420 425 Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris, “Praeterea, si qua est Heleno prudentia, vati Si qua fides, animum si veris implet Apollo, 435 Unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum Praedicam, et repetens iterumque iterumque monebo: Iunonis magnae primum prece numen adora; Iunoni cane vota libens, dominamque potentem Supplicibus supera donis: sic denique victor 440 Trinacria fines Italos mittere relicta. "Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem Digerit in numerum atque antro seclusa relinquit. Impulit et teneras turbavit ianua frondes, Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem, 460 Expediet, cursusque dabit venerata secundos. Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri. Remigium supplet; socios simul instruit armis. Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti. Ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis. Provehor et fando surgentes demoror austros?" Nec minus Andromache, digressu maesta supremo, Fert picturatas auri subtemine vestes Et Phrygiam Ascanio chlamydem, nec cedit honori, 485 Textilibusque onerat donis, ac talia fatur: 490 "Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mea rum Sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; Et nunc aequali tecum pubesceret aevo." Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis: "Vivite felices, quibus est fortuna peracta Iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. 495 Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, Arva neque Ausoniae semper cedentia retro Quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis, Quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, Auspiciis, et quae fuerint minus obvia Grais. 500 Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva Intraro gentique meae data moenia cernam, Cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor Atque idem casus, unam faciemus utramque 505 Troiam animis: maneat nostros ea cura nepotes." Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta, Corpora curamus; fessos sopor inrigat artus. Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes Explorat ventos, atque auribus aëra captat; 515 Sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, Postquam cuncta videt caelo constare sereno, 525 Tum pater Anchises magnum cratera corona Induit implevitque mero, divosque vocavit Stans celsa in puppi: 530 "Di maris et terrae tempestatumque potentes, Crebrescunt optatae aurae, portusque patescit Et pater Anchises: "Bellum, o terra hospita, portas; 540 Bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. Sed tamen idem olim curru succedere sueti Quadrupedes, et frena iugo concordia ferre: Spes et pacis," ait. Tum numina sancta precamur Palladis armisonae, quae prima accepit ovantes, 545 Et capita ante aras Phrygio velamur amictu; Praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Haud mora, continuo perfectis ordine votis, Caulonisque arces et navifragum Scylaceum. Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, 555 Et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa Audimus longe fractasque ad litora voces, Exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae. Et pater Anchises: "Nimirum haec illa Charybdis; Hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. 560 Eripite, o socii, pariterque insurgite remis.” Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem Contorsit laevas proram Palinurus ad undas; Laevam cuncta cohors remis ventisque petivit. Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem 565 Subducta ad Manes imos desedimus unda. 570 Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere; Portus ab accessu ventorum immotus et ingens FRIEZE'S AENEID - 7 |