Obrázky na stránke
PDF
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][graphic][merged small]

BUDA E,
Typis et Sumtibus Typogr. Reg. Univers. Hungaricae.

18 25..

Linguarum diversitas hominem alienat ab homine, et propter sola Lingvarum diversitatem nihil prodest ad consociandos homines tanta simil tudo Naturae ; ita, ut libentius sit homo cum cane suo, quam cum homii aliono. S. Augustinus de Civitate Dei Libr. XXIX. Cap. VII.

PRA E FATI O.

Inte, quam homines caperent consilium aedificandi BaDelicam turrim, universos labii unius, et sermonum eorundem fuisse a) sacer scriptor ait. Tum vero orta est in loquendo dissensio tanta , ut ille populus tam coniunctus, qui Rempublicam unam constituerat, velut vinculis sublatis abiret in partes, et spargeretur ubique terrarum. Neque hic stetit difficultas retinendae societatis ; quando ex illis Linguis primigeniis ortae sunt aliae quam plurimae, quarum varietas magis adhuc genus mortalium distraxit: neque aliter , quam vi armorum, eversisque ImPeriis factum est, ut plures nationes, populique diversi. in eundem sermonem aliquando coirent.

IS

[ocr errors][ocr errors][merged small]

a) Erat autem terra ļabii uniis, et sermonum eorundem.

Gen. XI. V. i.

Quae quidem idiomatum diversitas caeteras orbis Provincias unico fere communiter labio gaudentes cum in genere duntaxat, et aliarum praecise Regionum intuitu affligat, fertile Pannoniae solum in se ipso multifariam , multisque modis lancinat; quando in id , prout benigna mater natura paene omnes, quas sinu suo continet, quasve alibi singillatim sparsit, divitias ubertim contulit: ita varia undique et multiplex natio, regionis capta foecunditate, Ungarica praecipue Slavica , Bohemica et Germanica, praeter Rascianos, Rhuthenos, et Valachos exiguos terrarum traetus occupantes, magno numero confluxit. Ut adeo hic singulos, qui socialitatem, eiusque solatia concupiscunt, quaestu et mercimoniis rem familiarem promovere student, et officiis sacris vel profanis tam publicis, quam privatis admoveri, iisdemque rite fungi volunt, praeter Latinam scientificam receptarum quoque vernacularum Lingvarum, sed vel maxime Ungaricae , Slavicae, Bohemicae ac Germanicae necessaria notitia haud modice anxios, sollicitosque reddat. Cuiusmodi curae, sollicitudinisque levandae gratia , improbe labore particulares harum nationum sedes adire', sumtu non raro maiores, notabilemque aetatis partem insume re debent; ut vigentium apud easdem nationes idiomatun scientiam vel mediocrem usu incerto et ideo multis difficul tatibus implicito, sui, conciviumque causa acquirant Diversitas namque Linguarum, ut ait S. Augustinus et tristis rerum experientia docet, hominem alienat a homine , et propter solam Linguarum diversitatem nih prodest ad consociandos homines tanta similitudo natura ita, ut libentius sit homo cum cane suo, quam cum ho mine alieno..

Quapropter fuit hoc plurimorum adhuc in commod Pannoniae propensorum ardens et inprimis laudabile de siderium : ut in tanta copia versatissimorum in. Omnib doctrinis virorum reperiretur unus aliquis, qui velut in ter dissociatas nationes, atque populos ultro citroque mi sus caduceator , fine condiscendarum facilius vigentiuni Hungaria praecipuarum Linguarum, ad concinnandu Lexicon earundem animos et doctas curas accommodare

hac

hacque ratione Pannoniae incolas labiorum diversitate laborantes, e dissidio illo in mutuam, et insitam naturae humanae socialitatem coadunaret.

Verum enimvero incassum ardentia haec iuxta , et aequissima ceciderunt vota; provinciaque adeo honorifica, et augusta variis de causis in haec usque tempora protracta, mibique unico reservata fuit. Qui occurrentem in condiscendis huius Patriae Linguis difficultatem malo meo edoctus , ut eorum, qui possunt aliquando Patriae Ecclesiaeque et ornamento et praesidio esse, tam valetudini, quam otio consulam; reliquos numero maiore, quam hactenus factum sit, ad id saltem doctrinae his in Linguis perducam, quod ratio vitae suscepta, socialitatis et concivilitatis iura exposcunt: hocce Vigentium praecipue in Hungaria Linguarum Universale Dictionarium, Slavicum, Bohemo - Latino - Germanico - Hungaricum, cura indefessa, labore incredibili, patientia in victa et systemale novo prorsus ac singulari elucubravi; dum varia vocabulorum significata diversis numeris exposui, eorundem usum selectis ( ubi opus erat constructionibus illustravi. phrases denique, idiotismos, adagia , et synonima suis locis subieci. Quae omnia prout ad exactam Linguarum notitiam indissolu bili nexu pertinere, quolibet consentiente, dignoscuntur: ita per notos hactenus Lexicograpaos potiori ex parte praetermissa, a nullo certe intégre, accurateque pertractata fuisse deprehenduntur.

Quod vero non Ungaricam , aut Latinam , vel Ger manicam, sed Slavicam Lingvam posuerim initialem , sequentia rationum momenta ad id faciendum me permoTerunt:

Primo, quod initiali Ungarica , Latina et Germanica Lingua complura prae manibus habeantur diversis cum interpretationibus exarata Lexica ; Slavicum penitus nullum, utut ardentibus complurium votis diu multumque exoptatum. . Secundo, quod vigore. Articuli VIJ, Diaetae Anni 1992. Lingua Ungarica velut principalis ad obtinenda publica munia intra fines huius Regni sit praescripta, iEoque per caeteras Nationes Ungariam incolentes', ne

ces

« PredošláPokračovať »