Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

Invehitur Juvenalis in Crispini luxuriam, deinde in stultitiam atque nequitiam Domitiani.

ECCE iterum Crispinus, et est mihi sæpe vocandus

Ad partes, monstrum nullâ virtute redemtum

A vitiis, æger, solâque libidine fortis:
Delicias viduæ tantum spernatur adulter.
Quid refert igitur, quantis jumenta fatiget
Porticibus? quantâ nemorum vectetur in umbrâ?
Jugera quot vicina foro, quas emerit ædes ?
Nemo malus felix; minime corruptor, et idem
Incestus, cum quo nuper vittata jacebat,
Sanguine adhuc vivo terram subitura, sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter
Si fecisset idem, caderet sub judice morum.
Nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat

1. Crispinus. De quo vide Satiram I.

v. 27.

2. Ad partes. Sæpe vocandus est, sicut histrio, qui in his satiris partes agat.

4. Viduæ. Viduam faciliùs assequi posset, eam igitur spernit Crispinus.Quod licet ingratum est, quod non licet acrius urit. Ovid.

5. Quid refert. Quid refert ergo quam dives sit hic nulla virtute redemtus a vitiis, quoniam nemo malus potest esse beatus. Jumenta fatiget porticibus. Quam amplas ædificet porticus.

6. Neque refert quanta habeat nemora, quantos hortos, quales ædes ipsâ in mediâ urbe.

5

10

[blocks in formation]

Crispinum. Quid agas, cum dira, et fœdior omni
Crimine persona est? Mullum sex millibus emit,
Æquantem sane paribus sestertia libris,
Ut perhibent, qui de magnis majora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto
Præcipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi.
Est ratio ulterior, magnæ si misit amicæ,
Quæ vehitur clauso latis specularibus antro.
Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus,
Quæ miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu
Succinctus patriâ quondam, Crispine, papyro?
Hoc pretio squamæ ? potuit fortasse minoris
Piscator, quam piscis, emi. Provincia tanti
Vendit agros; sed majores Appulia vendit.
Quales tunc epulas ipsum glutîsse putemus
Endoperatorem? cum tot sestertia, partem
Exiguain, et modica sumtum de margine cœnæ,
Purpureus magni ructârit scurra Palatî,
Jam princeps equitum, magnâ qui voce solebat
Vendere municipes pactâ mercede siluros?

[ocr errors]

14. Quid agas. Nihil autem agendum est in eum, qui ita turpis est ut nullo facinore deterior fieri potest.

16. Equantem sanè paribus sestertia libris. Mullus pondere ad sex libras sex sestertiis, seu sex millibus sestertiûm nummûm emptus est.-Scilicet sestertium mille continet sestertios.

18. Consilium laudo artificis. Quamvis mullum tanti emerit, tamen artem ejus laudarem si emerit, ut senis captaret gratiam, et amorem admirarer, si eò comparaverit ut amicæ mitteret. Sed ne has quidem meretur laudes. -Sibi enim emit.

21. Clauso antro. Lecticâ clausâ, quæ tamen fenestras habeat amplas.

23. Miser et frugi. Ipse Apicius, quantumvis luxuriæ deditus, pauper videtur et temperans, cùm Crispino comparetur.

24. Succinctus papyro. Excitatur invidia in Crispinum, qui servus olim fune ex Ægyptio facto papyro succinctus est.

25. Hoc pretio squama. Hoc pretio a

15

20

25

30

[blocks in formation]

Incipe, Calliope: licet et considere: non est
Cantandum res vera agitur. Narrate, puellæ
Pierides prosit mihi vos dixisse puellas.

Cum jam semianimum laceraret Flavius orbem
Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni;
Incidit Adriaci spatium admirabile rhombi

Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
Implevitque sinus: neque enim minor hæserat illis,
Quos operit glacies Mæotica, ruptaque tandem
Solibus effundit torpentis ad ostia Ponti
Desidiâ tardos, et longo frigore pingues.
Destinat hoc monstrum cymbæ linique magister
Pontifici summo. Quis enim proponere talem,
Aut emere auderet, cum plena et litora multo
Delatore forent? Dispersi protinus algæ
Inquisitores agerent cum remige nudo,
Non dubitaturi fugitivum dicere piscem,
Depastumque diu vivaria Cæsaris, inde
Elapsum, veterem ad dominum debere reverti.

Si quid Palfurio, si credimus Armillato,

Quidquid conspicuum pulchrumque est æquore toto,
Res fisci est, ubicumque natat. Donabitur ergo,
Ne pereat. Jam letifero cedente pruinis
Auctumno, jam quartanam sperantibus ægris,

34. Incipe Calliope. Musæ facetè in re ludicrâ invocantur.

35. Cantandum. Fingendum. 36. Prosit mihi hunc vobis contulisse nominis honorem. Propitiæ sitis.

37. Flavius ultimus, Domitianus postremus e gente Flaviâ.-Idem dicitur Ñero calvus.

40. Dorica Ancon. Urbs origine Græca.

41. Implevitque sinus. Incidit rhombus, in retia, quæ implevit. Neque minor hæserat illis. Neque minor fuit hic rhombus, qui ita in retibus hæserat, quam qui e palude Mæoticâ veniunt in Pontum Euxinum.

35

40

45

50

55

45. Cymbæ linique magister. Piscator. 46. Pontifici summo. Domitiano. Imperatores enim Pontificatum cum aliis honoribus sibi ipsi tribuebant.

47. Emere auderet. Quodcunque terrâ marive eximium erat, id. sibi vindicabat Imperator, neque aliis id habere licuit.

48. Alge inquisitores. Etiam in littore essent delatores, qui a piscatore eriperent piscem affirmantes eum a Cæsaris vivariis elapsum esse.

53. Palfurio, Armillato. Delatoribus.

55. Donabitur ergo, ne pereat. Dabit piscem Imperatori piscator, ne ipse pereat.

Stridebat deformis hiems, prædamque recentem
Servabat: tamen hic properat, velut urgeat Auster.
Utque lacus suberant, ubi, quamquam diruta, servat
Ignem Trojanum, et Vestam colit Alba minorem,
Obstitit intranti miratrix turba parumper.
Ut cessit, facili patuerunt cardine valvæ.
Exclusi spectant admissa opsonia Patres.
Itur ad Atridem. Tum Picens, Accipe, dixit,
Privatis majora focis: genialis agatur
Iste dies, propera stomachum laxare saginis,
Et tua servatum consume in sæcula rhombum.
Ipse capi voluit: quid apertius? Et tamen illi
Surgebant crista. Nihil est, quod credere de se
Non possit, cum laudatur Dîs æqua potestas.
Sed deerat pisci patinæ mensura.
Ergo in consilium proceres, quos oderat ille;
In quorum facie miseræ magnæque sedebat
Pallor amicitiæ. Primus, clamante Liburno,
"Currite, jam sedit," raptâ properabat abollâ
Pegasus, attonitæ positus modo villicus urbi.
Anne aliud tunc præfecti ? quorum optimus, atque

[blocks in formation]

Vocantur

60

65

70

75

spinas, ita ut cuivis pateat animal pro vitâ luctatum esse.

70. Addit poeta, hinc fieri tam superbos tyrannos, cùm eis tribuant adulatores potestatem Deis solummodo concessam.

72. Vocantur in concilium proceres. Hanc senatûs convocationem salsissimè ridet poeta.

75. Pallor amicitiæ. Pallor ob timorem

amici potentis et crudelis Domitiani. Liburno. Servus Liburnus præconis vicem sustinuit.

76. Abolla. Stoicorum pallium induit Stoicus Pegasus.

77. Villicus urbi. Urbis præfectus salsè dicitur villicus, quod urbs jam facta sit quasi res propria Imperatori. Villicus enim servus erat, qui villæ præfuit.Attonite, scilicet quòd tyrannum timeret.

Interpres legum sanctissimus, omnia quamquam
Temporibus diris tractanda putabat inermi
Justitia. Venit et Crispi jucunda senectus,
Cujus erant mores, qualis facundia, mite
Ingenium maria, ac terras, populosque regenti
Quis comes utilior, si, clade et peste sub illâ,
Sævitiam damnare, et honestum afferre liceret
Consilium? Sed quid violentius aure tyranni,
Cum quo de pluviis, aut æstibus, aut nimboso
Vere, locuturi fatum pendebat amici ?
Ille igitur nunquam direxit brachia contra
Torrentem; nec civis erat, qui libera posset
Verba animi proferre, et vitam impendere vero.
Sic multas hiemes, atque octogesima vidit
Solstitia. His armis illâ quoque tutus in aulâ,
Proximus ejusdem properabat Acilius ævi,

80

85

90

Cum juvene, indigno, quem mors tam sæva maneret,
Et domini gladiis tam festinata: sed olim

95

Prodigio par est cum nobilitate senectus;
Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantis.

Profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
Figebat Numidas, Albanâ nudus arenâ
Venator. Quis enim jam non intelligat artes
Patricias? quis priscum illud miretur acumen,

78. Nihil enim sunt hodiè præfecti nisi imperatoris villici, e quibus optimus hic Pegasus censet, metu tyranni, melius esse justitiam debilem ac sine viribus esse ;ne Imperatori obstet.

84. Clade et peste sub illá. Domitiano. 86. Minimè mirum est neminem tyranno consilium sanum afferre voluisse, qui ita violens erat, ut cum eo colloquentes etiam de rebus levissimis in capitis periculo starent.

89. Ille igitur. Crispus nunquam Domitiani obstabat voluntati, quod nihil prodesse potuisset, suam autem vitam breviorem fecisset: tacendo vixit.

93. His armis illá quoque tutus in aulâ. Proximus venit Acilius ejusdem cum

100

Crispo ætatis, qui eisdem artibus tutus vixerat etiam in aulâ tam sevâ.

95. Cum juvene. Acilius Glabrio, hujus senis forsan filius, a Domitiano ob virtutes invisas tyranno in exilio occisus

est.

97. Pauci nobiles tuti ad senectutem perveniebant.

98. Fraterculus gigantis. Terræ filius, ignobilis, obscurus.

99. Profuit ergo nihil. Acilius iste Glabrio ut tyranni sævitiam effugeret Bruti exemplo stolidum se esse fingebat, et cum feris pugnabat; tyrannus autem non tam facilè decipitur, quàm qui priscis vixit temporibus Tarquinius.

« PredošláPokračovať »