Le liriche di Orazio: Gli Epodi; il 1o libro delle Odi

Predný obal
E. Loescher, 1900
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 69 - Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro?
Strana 132 - O diva, gratum quae regis Antium, praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus vel superbos vertere funeribus triumphos...
Strana 56 - Marsus aper plagas. me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nee Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
Strana 109 - Integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nec venenatis gravida sagittis, Fusee, pharetra, sive per Syrtis iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes.
Strana 83 - Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios Temptaris numeros.
Strana 55 - Africum mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui: mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati. est qui nee veteris pocula Massici nee partem solido demere de die spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae...
Strana 80 - Sperne puer neque tu choreas, Donec virenti canities abest Morosa, Nunc et campus et areae Lenesque sub noctem susurri Composita repetantur hora ; Nunc et latentis proditor intimo Gratus puellae risus ab angulo, Pignusque dereptum lacertis Aut digito male pertinaci. MERCURI facunde nepos Atlantis, Qui feros cultus hominum recentum Voce formasti catus et decorae More palaestrae...
Strana 111 - Vitas hinnuleo me similis, Chloe', quaerenti pavidam montibus aviis matrem non sine vano aurarum et siluae metu. nam seu mobilibus veris inhorruit adventus foliis seu virides rubum dimovere lacertae, et corde et genibus tremit.
Strana 76 - Ibimus, o socii comitesque ! Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro : Certus enim promisit Apollo Ambiguam tellure nova Salamina futuram. O fortes, pejoraque passi 30 Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas ; Cras ingens iterabimus aequor.
Strana 138 - ... sperare fortunaque dulci ebria. sed minuit furorem vix una sospes navis ab ignibus, mentemque lymphatam Mareotico redegit in veros timores Caesar, ab Italia volantem remis adurgens, accipiter velut molles columbas aut leporem citus venator in campis nivalis Haemoniae, daret ut catenis fatale monstrum. quae generosius perire quaerens nec muliebriter expavit ensem nec latentes classe cita reparavit oras.

Bibliografické informácie