Sancti Thomae Aquinatis doctoris angelici ordinis praedicatorum De veritate catholicae fidei contra gentiles, Zväzok 2

Predný obal
Petri Fiaccadori, 1855
 

Obsah

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 130 - In illa igitur aeterna veritate, ex qua temporalia facta sunt omnia, formam, secundum quam sumus et secundum quam vel in nobis vel in corporibus vera et recta ratione aliquid operamur, visu mentis aspicimus, atque inde conceptam rerum veracem notitiam tamquam verbum apud nos habemus et dicendo intus gignimus nec a nobis nascendo discedit.
Strana 187 - In omni autem actione, esse in actu est principaliter intentum, et ultimum in generatione : nam, eo habito, quiescit agentis actio et motus patientis. Est igitur esse proprius effectus primi agentis, scilicet Dei : et omnia quae dant esse, hoc habent in quantum agunt in virtute Dei...
Strana 198 - Melius autem est quod bonum alicui collatum sit multorum commune, quam quod sit proprium: quia bonum commune semper invenitur esse divinius quam bonum unius tantum . Sed bonum unius fit 'multis commune si ab uno in alia derivatur, quod non potest esse nisi inquantum diffundit ipsum in alia per propriam actionem: si vero potestatem non habet illud in alia transfundendi, manct sibi ipsi proprium. Sic igitur Deus rebus creatis suam bonitatem communicavit ut una res, quod accepit, possit in aliam transfundere....
Strana 204 - Deus per seipsum potest omnes effectus producere, quod per quasdam alias causas producantur; non enim hoc est ex insufficientia divinae virtutis, sed ex immensitate bonitatis ipsius, per quam suam similitudinem rebus communicare voluit, non solum quantum ad hoc quod essent, sed etiam quantum ad hoc, quod aliorum causae essent; his enim duobus modis creaturae communiter omnes divinam similitudinem consequuntur.
Strana 54 - ... dicitur quidem bonus secundum quid, scilicet inquantum est ens et inquantum est homo, non tamen bonus simpliciter, sed magis malus. Non igitur cuilibet creaturarum idem est esse et bonum esse simpliciter, licet quaelibet earum bona sit inquantum est; Deo vero simpliciter idem est esse et esse bonum simpliciter.
Strana 204 - In quolibet enim agente est duo considerare, scilicet rein ipsam quae agit et virtutem qua agit sicut ignis calefacit per calorem. Virtus autem inferioris agentis dependet a virtute superioris agentis inquantum superius agens dat virtutem ipsam inferiori agenti per quam agit, vel conservat eam, aut etiam applicat eam ad agendum...
Strana 386 - Quia vero usus ciborum et venereorum non est secundum se illicitus, sed solum secundum quod exit ab ordine rationis illicitus esse potest; ea vero quae exterius possidentur, necessaria sunt ad sumptionem ciborum, ad educationem prolis et sustentationem...
Strana 9 - ... impetus agentis per actionem tendit in illud factum; si autem non terminatur ad aliquod factum, impetus agentis tendit in ipsam actionem. Oportet igitur quod omne agens in agendo intendat finem, quandoque quidem actionem ipsam, quandoque aliquid per actionem factum.
Strana 371 - Non enim Deus a nobis offenditur nisi ex eo quod contra nostrum bonum agimus, ut dictum est (c.
Strana 391 - Est igitur naturaliter rectum quod sic procuretur ab homine corpus et inferiores vires animae ut ex hoc et actus rationis et bonum ipsius minime impediatur, magis autem juvetur. Si autem secus acciderit, erit naturaliter peccatum.

Bibliografické informácie