Obrázky na stránke
PDF
ePub

Aspiciet? partēque ibit rēgina triumpho,

Coniugiumque, domumque, patrēs, nātõsque vidēbit, 580 Īliadum turbā et Phrygiis comitāta ministris ?

Occiderit ferro Priamus ? Troia ārserit igni?
Dardanium totiēns sūdārit sanguine lītus?
Non ita! Namque etsi nūllum memorābile nõmen

Fēmineā in poenā est nec habet victoria laudem, 585 Exstīnxisse nefās tamen et sūmpsisse merentēs

Laudābor poenās, animumque explēsse iuvābit
Ultricis fiammae, et cinerēs satiāsse meõrum."

Tālia iactābam, et furiātā mente ferēbar,

Cum mihi sē, non ante oculis tam clāra, videndam 590 Obtulit et pūrā per noctem in lūce refulsits to

Alma parēns, confessa deam, quālisque videri
Caelicolis et quanta solet, dextrāque prehēnsum
Continuit, roseõque haec insuper addidit õre:

“Nāte, quis indomitās tantus dolor excitat īrās? 595 Quid furis ? aut quonam nostri tibi cūra recessit?

Nõn prius aspiciēs, ubi fessum aetāte parentem
Liqueris Anchisēn? superet coniūnxne Creūsa,
Ascaniusque puer? quos omnēs undique Grāiae

Circum errant aciēs, et, ni mea cūra resistat,
600 Iam flammae tulerint inimicus et hauserit ēnsis.

Nōn tibi Tyndaridis faciēs in visa Lacaenae
Culpātusve Paris; divum inclēmentia, divum,
Hās ēvertit opēs sternitque ā culmine Trõiam.

“Aspice-namque omnem, quae nunc obducta tuenti 605 Mortālēs hebetat visūs tibi et ūmida circum

Cālīgat, nūbem ēripiam ; tū nē qua parentis
Iussa timē, neu praeceptis parēre recüsā —
Hic ubi disiectās mõlēs āvulsaque saxis

Saxa vidēs mixtoque undantem pulvere fūmum, 610 Neptūnus mūros māgnoque ēmõta tridenti

[ocr errors]

Fundāmenta quatit tõtamque ā sēdibus urbem
Ēruit. Hic lūno Scacās saevissima portās
Prima tenet, sociumque furēns ā nāvibus āgmen

Ferro accincta vocat.
615 Iam summās arcēs Tritonia, respice, Pallas

Insēdit, nimbo effulgēns et Gorgone saevā.
Ipse Pater Danais animos virēsque secundās
Sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.

Ēripe, nāte, fugam, finemque impāne laborī. 620 Nūsquam aberõ, et tūtum patrio tē līmine sistam."

Dixerat, et spissis noctis sē condidit umbris.
Appārent dirae facies inimicaque Troiae
Nūmina māgna deum.

Tum vērā omne mihi visum considere in ignēs 625

īlium et ex imo verti Neptūnia Troia ;
Ac veluti summis antiquam in montibus ornum
Cum ferro accisam crēbrīsque bipennibus instant
Ēruere agricolae certātim; illa ūsque minātur

Et tremefacta comam concusso vertice nūtat, 630 Vulneribus donec paulātim ēvicta suprēmum

Congemuit trāxitque iugis āvulsa ruinam.

Dēscendo, ac dūcente deo flammam inter et hostēs Expedior; dant tēla locum, flammaeque recēdunt.

Atque ubi iam patriae perventum ad līmina sēdis 635 Antiquāsque domos, genitor, quem tollere in altos

Optābam primum montēs primumque petēbam,
Abnegat excisā vītam prõdūcere Trõiā
Exsiliumque pati. “Võs 7, quibus integer aevi

Sanguis " ait "solidaeque suo stant rõbore virēs, 640 Võs agitāte fugam.

Mē si caelicolae voluissent dūcere vītam,
Hās mihi servāssent sēdēs. Satis ūna superque
Vidimus excidia et captae superāvimus urbi.

ant

dar?

LIBER SECUNDUSKA

75

Ladkar

[ocr errors][merged small]

Sic, o sīc positum adfāti discēdite corpus.
645 Ipse manū mortem inveniam ; miserēbitur hostis

Exuviāsque petet; facilis iactúra sepulcri
Iam pridem invisus divis et inūtilis annos
Dēmoror, ex quo mē divum pater atque hominum rēx

Fulminis adfávit ventīs et contigit īgni.” 650

Tālia perstābat memorāns, fixusque manēbat.
Nos contra effüsi lacrimis coniūnxque Creūsa
Ascaniusque omnisque domus, nē vertere sēcum
Cūncta pater fātoque urgenti incumbere vellet.

Abnegat, inceptoque et sēdibus haeret in isdem.
655 Rursus in arma feror, mortemque miserrimus optā,

Nam quod consilium aut quae iam fortūna dabātur?

Mēne efferre pedem, genitor, tē posse relicto Spērāsti, tantumque nesās patrio excidit öre?

Si nihil ex tantā superis placet urbe relinqui,
660 Et sedet höc animo, peritūraeque addere Trõiae

Tēque tuosque iuvat, patet isti iānua lēto;
Iamque aderit multo Priami dē sanguine Pyrrhus,
Nātum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad ārās.

Hoc erat, alma parēns, quod mē per tēla, per ignēs 665 Eripis, ut mediis hostem in penetrālibus, utque

Ascanium patremque meum iūxtāque Creusam
Alterum in alterius mactātos sanguine cernam?
Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.

Reddite më Danais; sinite instaurāta revisam
670 Proelia. Numquam omnēs hodie moriēmur inulti."

Hinc ferro accingor rūrsus clipeõque sinistram
Insertābam aptāns mēque extrā tēcta ferēbam.
Ecce autem complexa pedēs in limine coniūnx

Haerebat, parvumque patri tendēbat lūlum :
675 “Si peritūrus abis, et nõs rape in omnia tēcum ;

Sin aliquam expertus sūmptis spem põnis in armis,

Hanc primum tūtāre domum. Cui parvus Iūlus,
Cui pater et coniūnx quondam tua dicta relinquor ?"

Tālia vociferāns gemitū tēctum omne replēbat, 680 Cum subitum dictūque oritur mirābile mõnstrum.

Namque manūs inter maestorumque ora parentum
Ecce levis summā dē vertice visus lūli
Fundere lūmen apex, tāctüque innoxia mollēs

Lambere fiamma comās et circum tempora pāsci. 685 Nos pavidi trepidāre metū, crinemque flagrantem

Excutere et sanctos restinguere fontibus ignēs.
At pater Anchisēs oculos ad sidera laetus
Extulit, et caelo palmās cum voce tetendit:

“Iuppiter omnipotēns, precibus si fiecteris ūllīs, 690 Aspice nõs; hoc tantum; et, si pietāte merēmur,

Dā deinde auxilium, pater, atque haec omina firmā."

Vix ea fātus erat senior, subitoque fragöre fangyon
Intonuit laevum, et de caelo lāpsa per umbrās

Stella facem dūcēns multā cum lūce cucurrit. 695 Illam, summa super lābentem culmina tēcti,

Cernimus Idaeā clāram sē condere silvā
Sīgnantemque viās ; tum longõ limite sulcus a crow
Dat lūcem, et lātē circum loca sulphure fūmant.

Hic vēro victus genitor sē tollit ad aurās, 700 Adfāturque deōs et sānctum sidus adorat:

“ Iam iam nūlla mora est; sequor, et, quā dūcitis, ad.

noise

dan

linea iliam)

nziano

Awaan annel

sum.

705

Di patriī, servāte domum, servāte nepotem.
Vestrum hoc augurium, vestroque in nūmine Tróia est.
Cēdo equidem, nec, nāte, tibi comes īre recūső.”

Dixerat ille; et iam per moenia clārior ignis
Auditur, propiusque aestūs incendia volvunt.
Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;
Ipse subibo umeris, nec mē labor iste gravābit;

710

Quo rēs cumque cadent, ūnum et commūne periclum,
Una salūs ambobus erit. Mihi parvus lūlus
Sit comes, et longē servet vestigia coniūnx.
Võs, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe ēgressis tumulus templumque vetustum

Dēsertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus 715 Rēligione patrum multos servāta per annos.

Hanc ex diversā sēdem veniēmus in ūnam.
Tū, genitor, cape sacra manū patriõsque Penātēs;
Mē, bello ē tanto digressum et caede recenti,

Attrectāre nefās, donec mē flūmine vivo 720 Abluero."

Haec fātus, lātos umerõs subiectaque colla
Veste super fulvique insternor pelle leonis,
Succēdēque oneri; dextrae sē parvus Iūlus

Implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; 725 Põne subit coniūnx. Ferimur per opāca locorum;

Et mē, quem dūdum non ūlla iniecta movēbant
Tēla neque adverso glomerāti ex āgmine Grãi,
Nunc omnēs terrent aurae, sonus excitat omnis

Suspēnsum et pariter comitique onerique timentem. 730 Iamque propinquābam portis, omnemque vidēbar

Evāsisse viam, subito cum crēber ad aurēs
Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
Prospiciēns, “Nāte,” exclāmat, “fuge, nāte; propin-

quant

Ārdentēs clipeos atque aera micantia cerno.”
735 Hic mihi nescio quod trepido male nūmen amicum

Confūsam ēripuit mentem. Namque āvia cursū
Dum sequor et nūtā excēdo regione viārum,
Heu! misero coniūnx fātone ērepta Creusa

Substitit, errāvitne viā, seu lassa resēdit?
740 Incertum ; nec post oculis est reddita nostris;

« PredošláPokračovať »