Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATIRAS

EXPURGATAS ET ILLUSTRATAS

IN USUM

SCHOL. GRAM. BATHONIENSIS

EDIDIT

J. R. PEARS, A.M.

COLL. B. M. MAGDALENE APUD OXON SOCIUS.

VENEUNT

EDITIO ALTERA.

BATHONIÆ:

APUD E. COLLINGS:

ETIAM LONDINI, APUD LONGMAN, ETC.; WHITTAKER, ETC.;

CANTAB. APUD DEIGHTON ET FILIOS;

OXON. APUD PARKER.

MDCCCLV.

BODL. LIBR 23. MAR 1916 OXFORD

Excuderunt G. H. et W. R. Wood, Bathoniæ.

PRÆFATIO IN EDITIONEM PRIMAM.

NE plus æquo hujusce libelli lector expectet, sciat hanc Juvenalis editionem puerorum modo in usum esse confectam. Quo in opere exigendo, eo usus sum consilio, ut sententiarum difficultates, quibus maximè inhærent pueri, quantum in me fuit, amoverem, neque tamen ignavia nimis indulgerem eos solvendo verborum nexus, qui modico labore, et grammatices simplicis scientiâ excutiendi essent.

Indices in editione mutilâ prope inutiles, notas criticas, et varias lectiones, quò minimo pretio venderetur liber, omnino prætermisi. His autem conatibus si quid laudis deberi existimetur, viro doctissimo Ruperti, cujus auctoritate maximè fretus sum, detur; si quid culpæ ;-ei ignoscatur, qui vitæ semitam longè dissimilem ingrediens literarum studia grato animo respexit, et otii sui fructum, levem sanè et immaturum, neque forsan omnino inutilem, studiosis mente benignâ quasi legatum tradidit.

J. R. P.

D. JUNII JUVENALIS AQUINATIS

SATIRE.

SATIRA

PRIMA.

Satirâ hâc cæteris præfationis loco præmissá causas pronuntiat Juvenalis, propter quas Satiras scribere statuerit-vitia deinde, et morum turpitudinem brevitèr, acritèr, severe increpat.

SEMPER ego auditor tantum? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseïde Codri ?

Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumserit ingens
Telephus? aut, summi plenâ jam margine libri,
Scriptus et in tergo, nec dum finitus, Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus

Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum

Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
Eacus; unde alius furtivæ devehat aurum
Pelliculæ ; quantas jaculetur Monychus ornos,

ANNOTATIONES.

1. Auditor. Poetarum nempe recitantium, qui non modo inter amicos, sed etiam in balneis aliisque locis publicis poemata sua recitabant.

3. Togatas. Togate dicuntur comœdiæ in quibus personæ inducuntur togatorum et privatorum Prætextæ dicuntur Tra

B

5

10

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »