārent Priami et veterum penetrālia rēgum, 485 Armātosque vident stantēs in limine primo.

At domus interior gemitū miserõque tumultū
Miscētur, penitusque cavae plangöribus aedēs
Fēmineīs ululant; ferit aurea sidera clāmor.

Tum pavidae tēctis mātrēs ingentibus errant,
490 Amplexaeque tenent postēs atque oscula figunt.

Instat vī patriā Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi
Cūstādēs sufferre valent; labat āriete crēbro
lānua, et ēmõti procumbunt cardine postēs.

Fit via vi: rumpunt aditūs, primāsque trucidant 495 Immissi Danai, et lātē loca milite complent.

Non sīc, aggeribus ruptis cum spūmeus amnis
Exiit oppositāsque ēvicit gurgite mõlēs,
Fertur in arva furēns cumulo, camposque per omnēs

Cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem 500 Caede Neoptolemum geminõsque in līmine Atridās;

Vidi Hecubam centumque nurūs, Priamumque per āräs
Sanguine foedantem, quos ipse sacrāverat, ignēs.
Quinquāgintā illi thalamī, spēs tanta nepotum,

Barbarico postēs auro spoliisque superbī, 1 505 Procubuēre; tenent Danai, quā dēficit ignis.

Forsitan et, Priami fuerint quae fāta, requirās.
Urbis uti captae cāsum convulsaque vidit
Limina tēctorum et medium in penetrālibus hostem,

Arma diū senior dēsuēta trementibus aevo
510 Circumdat nēquiquam umeris, et inūtile ferrum

Cingitur, ac dēnsös fertur moriturus in hostēs.
Aedibus in mediis nūdōque sub aetheris axe

Ingēns āra fuit iūxtāque veterrima laurus,

Incumbēns ārae atque umbră complexa Penātēs. 515 Hic Hecuba et nātae nēquiquam altāria circum,

Praecipitēs ātrā ceu tempestāte columbae,
Condensae et divum amplexae simulācra sedēbant.
Ipsum autem sūmptis Priamum iuvenālibus armis

Ut vidit, “ Quae mēns tam dira, miserrime coniūnx, 530 Impulit his cingi tēlis ? aut quo ruis?" inquit.

“Nõn tālī auxilio nec dēfēnsoribus istīs
Tempus eget; non, si ipse meus nunc adforet Hector.
Hūc tandem concēde; haec āra tuēbitur omnēs,

Aut moriēre simul.” Sic õre effāta recēpit 525 Ad sēsē et sacrā longaevum in sēde locāvit.

Ecce autem ēlāpsus Pyrrhi dē caede Polītēs,
Unus nātörum Priami, per tēla, per hostēs
Porticibus longis fugit, et vacua ātria lūstrat

Saucius : illum ārdēns infēsto vulnere Pyrrhus 530 Insequitur, iam iamque manū tenet et premit hastā.

Ut tandem ante oculos ēvāsit et õra parentum,
Concidit, ac multo vitam cum sanguine fūdit.
Hic Priamus, quamquam in mediā iam morte tenētur,

Non tamen abstinuit, nec võci īraeque pepercit : 535

“At tibi pro scelere," exclāmat, “pro tālibus ausis,
Dī, si qua est caelo pietās, quae tālia cūret,
Persolvant grātēs dīgnās, et praemia reddant
Dēbita, qui nāti coram mē cernere lētum

Fēcisti et patrios foedāsti fūnere vultūs.
540 At non ille, satum quo të mentiris, Achillēs

Tālis in hoste fuit Priamo; sed iūra fidemque
Supplicis ērubuit, corpusque exsangue sepulcro
Reddidit Hectoreum, mēque in mea rēgna remisit."

Sic fātus senior, tēlumque imbelle sine ictū 545 Coniēcit, rauco quod protinus aere repulsum

Et summo clipei nequiquam umbõne pependit.
Cui Pyrrhus: "Referēs ergo haec et nūntius ibis
Pēlidae genitori; illi mea tristia facta

Dēgeneremque Neoptolemum nārrāre memento. 550 Nunc morere.” Hoc dicēns altāria ad ipsa trementem

Trāxit et in multo lāpsantem sanguine nāti,
Implicuitque comam laevā, dextrāque coruscum
Extulit ac lateri capuló tenus abdidit ēnsem.

Haec finis Priami fātorum; hic exitus illum
555 Sorte tulit, Trõiam incēnsam et prõlāpsa videntem

Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
Rēgnātōrem Asiae. lacet ingēns litore truncus,
Avulsumque umeris caput, et sine nomine corpus.

At mē tum primum saevus circumstetit horror. 560 Obstipui; subiit cāri genitoris imāgo,

Ut rēgem aequaevum crūdēli vulnere vidi
Vitam exhālantem ; subiit déserta Creusa,
Et direpta domus, et parvi cāsus lūli.

Respicio, et, quae sit mē circum copia, lūstro. 565 Dēseruēre omnēs dēfessi, et corpora saltū

Ad terram misēre aut ignibus aegra dedēre.

Iamque adeo super ūnus eram, cum limina Vestae Servantem et tacitam sēcrētā in sēde latentem

Tyndarida aspicio; dant clāra incendia lūcem 570 Erranti passim que oculos per cūncta ferenti.

Illa sibi infēstos ēversa ob Pergama Teucros
Et poenās Danaum et dēserti coniugis īrās
Praemetuēns, Trõiae et patriae commūnis Erinys,

Abdiderat sēsē atque āris invīsa sedēbat. 575 Exārsēre ignēs animo; subit īra cadentem

Ulcisci patriam et scelerātās sūmere poenās.
"Scilicet haec Spartam incolumis patriāsque Mycēnās

« PredošláPokračovať »