Obrázky na stránke
PDF
ePub

Praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando:
Italiam cursu petitis, ventisque vocatis

Ibitis Italiam, portusque intrare licebit;
255 Sed non ante datam cingetis moenibus urbem,

Quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
Ambesas subigat malis absumere mensas.”
Dixit, et in silvam pennis ablata refugit.

At sociis subita gelidus formidine sanguis 260 Deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis,

Sed votis precibusque iubent exposcere pacem,
Sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.
Et pater Anchises passis de litore palmis

Numina magna vocat, meritosque indicit honores: 265 “Di, prohibete minas; di, talem avertite casum,

Et placidi servate pios !” Tum litore funem
Deripere, excussosque iubet laxare rudentes.
Tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis,

Qua cursum ventusque gubernatorque vocabat. 270 Iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos

Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
Effugimus scopulos Ithacae, Laërtia regna,
Et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.

Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis 275 Et formidatus nautis aperitur Apollo.

Hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
Ancora de prora iacitur, stant litore puppes.

Ergo insperata tandem tellure potiti

Lustramurque Iovi votisque incendimus aras, 280 Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.

Exercent patrias oleo labente palaestras
Nudati socii; iuvat evasisse tot urbes
Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostes.
Interea magnum sol circumvolvitur annum,

290

285 Et glacialis hiems aquilonibus asperat undas.

Aere cavo clipeum, magni gestamen Abantis,
Postibus adversis figo, et rem carmine signo:
“ AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBUS ARMA.

Linquere tum portus iubeo et considere transtris.
Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
Protinus aërias Phaeacum abscondimus arces,
Litoraque Epiri legimus portuque subimus
Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem.

Hic incredibilis rerum fama occupat aures, 295 Priamiden Helenum Graias regnare per urbes,

Coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum,
Et patrio Andronachen iterum cessisse marito.
Obstipui, miroque incensum pectus amore,

Compellare virum et casus cognoscere tantos. 300 Progredior portu, classes et litora linquens:

Sollemnes cum forte da pes et tristia dona
Ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam
Libabat cineri Andromache Manesque vocabat

Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem 305 Et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.

Ut me conspexit venientem et Trora circum
Arma amens vidit, magnis exterrita monstris
Deriguit visu in medio, calor ossa reliquit;
Labitur, et longo vix tandem tempore fatur:
Verane te facies, verus mihi nuntius adfers,
Nate dea? vivisne ? aut, si lux alma recessit,
Hector ubi est?" Dixit, lacrimasque effudit et omnem
Implevit clamore locum. Vix pauca furenti

Subicio et raris turbatus vocibus hisco: 315 “Vivo equidem, vitamque extrema per omnia duco;

Ne dubita, nam vera vides.
Heu! quis te casus deiectam coniuge tanto

310

Excipit ? aut quae digna satis fortuna revisit?

Hectoris Andromache, Pyrrhin' conubia servas ?" 320

Deiecit vultum et demissa voce locuta est :
O felix una ante alias Priameia virgo,
Hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
Iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos,

Nec victoris eri tetigit captiva cubile !
325 Nos, patria incensa, diversa per aequora vectae,

Stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum,
Servitio enixae, tulimus; qui deinde, secutus
Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos,

Me famulo famulamque Heleno transmisit habendam. 330 Ast illum, ereptae magno inflammatus amore

Coniugis et scelerum Furiis agitatus Orestes
Excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit

Pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos 335 Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit,

Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
Sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?
Aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris?

Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura, 340 Quem tibi iam Troia

Ecqua tamen puero est amissae cura parentis ?
Ecquid in antiquam virtutem animosque viriles
Et pater Aeneas et avunculus excitat Hector ?"

Talia fundebat lacrimans longosque ciebat 345 Incassum fletus, cum sese a moenibus heros

Priamides multis Helenus comitantibus adfert,
Adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit,
Et multum lacrimas verba inter singula fundit.

Procedo, et parvam Troiam simulataque magnis 350 Pergama et arentem Xanthi cognomine rivum

Adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.
Nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur.
Illos porticibus rex accipiebat in amplis;

Aulai medio libabant pocula Bacchi,
355 Impositis auro dapibus, paterasque tenebant.

Iamque dies alterque dies processit, et aurae
Vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro;
His vatem aggredior dictis ac talia quaeso :

“Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, 360 Qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis

Et volucrum linguas et praepetis omina pennae,
Fare age — namque omnem cursum mihi prospera

dixit
Religio, et cuncti suaserunt numine divi

Italiam petere et terras temptare repostas; 365 Sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno

Prodigium canit, et tristes denuntiat iras,
Obscenamque famem - quae prima pericula vito?
Quidve sequens tantos possim superare labores ?

Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis, 370 Exorat pacem divum, vittasque resolvit

Sacrati capitis, meque ad tua 'limina, Phoebe,
Ipse manu multo suspensum numine ducit,
Atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:

“Nate dea, — nam te maioribus ire per altum 375 Auspiciis manifesta fides : sic fata deum rex

Sortitur, volvitque vices; is vertitur ordo -
Pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
Aequora et Ausonio possis considere portu,

Expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae 380 Scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno.

Principio Italiam, quam tu iam rere propinquam
Vicinosque, ignare, paras invadere portus,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

Longa procul longis via dividit invia terris.

Ante et Trinacria lentandus remus in unda, 385 Et salis Ausonii lustrandum navibus aequor

Infernique lacus Aeaeaeque insula Circae,
Quam tuta possis urbem componere terra.
Signa tibi dicam; tu condita mente teneto:

Cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam 390 Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus

Triginta capitum fetus enixa iacebit,
Alba, solo recubans, albi circum ubera nati,
Is locus urbis erit, requies ea certa laborum.

Nec tu mensarum morsus horresce futuros;
395 Fata viam invenient aderitque vocatus Apollo.

“Has autem terras, Italique hanc litoris oram, Proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu, Effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.

Hic et Narycii posuerunt moenia Locri, 400 Et Sallentinos obsedit milite campos

Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei
Parva Philoctetae subnixa Petelia muro.
Quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes

Et positis aris iam vota in litore solves, 405 Purpureo velare comas adopertus amictu,

Ne qua inter sanctos ignes in honore deorum
Hostilis facies occurrat et omina turbet.
Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto:

Hac casti maneant in religione nepotes.
410 "Ast ubi digressum Siculae te admoverit orae

Ventus et angusti rarescent claustra Pelori,
Laeva tibi tellus et longo laeva petantur
Aequora circuitu ; dextrum fuge litus et undas.

Haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina 415 Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas

« PredošláPokračovať »