Intendens palmas, Proh diris, Barbare, factis, Proh crudelis, ait! nec te mandata parentis Cum lacrimis movere piis, nec cura fororis, Nec mea virginitas, nec conjugialia jura? Omnia turbafti. pellex ego facta forori: Tu geminis conjux non hæc mihi debita pœna. Quin animam hanc [ne quod facinus tibi, perfide, reftet] Eripis? atque utinam feciffes ante nefandos Concubitus! vacuas habuiffem criminis umbras. Si tamen hæc Superi cernunt; fi numina Divum Sunt aliquid, fi non perierunt omnia mecum; Quandocumque mihi pœnas dabis. ipfa pudore Projecto tua facta loquar. fi copia detur; In populos veniam: fi fylvis claufa tenebor; Implebo filvas, & confcia faxa movebo. Audiat hæc ether, & fi Deus ullus in illo eft. Talibus ira feri poftquam commota tyranni; Nec minor hac metus eft cauffa ftimulatus utraque, Quo fuit accinctus, vagina liberat ensem: Arreptamque coma, flexis poft terga lacertis, Vincla pati cogit. jugulum Philomela parabat; Spemque fuæ mortis vifo conceperat enfe. Ille judignanti, & nomen patris ufque vocanti, Lutantique loqui comprenfam forcipe linguam Abftulit enfe fero, radix micat ultima linguæ . Ipfa jacet, terræque tremens immurmurat atræ. Utque falire folet mutilata cauda colubra, Palpitat: & moriens domina veftigia quærit. Hoc quoque poft facinus [ vix aufim credere] fertur Sæpe fua lacerum repetiffe libidine corpus. Suftinet ad Procnen poft talia facta reverti. Conjuge quæ vifo germanam quærit: at ille Dat gemitus fictos, commentaque funera narrat, Et lacrimæ fecere fidem. velamina Procne Deripit ex humeris auro fulgentia lato: Induiturque atras veftes: & inane fepulcrum Conftituit falfifque piacula manibus infert: Et luget non fic lugende fata fororis. Signa Deus bis fex acto luftraverat anno. Quid faciat Philomela fugam cuftodia claudit: Structa rigent folido ftabulorum mænia faxo; Os mutum facti caret indice, grande dolori Ingenium eft; miferifque venit folertia rebus, Stamina barbarica fufpendit callida tela: Purpureafque notas filis intexuit albis Indicium fceleris: perfectaque tradidit uni: Utque ferat domina geftu rogat. ille rogata Pertulit ad Procnen: nec fcit quid tradat in illis, Evolvit veftes fævi matroną tyranni : Germanæque fuæ carmen miferabile legit: Et (mirum potuiffe) filet, dolor ora repreffit: Verbaque quærenti fatis indignantia linguæ Defuerunt: nec flere vacat. fed fafque nefafque Confufura ruit: pœnæque in imagine tota eft. Tempus erat, quo facra folent Trieterica Bacchi Sithonia celebrare nurus, nox confcia facris : Nocte fonat Rhodope tinnitibus æris acuti: Nocte fua eft egreffa domo regina: Deique Ritibus inftruitur; furialiaque accipit arma. Vite caput tegitur: lateri cervina finiftro Vellera dependent: humero levis incubat hafta. Concita per filyas turba comitante fuarum Terribilis Procne, furjifque agitata doloris, Bacche, tuas fimulat, venit ad ftabula avia tandem: Exululatque, Evoeque fonat, portafque refringit: Germanamque rapit: raptaque infignia Bacchi
Induit & vultus hederarum frondibus abdit: Attonitamque trahens intra fua limina ducit. Ut fenfit tetigiffe domum Philomela nefandam, Horruit infelix; totoque expalluit ore. Nacta locum Procne, facrorum pignora demit, Oraque develat mifera pudibunda forori; Amplexuque petit, fed non attollere contra Suftinet hæc oculos; pellex fibi vifa fororis : Dejectoque in humum vultu, jurare volenti, Teftarique Deos, per vim fibi dedecus illud Illatum, pro voce manus fuit. ardet, & iram Non capit ipfa fuam Procne: fletumque fororis Corripiens, Non eft lacrimis hic, inquit, agendum, Sed ferro; feu fi quid habes, quod vincere ferrum Poffit. in omne nefas ego me, germana, paravi. Aut ego, cum facibus regalia tecta cremaro, Artificem mediis immittam Terea flammis : Aut linguam, aut oculos, aut quæ tibi membra pudorem Abftulerunt, ferro rapiam: aut per vulnera mille Sontem animam expellam. magnumn quodcumque paravi. Quid fit, adhuc dubito. peragit dum talia Procne; Ad matrem veniebat Itys. quid poffit, ab illo Admonita eft: oculifque tuens immitibus, Ah quam Es fimilis patri! dixit. nec plura locuta, Trifte parat facinus; tacitaque exæstuat ira. Ut tamen acceffit natus, matrique falutem Attulit, & parvis adduxit colla lacertis, Miftaque blanditiis puerilibus ofcula junxit; Mota quidem eft genitrix; infractaque conftitit ira Invitique oculi lacrimis maduere coactis. Sed fimul ex nimia matrem pietate labare Senfit: ab hoc iterum eft ad vultus verfa fororis ; Inque vicem fpectans ambos, Cur admovet, inquit, Alter blanditias; rapta filet altera. lingua? Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa fororem? Cui fis nupta vide, Pandione nata, marito. Degeneras. fcelus eft pietas in conjuge Tereo. Nec mora; traxit Ityn: veluti Gangetica cervæ Lactentem fætum per filvas tigris opacas. Utque domus altæ partem tenuere remotam; Tendentemque manus, & jam fua fata videntem, Eia, & jam, mater, clamantem, & colla petentem Enfe ferit Procne, lateri qua pectus adhæret. Nec vultum avertit. fatis illi ad fata vel unum Vulnus erat: jugulum ferro Philomela refolvit. Vivaque adhuc, animæque aliquid retinentia membra Dilaniant. pars inde cavis exfultat aenis: Pars verubus Aridet; manant penetralia tabo, His adhibet conjux ignarum Terea menfis: Et patrii moris facrum mentita, quod uni Fas fit adire viro, comites famulofque removit. Ipfe fedens folio Tereus fublimis avito Vefcitur: inque fuam fua vifcera congerit alvum Tantaque nox animi eft, Ityn huc arceffite, dixit. Diffimulare nequit crudelia gaudia Procne : Jamque fuæ cupiens exfiftere nuntia cladis ; Intus habes, quod pofcis, ait. circumfpicit ille, Atque ubi fit, quærit, quærenti, iterumque vocanti, Sicut erat fparfis furiali cæde capillis, Profiliit, Ityofque caput Philomela cruentum Mifit in ora patris: nec tempore maluit ullo Poffe loqui, & meritis teftari gaudia dictis. Thracius ingenti menfas clamore repellit, Vipereafque ciet Stygia de valle forores: Et modo, fi poffit, referato pectore diras Egerere inde dapes, femefaque viscera geftit:
Flet modo, feque vocat buftum miferabile nati: Nunc fequitur nudo genitas Pandione ferro. Corpora Cecropidum pennis pendere putares; Pendebant pennis. quarum petit altera filvas: Altera tecta fubit. neque adhuc de pectore cædis Exceffere notæ fignataque fanguine pluma eft. Ille dolore fuo, pœnæque cupidine velox, Vertitur in volucrem; cui stant in vertice criftæ : Prominet immodicum pro longa cufpide roftrum Nomen Epops volucri facies armata videtur. Hic dolor ante diem longæque extrema fenecta Tempora, Tartareas Pandiona mifit ad umbras. Sceptra loci, rerumque capit moderanen Erechtheus; Juftitia dubium, validifne potentior armis. Quattuor ille quidem juvenes, totidemque crearat Femineæ fortis: fed erat par forma duarum. E quibus Eolides Cephalus te conjuge felix, Procri fuit: Borea Tereus Thracefque nocebant: Dilectaque diu caruit Deus Orithyia,
Dum rogat, & precibus mavult quam viribus uti. Aft ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, Quæ folita eft illi nimiumque domeftica vento; Et merito, dixit: quid enim mea tela reliqui, Sævitiam, & vires, iramque, animofque minaces, Admovique preces; quarum me dedecet ufus? Apta mihi vis eft. vi triftia nubila pello: Vi freta concutio, nodofaque robora verto, Induroque nives, & terras grandine pullo. Idem ego, cum fratres cælo fum nactus aperto, Nam mihi campus is eft, tanto molimine luctor; Ut medius noftris concurfibus intonet æther; Exiliantque cavis elifi nubibus ignes.
Idem ego, cum fubii convexa foramina terræ, Suppofuique ferox imis mea terga cavernis; Sollicito manes, totumque tremoribus orbem. Hac ope debueram thalamos petiiffe: focerque Non orandus erat, fed vi faciendus, Erechtheus. Hæc Boreas, aut his non inferiora locutus ; Excuffit pennas. quarum jactatibus omnis Afflata eft tellus ; latumque perhorruit æquor. Pulvereamqne trahens per fumma cacumina pallam, Verrit humum: pavidainque metu caligine tectus Orithyian, amans fulvis amplectitur alis. Duni volat; arferunt agitati fortius ignes. Nec prius aerii curfus fuppreffit habenas, Quam Ciconum, tenuit populos & mœnia, raptor. Illic & gelidi conjux Actæa tyranni,
Et genetrix facta eft; partus enixa gemellos; Cetera qui matris, pennas genitoris haberenr. Non tamen has una memorant cum corpore natas: Barbaque dum rutilis aberat fubmiffa capillis; Implumes Calaifque puer Zethefque fuerunt. Mox pariter ritu pennæ cœpere volucrum Cingere utrumque latus; pariter flavefcere male. Ergo, ubi conceffit tempus puerile juventæ, Vellèra cum Minyis nitido radiantia villo Per mare non motum prima petiere carina. METAMORPHOSE ON LIBER VII.
Perpetuaque trahens inopem fub nocte fenectam Phineus vifus erat; juvenefque Aquilone creati Virgineas volucres miferi fenis ore fugarant;
Multaque perpeffi claro fub Jafone, tandem Contigerant rapidas limofi Phafidos undas. Dumque adeunt regem; Phryxeaque vellera pofcunt; Lexque datur numeris magnorum horrenda laborum; Concipit interea validos etias ignes:
Et luctata diu, poftquam ratione furorem. Vincere non poterat; Fruftra, Medea, repugnas; Nefcio quis Deus obitat, ait. mirumque, nifi hoc eft, Aut aliquid certe fimile huic, quod amare vocatur . Nam cur juffa patris nimium mihi dura videntur ? Sunt quoque dura nimis. cur, quem modo denique vidi, Ne pereat, timeo? quæ tanti cauffa timoris? Excute virgineo conceptas pectore flammas, Si potes, infelix. fi poffem, fanior effem." Sed trahit invitam nova vis; aliudque Cupido, Mens aliud fuadet. video meliora, proboque: Deteriora fequor. quid in hofpite, regia virgo, Ureris? & thalamos alieni concipis orbis? Hæc quoque terra poteft, quod ames, dare. vivat, an ille Occidat, in Dis eft. vivat tamen. idque precari Vel fine amore licet. quid enim commifit Iafon? Quam, nifi crudelem, non tangat Iafonis ætas, Et genus, & virtus? quam non, ut cetera defint, Forma movere poteft? certa mea pectora movit. At, nifi opem tulero, taurorum afflabitur ore: Concurretque fuæ fegeti tellure creatis
Hoftibus: aut avido dabitur fera præda draconi. Hoc ego fi patiar, tum me de tigride natam, Tum ferrum & fcopulos geftare in corde fatebor. Cur non & fpecto pereuntem? oculofque videndo Confcelero? cur non tauros exhortor in illum, Terrigenafque feros, infopitumque draconem? Di meliora velint. quamquam non ista precanda, Sed facienda mihi. prodamne ego regna parentis, Atque ope nefcio quis fervabitur advena noftra, Ut per me fofpes fine me det linteå ventis, Virque fit alterius; pœnæ Medea relinquar? Si facere hoc, aliamve poteft præponere nobis, Occidat ingratus. fed non is vultus in illo, Non ea nobilitas animo eft, ea gratia forma; Ut timeam fraudem, meritique oblivia noftri. Et dabit ante fidem: cogamque in fœdera teftes Effe Deos. quid tuta times? accingere; & omnem Pelle moram, tibi fe femper debebit Iafon, Te face folenni junget fibi perque Pelafgas Servatrix urbes matrum celebrabere turba. Ergo ego germanam, fratremque, patremque, Deofque, Et natale folum ventis ablata relinquam? Nempe pater fævus, nempe eft mea barbara tellus, Frater adhuc infans: ftant mecum vota fororis, Maximus intra me Deus eft. non magna relinquam ; Magna fequar titulum fervatæ pubis Achivæ, Notitiamque loci melioris, & oppida, quorum Hic quoque fama viget, cultufque, artefque virorum : Quemque ego cum rebus, quas totus poffidet orbis, Afoniden mutaffe velim: quo conjuge felix Et Dis cara ferar, & vertice fidera tangam. Quid, quod nefcio qui mediis concurrere in undis Dicuntur montes, ratibufque inimica Charybdis, Nunc forbere fretum, nunc reddere; cinétaque, fævis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? Nempe tenens quod amo, gremioque in Iafonis hærens, Per freta longa ferar. nihil illum amplexa verebor: Aut, fi quid metuam, metuam de conjuge folo. Conjugiumne vocas, fpeciofaque nomina culpa. Imponis, Medea, tuæ? quin afpice quantum
Aggrediare nefas : &, dum licet, effuge crimen. Dixit: & ante oculos rectum, pietafque, pudorque Conftiterant: & vieta dabat jam terga Cupido. lbat ad antiquas Hecates Perfeidos aras: Quas nemus umbrofum, fecretaque filva tegebant. Et jam fortis erat, pulfufque refiderat ardor; Cum videt Efoniden: extinctaque flamma revixit. Erubuere gene; totoque recanduit ore.
Ut folet a ventis alimenta affumere, quæque Parva fub inducta latuit fcintilla favilla, Crefcere; & in veteres agitata refurgere vires: Sic jam lentus amor, jam quem languere putares, Ut vidit juvenem, fpecie præfentis inarfit. Et cafu, folito formofior fone natus Illa luce fuit. poffes ignofcere amanti . Spectat; & in vultu, veluti nunc denique vifo, Lumina fixa tenet: nec fe mortalia demens Ora videre putat: nec fe declinat ab illo. Ut vero capitque loqui, dextramque prehendit Hofpes, & auxilium fubmiffa voce rogavit; Promifitque torum; lacrimis ait illa profufis: Quid faciam video: nec me ignorantia veri Decipiet, fed amor. fervabere munere noftro: Servatus promiffa dato. per facra triformis Ille Dex, lucoque foret qued numen in illo, Perque patrem foceri cernentem cuneta futuri, Eventufque fuos, per tanta pericula jurat. Creditus, accepit cantatas protinus herbas, Edidicitque ufum; lætufque in tecta receffit. Postera depulerat ftellas Aurora micantes: Conveniunt populi facrum Mavortis in arvum ; Confiftuntque jugis. medio Rex ipfe refedit Agmine purpureus, fceptroque infignis eburno. Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant Eripedes tauri: tataque vaporibus herba Ardent, utque folent pleni refonare camini, Aut ubi terrena filices fornace foluti Concipiunt ignem liquidarum afpergine aquarum ; Pectora fic intus claufas volventia flammas, Gutturaque ufta fonant. tamen illis fone natus Obvius it. vertere truces venientis ad ora Terribiles vultus, præfixaque cornua ferro; Pulvereumque folum pede pulfavere bifulco; Fumificifque locum mugitibus implevere. Diriguere metu Minya. fubit ille; nec ignes Sentit anhelatos: tantum medicamina poffunt. Pendulaque audaci mulcet palearia dextra: Suppofitofque jugo pondus grave cogit aratri Ducere, & infuetum ferro profcindere campum . Mirantur Colchi: Minya clamoribus implent, Adjiciuntque animos. galea tum fumit aena Vipereos dentes; & aratos fpargit in agros. Semina mollit humus valido prætincta veneno: Et crefcunt, fiuntque fati nova corpora dentes. Utque hominis fpeciem materna fumit in alvo; Perque fuos intus numeros componitur infans; Nec nifi maturus communes exit in auras: Sic ubi vifceribus gravide telluris imago Effecta eft hominis, fœto confurgit in arvo: Quodque magis mirum, fimul edita concutit arma. Quos ubi viderunt præacuræ cufpidis hattas In caput Hæmonii juvenis torquere parantes; Demifere metu vultumque animumque Pelafgi. Ipfa quoque extimuit, que tatum fecerat illum: Utque peti vidit juvenem tot ab hoftibus unum, Palluit; & fubito fine fanguine frigida fedit.
Neve parum valeant a fe data gramina, carmen Auxiliare canit; fecretafque advocat artes. Ille, gravem medios filicem jaculatus in hoftes, A fe depulfum Martem convertit in ipfos. Terrigenæ pereunt per mutua vulnera fratres; Civilique cadunt acie. gratantur Achivi: Victoremque tenent; avidifque amplexibus hærent. Tu quoque victorem complecti, barbara, velles ; (Obftitit incepto pudor: at complexa fuisses; ) Sed te, ne faceres, tenuit reverentia famæ. Quod licet, affectu tacito lætaris: agifque Carminibus grates, & Dis auctoribus horum. Pervigilem fupereft herbis fopire draconem: Qui crifta linguifque tribus præfignis, & uncis Dentibus horrendus, cuftos erat arietis aurei. Hunc poftquam fparfit Lethæi gramine fucci; Verbaque ter dixit placidos facientia fomnos Quæ mare turbatum, quæ concita flumina fiftant; Somnus in ignotos oculos fubrepit: & auro Heros Afonius potitur: fpolioque fuperbus, Muneris auctorem fecum fpolia altera portans, Victor Jolciacos tetigit cum conjuge portus.
Hæmoniæ matres pro gnatis dona receptis, Grandævique ferunt patres: congeftaque flamma Thura liquefiunt; inductaque cornibus aurum Victima vota cadit. fed abeft gratantibus Æfon, Jam proprior leto, feffufque fenilibus annis. Cum fic Efonides: O cui debere falutem Confiteor, conjux, quamquam mihi cuncta dedisti, Exceffitque fidem meritorum fumma tuorum;
Si tamen hoc poffunt; quid enim non carmina poffunt? Deme meis annis; & demtos adde parenti. Nec tenuit lacrimas. mota eft pietate rogantis: Diffimilemque animum fubiit Eeta relictus. Non tamen affectus tales confeffa, Quod, inquit, Excidit ore pio, conjux, fcelus? ergo ego cuiquam Poffe tuæ videar fpatium tranfcribere vitæ ?
Nec finat hoc Hecate, nec tu petis æqua: fed ifto, Quod petis, experiar majus dare munus, Lafon. Arte mea foceri longum tentabimus ævum, Non annis revocare tuis. modo Diva triformis Adjuvet: & præfens ingentibus annuat aufis. Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent Efficerentque orbem. poftquam pleniffima fulûit, Ac folida terras fpectavit imagine Luna: Egreditur tectis veftes induta recinctas, Nuda pedem, nudos humeris infufa capillos: Fertque vagos media per muta filentia noctis Incomitata gradus. homines, volucresque, ferafque Solverat alta quies: nullo cum murmure fepes, Immotæque filent frondes; filet humidus aer. Sidera fola micant. ad quæ fua brachia tendens Ter fe convertit; ter fumtis flumine crinem Irroravit aquis; ternis ululatibus ora Solvit & in dura fubmiffo poplite terra, Nox, ait, arcanis fidiffima, quæque diurnis Aurea cum Luna fucceditis ignibus aftra, Tuque triceps Hecate, quæ cœptis confcia noftris Adjutrixque venis, cantufque, artefque magarum, Quæque magas, Tellus, pollentibus inftruis herbis; Auræque, & venti, montefque, amnefque, lacufque, Dique omnes nemorum, Dique omnes noctis adefte: Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes In fontes rediere fuos: concuffaque fisto; Stantia concutio cantu freta; nubila pello; Nubilaque induco: ventos abigoque vocoque:
Vipereas rumpo verbis & carmine fauces: Vivaque faxa, fua convulfaque robora terra, Et fylvas moveo; jubeoque tremifcere montes : Et mugire folum, manefque exire fepulcris. Te quoque, Luna, traho, quamvis Temefæa labores Era tuos minuant. currus quoque carmine noftro Pallet avi; pallet noftris Aurora venenis. Vos mihi taurorum flammas hebetaftis; & unco Haud patiens oneris collum preffiftis aratro. Vos ferpentigenis in fe fera bella dediftis: Cuftodemque rudem fomni fopiftis: & aurum Vindice decepto Graias mififtis in urbes. Nunc opus eft fuccis; per quos renovata fenectus In florem redeat, primofque recolligat annos. Et dabitis; neque enim micuerunt fidera fruftra ; Nec fruftra volucrum tractus cervice draconum Currus adeft. aderat demiffus ab æthere currus. Quo fimul afcendit: frænataque colla draconum Permulfit, manibufque leves agitavit habenas; Sublimis rapitur: fubjectaque Thessala Tempe Defpicit, & cretis regionibus applicat angues: Et quas Offa tulit, quas altus Pelion herbas, Othryfque, Pindufque, & Pindo major Olympus, Perfpicit: & placita partim radice revellit; Partim fuccidit curvamine falcis aenx. Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, Multa quoque Amphryli: neque eras immunis, Enipeu: Nec non Peneæ, nec non Spercheides unde Contribuere aliquid, juncofaque littora Babes. Carpit & Euboica vivax Anthedone_gramen, Nondum mutato vulgatum corpore Glauci. Et jam nona dies curru pennifque draconum, Nonaque nox omnes luftrantem viderat agros; Cum rediit: neque erant pafti, nifi odore, dracones; Et tamen annofæ pellem pofuere fenecta. Conftitit adveniens citra limenque, forefque; Et tantum cælo tegitur: refugitque viriles Contactus; ftatuitque aras e cefpite binas, Dexteriore Hecates, at læva parte Juventæ. Quas ubi verbenis, filvaque incinxit agrefti; Haud procul egefta fcrobibus tellure duabus Sacra facit: cultrofque in guttura velleris atri Conjicit; & patulas perfundit fanguine foffas. Tum fuper invergens liquidi carchefia Bacchi, Eneaque invergens tepidi carchefia lactis ;
Verba fimul fundit, terrenaque numina pofcit: Umbrarumque rogat rapta cum conjuge regem, Ne properent artus anima fraudare feniles. Quos ubi placavit precibufque & murmure longo; Efonis eterum proferri corpus ad aras Juffit: & in plenos refolutum carmine fomnos Exanimi fimilem ftratis porrexit in herbis. Hinc procul Eloniden, procul hinc jubet ire ministros : Et monet arcanis oculos removere profanos. Diffugiunt juffi. paffis Medea capillis Bacchantum ritu flagrantes circuit aras: Multifidafque faces in foffa fanguinis atra Tingit: & intinctas geminis accendit in aris.
Terque fenem flamma, ter aqua, ter fulfure lustrat. Interea validum pofito medicamen aeno Fervet, & exfultat; fpumifque tumentibus albet. Illic Hæmonia radices valle refectas, Seminaque, florefque, & fuccos incoquit acres. Adjicit extremo lapides Oriente petitos, Et, quas Oceani refluum mare lavir, arenas. Addit & exceptas Luna pernocte pruinas,
Et ftrigis infames, ipfis cum carnibus, alas; Inque virum foliti vultus mutare ferinos Ambigui profecta lupi. nec defuit illic Squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri, Vivacifque jecur cervi: quibus infuper addit Ora caputque novem cornicis fecula passæ. His & mille aliis poftquam fine nomine rebus Propofitum inftruxit mortari barbara munus; Arenti ramo jampridem mitis oliva Omnia confudit; fummifque immifcuit ima. Ecce vetus calido verfatus ftipes' aeno Fit viridis primo: nec longo tempore frondem Induit; & fubito gravidis oneratur olivis. At quacumque cavo fpumas ejecit aeno Ignis, & in terram gutte cecidere calentes; Vernat humus: florefque, & mollia pabula furgunt. Quod fimul ac vidit; ftricto Medea recludit Enfe fenis jugulum: veteremque exire cruorem Passa, replet fuccis. quos poftquam combibit Efon Aut ore acceptos, aut vulnere; barba comæque Canitie pofita nigrum rapuere colorem. Pulfa fugit macies: abeunt pallorque fitufque; Adjectoque cave fupplentur fanguine vena; Membraque luxuriant. Efon miratur, & olin Ante quater denos hunc fe reminifcitur annos. Viderat ex alto tanti miracula monftri Liber: & admonitus juvenes nutricibus annos Poffe fuis reddi; capit hoc a Tethye munus.
Neve doli ceffent; odium cum conjuge falfum Phafias affimulat: Peliæque ad limina fupplex Confugit. atque illam ( quoniam gravis ipfe fenecta) Excipiunt natæ. quas tempore callida parvo Colchis amicitiæ mendacis imagine cepit. Dumque refert, inter meritorum maxima, demtos Æfonis effe fitus; atque hac in parte moratur; Spes eft virginibus Pelia fubjecta creatis, Arte fuum parili revirefcere poffe parentem. Idque petunt: pretiumque jubent fine fine pacifci. Illa brevi fpatio filet; & dubitare videtur: Sufpenditque animos fiéta gravitate rogantes. Mox ubi pollicita eft, Quo fit fiducia major Muneris hujus, ait: qui veftras maximus ævo eft Dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet. Protinus innumeris effetus laniger annis Attrahitur, flexo circum cava tempora cornu: Cujus ut Hæmonio marcentia guttura cultro Fodit, & exiguo maculavit fanguine ferrum; Membra fimul pecudis, validofque venefica fuccos Mergit in ære cavo. minuuntur corporis artus: Cornuaque exuitur, nec non cum cornibus annos : Et tener auditur medio balatus aeno. Nec mora; balatum mirantibus exfilit agnus: Lafcivitque fuga; lactantiaque ubera quærit. Obftupuere fata Pelia: promiffaque poftquam Exhibuere fidem; tum vero impenfius inftant. Ter juga Phoebus equis in Ibero gurgite merfis Demferat; & quarta radiantia nocte micabant Sidera; cum rapido fallax Eetias igni Imponit purum laticem, & fine viribus herbas. Jamque neci fimilis, refoluto corpore, regem, Et cum rege fuo cuftodes fomnus habebat, Quem dederant cantus, magicæque potentia lingue. Intrarant juffæ cum Colchide limina natæ : Ambierantque torum: Quid nunc dubitatis inertes ? Stringite, ait, gladios: veteremque haurite cruorem; Ut repleam vacuas juvenili fanguine venas,
In manibus veftris vita eft ætafque parentis. Si pietas ulla eft, nec fpes agitatis inanes: Officium præftate patri: telifque fenectam Exigite; & faniem conjecto emittite ferro. His, ut quæque pia eft, hortatibus impia prima eft: Et ne fit fcelerata, facit fcelus. haud tamen ictus Ulla fuos fpectare poteft: oculofque reflectunt; Cæcaqué dant fævis averfæ vulnera dextris. Ille, cruore fluens, cubito tamen allevat artus : Semilacerque toro tentat confurgere: & inter Tot medius gladios pallentia brachia tendens; Quid facitis, gnatæ? quid vos in fata parentis Armat, ait? cecidere illis animique manufque. Plura locuturo cum verbis guttura Colchis Abftulit, & calidis laniatum merfit aenis.
Quod nifi pennatis ferpentibus iffet in auras; Non exemta foret pœnæ. fugit alta fuperque Pelion umbrofam Philyreia tecta, fuperque Othryn, & eventu veteris loca nota Cerambi. Hic ope Nympharum fublatus in aera pennis, Cum gravis infufo tellus foret obruta ponto, Deucalioneas effugit inobrutus undas.
Eollam Pitanen a læva parte relinquit, Factaque de faxo longi fimulacra draconis: Ideumque nemus: quo nati furta, juvencum Occuluit Liber falfi fub imagine cervi: Quaque pater Corythi parva tumulatur arena: Et quos Mera novo latratu terruit agros. Eurypylique urbem, qua Cox cornua matres Gefferunt, tum cum difcederet Herculis agmen : Phœbeamque Rhodon, & Ialyfios Telchinas, Quorum oculos ipfo vitiantes omnia vifu Jupiter exofus, fraternis fubdidit undis.
Tranfit & antique Cartheia monia Ceæ, Qua pater Alcidamas placidam de corpore natæ Miraturus erat nafci potuiffe columbam.
Inde lacus Hyries videt, & Cycneia Tempe, Quæ fubitus celebravit olor. nam Phyllius illic Imperio pueri volucrefque ferumque leonem Tradiderat domitos: taurum quoque vincere juffus Vicerat; &, fpreto toties iratus amore, Præmia pofcenti taurum fuprema negabat. Ille indignatus, Cupies dare, dixit: & alto Defiluit faxo. cuncti cecidiffe putabant: Factus olor niveis pendebat in aere pennis.
At genitrix Hyrie, fervari nefcia, flendo Delicuit: ftagnumque fuo de nomine fecit. Adjacet his Pleuron: in qua trepidantibus alis Ophias effugit natorum vulnera Combe.
Inde Calaurea Latoidos afpicit arva, In volucrem verfi cum conjuge confcia regis. Dextera Cyllene eft: in qua cum matre Menephron Concubiturus erat, fævarum more ferarum.
Cephifon procul hinc deflentem fata nepotis Refpicit in tumidam phocen ab Apolline verfi: Eumelique domum lugentis in aere natam.
Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis Contigit. hic ævo veteres mortalia prímo Corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.
Sed poftquam Colchis arfit nova nupta venenis, Flagrantemque domum regis mare vidit utrumque ; Sanguine natorum perfunditur impius enfis: Ultaque fe male mater, Iafonis effugit arma. Hinc Titaniacis ablata draconibus, intrat Palladias arces quæ te, juftiffime Phineu, Teque, fenex Peripha, pariter videre volantes,
Innixamque novis neptem Polypemonis alis.
Excipit hanc Egeus, facto damnandus in uno: Nec fatis hofpitium eft, thalami quoque fœdere jungit. Jamque aderat Thefeus proles ignara parenti; Qui virtute fua bimarem pacaverat Ifthmon.. Hujus in exitium mifcet Medea, quod olim Attulerat fecum Scythicis aconiton ab oris. Illud Echidneæ memorant e dentibus ortum Effe canis. fpecus eft tenebrofo cæcus hiatu: Eft via declivis, per quam Tirynthius heros Reftantem, contraque diem radiofque micantes Obliquantem oculos, nexis adamante catenis, Cerberon abftraxit: rabida qui concitus ira Implevit pariter ternis latratibus auras; Et fparfit virides fpumis albentibus agros. Has concreffe putant; nactafque alimenta feracis Fœcundique foli, vires cepiffe nocendi. Quæ quia nafcuntur dura vivacia caute, Agreftes aconita vocant. ea conjugis aftu Ipfe parens geus nato porrexit, ut hofti. Sumferat ignara Thefeus data pocula dextra; Cum pater in capulo gladii cognovit eburno Signa fui generis: facinufque excuffit ab ore. Effugit illa necem, nebulis per carmina motis. At genitor, quamquam lætatur fofpite nato ; Attonitus tantum leti difcrimine parvo Committi potuiffe nefas, fovet ignibus aras, Muneribufque Deos implet: feriuntque fecures Colla torola boum vinctorum cornua vittis. Nullus Erechthidis fertur celebratior illo Illuxiffe dies. agitant convivia patres, Et medium vulgus: nec non & carmina, vino Ingenium faciente, canunt. te, maxime Thefeu, Mirata eft Marathon Cretai fanguine tauri: Quodque fuis fecurus arat Cromyona colonus ; Munus opufque tuum eft. tellus Epidauria per te Clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem: Vidit & inmitem Cephefias ora Procruften: Cercyonis letum vidit Cercalis Eleufin. Occidit ille Sinis, magnis male viribus ufus; Qui poterat curvare trabes; & agebat ab alto Ad terram late fparfuras corpora pinus. Tutus ad Alcathoen Lelegeia monia limes Compofito Scirone patet: fparfique latronis Terra negat fedem, fedem negat offibus unda: Quæ jactata diu fertur duraffe vetuftas
In fcopulos. fcopulis nomen Scironis inhæret. Si titulos annofque tuos numerare velimus; Facta premant annos. pro te, fortiffime, vota Publica fufcipimus: Bacchi tibi fumimus hauftus. Confonat affenfu populi, precibufque faventurn; Regia: nec tota triftis locus ullus in urbe eft.
Nec tamen (ufque adeo nulli fincera voluptas; Sollicitique aliquid lætis intervenit) Ægeus Gaudia percepit nato fecura recepto.
Bella parat Minos: qui quamquam milite, quamquam Claffe valet; patria tamen eft firmiffimus ira: Androgeique necem juftis ulcifcitur armis. Ante tamen bellum vires acquirit amicas: Quaque potens habitus, volucri freta claffe pererrat. Hinc Anaphen fibi jungit, & Aftypaleia regna; Promiffis Anaphen, regna Aftypaleia bello: Hinc humilem Myconon, cretofaque rura Cimoli, Florentemque Cythnon, Scyron, planamque Seriphon, Marmoreamque Paron, quaque impia prodidit arcem Sithonis accepto, quod avara popofcerat, auro.
« PredošláPokračovať » |