Obrázky na stránke
PDF
ePub

neque facile surrecturus sit, qui se se in huiusmodi pistrinum immittere velit, adtenta mente revolvendo, humanitatis legem esse agnovissem: ut, si quis laborantibus proximi rebus auxilii aliquid novit, ferre non intermittat; praesertim, ubi non unius hominis, sed multorum, nec hominum, sed urbium, Regni et Patriae res subversatur. Nunc dum captus est Protheus, stringenḍa esse vincula, donec in se reversus oraculum absolvat, identidem animo meo proponebam; et impedimentorum, difficultatum, convitiorum ac obtrectationum persaepe intervenientium asperitatem ea spe, quod mox se remissurus sit hyemis rigor, ut liceat cum ciconiis et hirundinibus evolare, leniebam. — Deinde restitantem et ob immensam laboris magnitudinem tot tantisque molestiis obseptam susceptae Provinciae (non unum Herculem desiderantis) subpoenitentem, complurium eruditorum adhortatio, certatimque suscepta Concivium efflagitatio denuo redaccendit, redditoque mihi animo in certamen revocavit, fesso calcar addidit, fatiscentem erexit et deficientem plene restituit. His igitur et consimilibus ex stimulatus, atque imprimis eius auxilio fretus, qui non solet unquam piis conatibus deesse, velut novus iam ad intermissum opus redii, et me intra vicennium tandem ex hoc labirintho felicibus avibus extricavi.

-

[ocr errors]

Scio quidem multos rigidiores Censores, vel potius obtrectatores futuros, et multa in meo Lexico inventum iri, quae omnia non omnibus placebunt. Forte alius quaedam ut usui adversa; alius ut antiqua et inusitata, vel montanistica (Sorňácké Slowa); alius ut nova accusaturus est: sicuti hominis est, in proprio suo sensu semper abundare, sibi complacere, suum laudare, alienum autem despectui et opprobrio habere.

Meminisse nihilominus oportet censuram sibilo, non adtentione dignam esse, quae prius vibratur, quam liber quoad sua principia reflexe et adtente legatur. Quo vitio ne iudicium circa opus praesens laboret, naturam, systema et principio slavicae Linguae censor investiget; et ante pronuntiationem sententiae suae bene omnia, ac philologico-critice discutiat.

[ocr errors]

Quodsi quis emendandum aliquid ostendit, a communi via recedat, necesse est: atque adeo, non, an recedat? sed an recte ? quaeri debet. Si forte in Dictionario meo novi quidpiam, inusitati et inauditi vel montanistici precario Critico videatur? ne putet omnibus aliis eadem esse. Novae enim res nova nomina poscunt, nec tamen sunt Philologis et Lexicographis nova; quia ex natura Linguae iuxta certas, in ipso eiusdem systemate fundatas, regulas condescendunt. Et ut, quod res est, Verbis Comenii a) citra ambages dicam: Quando res adsunt, de quibus loquamur, vocabula vero, quibus ea proferamus, desunt; quid ergo faciendum? Aut obmutescendum utique, aut res monstranda digito, ut Linguae officio manus fungatur; aut mutuanda vox a peregrinis, aut res circumscribenda, aut denique vox nova effingenda. Aliud, quod optioni proponatur, certe nihil reAt vero ad rerum aspectum obmutescere, absurdum et turpe; digito omnia monstrare, impossibile; ad peregrina ablegari, molestum et indecorum; res circumscribere, est Lectorem circumducere, pro rebus rerum involucra ostentare. Restat ergo, ut voces novas fingendi, plenamque Linguae supellectilem necessitatis vel venustatis causa efformandi animus sumatur, aut vetustatis imitatione, aut verborum et nominum nova compositione et derivatione; cum id humanae industriae sit opus, iurisque Divini iam in Paradiso b) in genus nostrum collati. Cur igitur eo nos exui patiamur? cur non quidquam intelligenter, ac distincte proloqui fas sit conari? Nautas videamus: qui, si in ignotas incidant insulas, aut praeternavigent promontoria, syrtes, scopulos et similia? mox illis nomina indunt. Audent idem in

stat.

[ocr errors]

a) In Apologia pro Latinitate Linguae Latinae.

ex

b) Lib. Genesis Cap. II, v. 19. Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus coeli, adduxit ea ad Adam, ut videret, quid voca ret ea omne enim, quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius. v. 20. Apellavitque Adam nominibu suis cuncta animantia universa volatilia coeli, et omnes be stias terrae.

[ocr errors]

excogitandis novis instrumentis aut operibus suis Mechanici: cur non audeant in enavigando rerum oceano, designandisque intellectus humani limitibus Philosophi, Philologi, et Lexicographi? Et si haec in Graeca, Latina, Gallica, Anglica, Germanica, Ungarica et aliis Lingvis suscipere fas est: ergo id iuris soli Slavicae denegari fas est? Dummodo res apte et prudenter, neque temere, aut citra necessitatem fiat; item ut voces novae ex antiquis radicibus secundum Analogiam Linguae deducanEgo interim nihil novi, hoc in opere finxi, sed omnia nomina e proprio Linguae fonte, et a propria verborum significatione derivavi.

tur.

Haec iis Censoribus dico, qui cum vulgari ingenio sint, quale multis contingit, neque in genere literario quidquam, quod reapse originale esset, producere queant; ab hominibus nihilominus prudentes, lecti, docti et eruditi viri, immo Rabbi quoque seu magistri et videri et dici velint: facile universa arripiunt et in quibusvis Auctorum viventium libris vel quoad obiectum, vel quoad systema, ipsamque deductionem naevos quaerunt; ut hac ratione de pretio ipsorum et aestimatione decerpere quidpiam, seque supra illos efferre possint. Risu cae

teroquin et contemtu propterea digni, quod fucos, apum duntaxat melle citra proprium fatigium victitantes secuti, per ipsam confusionem arreptarum rerum, distractamque memoriam non modo in nulla re evaserint perfecti, verum etiam fixis principiis carentes, ac in morem rasae tabulae nullam imaginem verae eruditionis informatam animo habentes, emolumentum aliud nullum e sua lectione ceperint, quam farraginem confusarum idearum, verbis ditissimi, rerum ac sententiarum tantum non inanes.

Caeterum, cum ea sit operum humanorum conditio, ut nihil fiat adeo politum, adeove absolutum, ut non melius per foecunda, acutaque ingenia reformari queat; tametsi Lexicon istud, 1523 scriptis fracto margine phyliris constans, septies ad incudem revocarim, totidemque vicibus ad purum, notabilibus sumtibus describi curaverim: ac fecerim omnia, quae per adiuncta potui et quae nemo alius hactenus fecit; gloriae nihilominus ma

teriem in hoc stadio cuique non illubens permitto: ut pro exactissimo iudicii sui acumine, quae vel resecanda, vel addenda, vel immutanda duxerit, ea ita castigatissima censurae suae lima corrigat et emendet, ut aemulis ac malevolis nullus detrahendi locus relinquatur. Si tamen laudis aliquid inde vel captare licet, vel sperare, ubi nihil solidi praestari potest. Si cui autem in promovendo Bono Publico occupatum esse non libet? is temerarius et odiosus esse, ne in animum inducat; et quod corrigere non vult, aut non potest, sugillare, mordacique impetere lingua non praesummat.

Tu autem Benevole Lector! hos conatus meos, unice provehendae inter patriotas socialitatis, non captandae inanis gloriae causa, vel stipulata mercede, aut turpis lucri cupiditate susceptos, aequi bonique consule, iisdem ad Dei gloriam, tui, proximique commodum, et Patriae ornamentum. utere, atque Vale.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »