Obrázky na stránke
PDF

cessario discenda. Cum itaque facillime quivis condiscere possit idioma Hungaricum, si eidem nativae Linguae vocabula , constructionesque hungarice explanentur; cum item post Ungaros plurimi sint numero in Pannonia Slavi: in concinnando Dictionario meo partis maioris rationem me habere vel invitum oportuit; ut sic beneficii , quod in propagationem quoque Hungaricae Linguae praesenti opere praestare pergo, uberes fructus in plures dimanent. Si cunctis Pannoniis Slavis notum fuerit idioma Ungaricum, maxima ex parte Ungaram mox conspicere licebit Hungariam.

Tertio, quod memoratae aliae, linguae omnes sint iam excultae, et tam a vulgaribus, quam a peregrinis vocibus perpurgatae; Slavica vero usque Annum 1787. haeserit neglecta, et ne hodiedum quidem sit adhuc seu a barbaris seu ab exoticis, bohemicis vel maxime, et polonicis expressionibus bene secreta. Culturam illius proinde adtacto Anno occeptam, et successive pluribus opusculis continuatam, a) ad supremum tandem apicem de

du

[ocr errors]

ducere volui: de sui perfectione cum cultissimis quibusris hodie Linguis haud iniquo successu certaturam.

Quarta demum et postrema delecti per me ordinis za causa fuit: ut idiomatis, quod in Praefatione ad Grammaticam meam antiquissimorum populorum iam olim fuisse, et dictionis exuberante quadam copia, elegantia , ac Maiestate praestans et late per innumeros fere populos diffusum esse, virorum omni exceptione maiorum et a partium studio immunium , iudicio auctoritateque proba

, nunc opere ipso nativum commonstrem decus a)

Fue

a) Si cui ne his quidem quatuor rationibus fundatis delectus

per me in hoc Dictionario Linguarum ordo satis iustificari videatur ? libere, per me licet simile Lexicon ab alia quacunque, seu Ungarica, seu Latina , seu Germanica Lingva inchoet, et elaboret ; sicque eminens , sublime , et altum iudicium suum opere ipso commonstret : secus per me eorum in numerum referendus , qui ubivis supra caeteros sapere, et prima subsellia tenere cupientes , insupportabilia aliis onera imponunt, quae ipsimet ne digito quidem apprehendere volunt. Neque -amplius difficile fuerit vel proletario hoc in stadio decurrere, postquam Dictionarium Latino - Hungaricum, et Hungarico - Latinum Franciscus Pariz - Pápay edidit, eruditorum virorum cura , et industria saepius recusum, auctum et interpretatione iam Germanica , iam Bohemico - Slavica donatum, Latino-Germanicum porro, et Germanico - Latinum, quod dari potest perfectissimum, Emanuel Ioannes Gerardus Scheller elucnbravit: postquam denique Latino - Bohemica, et Germanico - Bohemica Lexica innumera existunt: quibus et Latino Vagneriano quadrilingui Slavi quoque penes istud meum Bohemicas pronuntiationes et voces a Slavicis quam accuratissime distinguens , inoffenso pede, et cum fructu uti possunt. - Operibus per eruditos viros dudum sua in luce collocatis nonnihil immutandis, augendis , vel minuendis , sicque meo sub nomine venditandis et edendis immorari, pretiosaque temporis spatia impendere mihi non vacat: in novis unice, hactenus non visis et suo in genere Originalibus desudare, iisdemque Rempublicam Literariam angere et exornare fixum fuit, firmumque propositum.

Fuere namque non pauci, qui ad tot tantasque Slavicae Linguae Laudes, quot et quantas ibidem protuleram, adtoniti haesere : utpote diversis insignium Auctorum, quos hanc in rem excitaveram, nominibus confusi. Alii easdem ratas habentes, quaenam in tanta diversitate numero Pannoniae Districtuum fere correspondente, Dialectus illa determinate sit, cui haec encomia apprime conveniant ? sollicite quaesivere.

Utrisque hoc opere subservio , dum illis , ne porro quoque magis ficte ad laudem Slavorum, quam sincere ad veritatem controversa encomia per me prolata putent; his autem , ut anxiae quaestionis multum desideratam solutionem in promtu, ac uno quasi obtutu consequantur , prospicio : et quidein eo planiorem ac magis adaequatam , quo firmioribus Philologiae Criticae principiis innixam, ac suffultam.

Neque enim ullo pacto in animum meum inducere possum, ut eorum sententiae subscribam, qui bonitatem et puritatem Slavicae Linguae e certorum duntaxat locorum particulari usu metiuntur: dum alii ex illis Tyrnaviensem, Szakolczensem, et Albo-Montanam alii, alii vallis Nittriensis, nonnulli denique Vagandm Dialectum optimam esse asseverant.

Ego, ut opiniones has, consortio Mathiae Belii fretus a) in genere repudio, ita singulas controversas voces ad constituta rite philologica principia, uniformem scilicet, vel magis generalem cultiorum et eruditorum usum 6) Etymologiam lato ac stricto sensu sumtam , Analogiam denique et Historiam Linguae reduci volo; illasque

non

a) Bohemiae namque et Moraviae contigui ex huius idiomate trahunt aliquid; sicut Polonicam fere aemulantur , qui in eius terminis degunt : omnium autem crassissime loquuntur mixtim cum Hungaris habitantes, verba sunt Mathiae Belii in praefatione ad germanicam Grammaticam suam S. III.

b) Iuxta illud Quintiliani Institutionum oratoriarum Lib. I,

Cap. XII. Ergo consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum.

nonnisi, quae cum his ex asse consentiunt, bonas esse. dico: quidquid demum eatenus ferat nonnullorum Pannoniae Districtuum singularis usus, pro abusu hoc ipso, quod cum regulis minime conveniat, citra ullum scrupulum habendus.

Atque hinc iam facile quivis perspiciet , quantis mihi sudoribus et vigiliis spinosum hoc et plane nunquam antea inter Slavos tritum , steterit opus? ut vel rectam pronuntiationem a mala et bohemica secernam, vocibusque bobemicis genuinas slavicas concinne substituam : quo sic tandem Patriotas meos inani illo, quo tamdiu superstitiose detinebantur, exolvam metu; ne expunctis videlicet e Lingua Slavonica vocabulis bohemis, careant slavi propriis, quibus seu animi sensa, seu res quascunque exprimere possint, a) Porro congeriem vocum cumulare,

cu

Williliti

a) Cave autem existimes, Benevole Lector! haec per me eo

fine dici , ut Bohemicum sermonem, hactenus cum Russico et Polonico inter omnes Slavicos cultissimum, in odium vel contemtum apud Slavos adducam. Eo duntaxat mei conatus tendunt; ut Slavicam a Bohemica Dialecto probe secertam, quas nonnuli rerum ignari, uti in genere Linguae, ita in specie quoque Dialecti ac pronuntiationis , substanlire et adaequate convenire contra omnium Philologorum , ipsorum etiam Bohemorum sensium, perperam contendunt. lla, ut e multis unum ut minus commemorem, Hlustrissimus loannes Christoph. de Jordan, S. C. et R. A. M. Conallarins Bohemico - Aulicus Libro de Originibus Slavicis Viennae Anno 1738. 'edito, dum Parte IV, seu Apparatu Historico Sect. 51, S. DCCXXI. a pag. 108 usque 128. de Lingua Slavica et huius Dialectis non minus curiose commen, tatur, quam cum ratione, quatuor Slavismi praecipuas Dialectus statuit: Croaticam, Glagoliticam, Hungaro Slavicam, denique Bohemicam; hisque alias quatuor, nimirum: Russicam, Polonicam, Slavoniam propriam et Dalmaticam adnumerat. Cuius, aliorumve eruditorum aua thoritati, si porro illiterati quidam obstrepere vellent, praesente Lexico Bohemicas a Slavicis vocibus cruce + distinZvente, quin amplius hiscere queant, abunde revinci possunt, Quas quidem voces Bohemicas propterea mea orthographia exposui, ut videant eruditi, hanc expressioni vocum naturali longe convenientiorem esse (expunctis superfluis literis et signis loco accentuum usurpatis), atque usitatam hactenos per Bohemos scribendi rationem.

cumulatasque ordine, ut vulgo fit, alphabetico iuxta orthographiam meam collocare; dein varia vocabulorum significata diversis numeris et Lingvis exponere, ac ne exangue et sine anima corpus publicae luci darem, selectis (ubi e re videbatur) constructionibus, phrasibus, diverbiis et synonimis illustrare, quemadmodum mihi plus, quam pistrinum fuit: ita opus hoc patientiam et vires meas magis, atque Herculem excetra probavit.

. Cum enim sua effato illi veritas constet, quod Iosephus Scaliger, propria experientia doctus et unanimi virorum in excolendis. Literis desudantium suffragio fultus, sequentibus versibus profert:

Si quem dura manet sententia iudicis olim

Damnatum aerumnis, suppliciisque caput ? Lexica conscribat ; nam caetera quid moror? omnes

Poenarum facies hic labor unus habet.

quis dubitet me in labore longe omnium molestissimo versatum fuisse? In quo nonnisi post lapsum septennii eo provectus sum, ut per densissimas montis perfossi tenebras, qualis penetrandus est Neapoli Cumas adeuntibus, vel penes Arcem Likava Provinciam Arvensem subeuntibus, procul exiguum lumen, ceu stella quaedam exitum promiserit, atque in fluctibus laboranti e longinquo apparuerit portus. - Huc accesserunt variae el vix non continuae in singulos dies, quibus vi officii di: stringebar, occupationes; `crebra item ingrata adiuncta quae invincibile fere in hoc opere diligentius perrecture sufflamen iniecerunt. - Raro etiam vacuum mihi obtigi ab interventoribus tempus, qui numeratas quoque ho ras meas sibi potius vendicatas et impensas volebant ut adeo vix unam lineam ducere licuerit non interru ptam.

Sic, cum perpetuam difficultatum catenam, trahen tibus invicem ansis, fortuna mihi porrigeret, tot undi que impedimentis iam iam cessi, et a perficiendo limar doque opere manum retraxi; nisi id, quod nemo hacte nus utili adeo et necessario labori humerós subiecisset

ne

« PredošláPokračovať »