Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

BUDAE,

Typis et Sumtibus Typogr. Reg. Univers. Hungaricae.

1825.

Linguarum diversitas hominem alienat ab homine, et propter solam Lingvarum diversitatem nihil prodest ad consociandos homines tanta similitudo Naturae; ita, ut libentius sit homo cum cane suo, quam cum homine alieno. S. Augustinus de Civitate Dei Libr. XXIX. Cap. VII.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

Ante, quam homines caperent consilium aedificandi Ba

belicam turrim, universos labii unius, et sermonum eorundem fuisse a) sacer scriptor ait. Tum vero orta est in loquendo dissensio tanta, ut ille populus tam coniunsublatis abiret in partes, et spargeretur ubique terrarum. ctus, qui Rempublicam unam constituerat, velut vinculis Neque hic stetit difficultas retinendae societatis; quando ex illis Linguis primigeniis ortae sunt aliae quam plurimae, quarum varietas magis adhuc genus mortalium distraxit: neque aliter, quam vi armorum, eversisque Imperiis factum est, ut plures nationes, populique diversi

eundem sermonem aliquando coirent.

[blocks in formation]

Erat autem terra labii unius, et sermonum eorundem.

Gen. XI. v. 1.

Quae quidem idiomatum diversitas caeteras orbis Provincias unico fere communiter labio gaudentes cum in genere duntaxat, et aliarum praecise Regionum intuitu affligat, fertile Pannoniae solum in se ipso multifariam, multisque modis lancinat; quando in id, prout benigna mater natura paene omnes, quas sinu suo continet, quasve alibi singillatim sparsit, divitias ubertim contulit: ita varia undique et multiplex natio, regionis capta foecunditate, Ungarica praecipue Slavica, Bohemica et Germanica, praeter Rascianos, Rhuthenos, et Valachos exiguos terrarum tractus occupantes, magno numero confluxit. Ut adeo hic singulos, qui socialitatem, eiusque solatia concupiscunt, quaestu et mercimoniis rem familiarem promovere student, et officiis sacris vel profanis tam publicis, quam privatis admoveri, iisdemque rite fungi volunt, praeter Latinam scientificam receptarum quoque vernacularum Lingvarum, sed vel maxime Ungaricae, Slavicae, Bohemicae ac Germanicae necessaria notitia haud modice anxios, sollicitosque reddat. Cuiusmodi curae, sollicitudinisque levandae gratia, improbo labore particulares harum nationum sedes adire, sumtus non raro maiores, notabilemque aetatis partem insumere debent; ut vigentium apud easdem nationes idiomatum scientiam vel mediocrem usu incerto et ideo multis difficul tatibus implicito, sui, conciviumque causa acquirant Diversitas namque Linguarum, ut ait S. Augustinus et tristis rerum experientia docet, hominem alienat a homine, et propter solam Linguarum diversitatem nihi prodest ad consociandos homines tanta similitudo naturae ita, ut libentius sit homo cum cane suo, quam cum ho mine alieno.

Quapropter fuit hoc plurimorum adhuc in commod. Pannoniae propensorum ardens et inprimis laudabile de siderium ut in tanta copia versatissimorum in Omnibu doctrinis virorum reperiretur unus aliquis, qui velut in ter dissociatas nationes, atque populos ultro citroque mis sus caduceator, fine condiscendarum facilius vigentium i Hungaria praecipuarum Linguarum, ad concinnandur Lexicon earundem animos et doctas curas accommodaret

hac

hacque ratione Pannoniae incolas labiorum diversitate Ja1 borantes, e dissidio illo in mutuam, et insitam naturae 1 humanae socialitatem coadunaret.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Verum enimvero incassum ardentia haec iuxta, et aequissima ceciderunt vota; provinciaque adeo honorifica, et augusta variis de causis in haec usque tempora protracta, mihique unico reservata fuit. Qui occurrentem in condiscendis huius Patriae Linguis difficultatem malo meo edoctus, ut eorum, qui possunt aliquando Patriae Ecclesiaeque et ornamento et praesidio esse, tam valetudini, quam otio consulam; reliquos numero maiore, quam hactenus factum sit, ad id saltem doctrinae his in Linguis perducam, quod ratio vitae suscepta, socialitatis et concivilitatis iura exposcunt: hocce Vigentium praecipue in Hungaria Linguarum Universale Dictionarium, Slavi3 cum, Bohemo-Latino - Germanico-Hungaricum, cura indefessa, labore incredibili, patientia invicta et systemate novo prorsus ac singulari elucubravi; dum varia vocabulorum significata diversis numeris exposui, eorundem usum selectis (ubi opus erat) constructionibus illustravi, phrases denique, idiotismos, adagia, et synonima suis locis subieci. Quae omnia prout ad exactam Linguarum notitiam indissolubili nexu pertinere, quolibet consentiente, dignoscuntur: ita per notos hactenus Lexicographos potiori ex parte praetermissa, a nullo certe intègre, accurateque pertractata fuisse deprehenduntur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Quod vero non Ungaricam, aut Latinam, vel Ger manicam, sed Slavicam Lingvam posuerim initialem, sequentia rationum momenta ad id faciendum me permo

verunt:

Primo, quod initiali Ungarica, Latina et Germania Lingua complura prae manibus habeantur diversis cum interpretationibus exarata Lexica; Slavicum penitus nullum, utut ardentibus complurium votis diu multumque

exoptatum.

Secundo, quod vigore. Articuli VII, Diaetae Anni 1792. Lingua Ungarica velut principális ad obtinenda publica munia intra fines huius Regni sit praescripta, ideoque per caeteras Nationes Ungariam incolentes, ne

ces

« PredošláPokračovať »