Obrázky na stránke
PDF
ePub

In manibus veftris vita eft ætafque parentis.
Si pietas ulla eft, nec fpes agitatis inanes:
Officium præftate patri: telifque fenectam
Exigite; & faniem conjecto emittite ferro.
His, ut quæque pia eft, hortatibus impia prima eft:
Et ne fit fcelerata, facit fcelus. haud tamen ictus
Ulla fuos fpectare poteft oculofque reflectunt;
Cacaque dant fævis averfæ vulnera dextris.
Ille cruore fluens, cubito tamen allevat artus :
Semilacerque toro tentat confurgere: & inter
Tot medius gladios pallentia brachia tendens;
Quid facitis, gnatæ? quid vos in fata parentis
Armat, ait? cecidere illis animique manufque.
Plura locuturo cum verbis guttura Colchis
Abftulit, & calidis laniatum merfit aenis.

Quod nifi pennatis ferpentibus iffet in auras;
Non exemta foret pænæ. fugit alta fuperque
Pelion umbrofam Philyreia tecta, fuperque
Othryn, & eventu veteris loca nota Cerambi.
Hic ope Nympharum fublatus in aera pennis,
Cum gravis infufo tellus foret obruta ponto,
Deucalioneas effugit inobrutus undas.

Eollam Pitanen a læva parte relinquit,
Factaque de faxo longi fimulacra draconis:
Idæumque nemus: quo nati furta, juvencum
Occuluit Liber falfi fub imagine cervi:
Quaque pater Corythi parva tumulatur arena:
Et quos Mera novo latratu terruit agros.
Eurypylique urbem, qua Coe cornua matres
Gefferunt, tum cum difcederet Herculis agmen:
Phœbeamque Rhodon, & Ialyfios Telchinas,
Quorum oculos ipfo vitiantes omnia vifu
Jupiter exofus, fraternis fubdidit undis.

Tranfit & antiquæ Cartheia monia Ceæ,
Qua pater Alcidamas placidam de corpore natæ
Miraturus erat nafci potuiffe columbam.

Inde lacus Hyries videt, & Cycneia Tempe, Quæ fubitus celebravit olor. nam Phyllius illic Imperio pueri volucrefque ferumque leonem Tradiderat domitos: taurum quoque vincere juffus Vicerat; &, fpreto toties iratus amore, Præmia pofcenti taurum fuprema negabat. Ille indignatus, Cupies dare, dixit : & alto Defiluit faxo. cuncti cecidiffe putabant: Factus olor niveis pendebat in aere pennis. At genitrix Hyrie, fervari nefcia, flendo Delicuit: ftagnumque fuo de nomine fecit. Adjacet his Pleuron: in qua trepidantibus alis Ophias effugit natorum vulnera Combe.

Inde Calaurea Latoidos afpicit arva, In volucrem verfi cum conjuge confcia regis. Dextera Cyllene eft: in qua cum matre Menephron Concubiturus erat, fævarum more ferarum.

Cephifon procul hinc deflentem fata nepotis Refpicit in tumidam phocen ab Apolline verfi: Eumelique domum lugentis in aere natam.

Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis Contigit. hic ævo veteres mortalia primo Corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.

Sed poftquam Colchis arfit nova nupta venenis, Flagrantemque domum regis mare vidit utrumque ; Sanguine natorum perfunditur impius enfis: Ultaque fe male mater, Iafonis effugit arma. Hinc Titaniacis ablata draconibus, intrat Palladias arces: quæ te, juftiffime Phineu, Teque, fenex Peripha, pariter videre volantes,

Innixamque novis neptem Polypemonis alis.

Excipit hanc Egeus, facto damnandus in uno: Nec fatis hofpitium eft, thalami quoque foedere jungit. Jamque aderat Thefeus proles ignara parenti; Qui virtute fua bimarem pacaverat Ifthmon.. Hujus in exitium mifcet Medea, quod olim Attulerat fecum Scythicis aconiton ab oris. Illud Echidneæ memorant e dentibus ortum Effe canis. fpecus eft tenebrofo cæcus hiatu : Eft via declivis, per quam Tirynthius heros Reftantem, contraque diem radiofque micantes Obliquantem oculos, nexis adamante catenis, Cerberon abftraxit: rabida qui concitus ira Implevit pariter ternis latratibus auras; Et fparfit virides fpumis albentibus agros. Has concreffe putant; nactafque alimenta feracis Fœcundique foli, vires cepiffe nocendi. Quæ quia nafcuntur dura vivacia caute, Agreftes aconita vocant. ea conjugis aftu Ipfe parens geus nato porrexit, ut hofti. Sumferat ignara Thefeus data pocula dextra ; Cum pater in capulo gladii cognovit eburno Signa fui generis: facinufque excuffit ab ore. Effugit illa necem, nebulis per carmina motis. At genitor, quamquam lætatur fofpite nato; Attonitus tantum leti difcrimine parvo Committi potuiffe nefas, fovet ignibus aras, Muneribufque Deos implet: feriuntque fecures Colla torola boum vinctorum cornua vittis. Nullus Erechthidis fertur celebratior illo Illuxiffe dies. agitant convivia patres, Et medium vulgus: nec non & carmina, vino Ingenium faciente, canunt. te, maxime Thefeu, Mirata eft Marathon Cretai fanguine tauri: Quodque fuis fecurus arat Cromyona colonus ; Munus opufque tuum eft. tellus Epidauria per te Clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem: Vidit & immitem Cephefias ora Procruften: Cercyonis letum vidit Cercalis Eleufin. Occidit ille Sinis, magnis male viribus ufus; Qui poterat curvare trabes; & agebat ab alto Ad terram late fparfuras corpora pinus. Tutus ad Alcathoen Lelegeia moenia limes Compofito Scirone patet: fparfique latronis Terra negat fedem, fedem negat offibus unda: Quæ jactata diu fertur duraffe vetuftas In fcopulos. fcopulis nomen Scironis inhæret. Si titulos annofque tuos numerare velimus; Facta premant annos. pro te, fortiffime, vota Publica fufcipimus: Bacchi tibi fumimus hauftus. Confonat affenfu populi, precibufque faventun Regia: nec tota triftis locus ullus in urbe eft.

Nec tamen (ufque adeo nulli fincera voluptas:
Sollicitique aliquid lætis intervenit) Ægeus
Gaudia percepit nato fecura recepto.

Bella parat Minos: qui quamquam milite, quamquain
Claffe valet; patria tamen eft firmiffimus ira:
Androgeique necem juftis ulcifcitur armis .
Ante tamen bellum vires acquirit amicas:
Quaque potens habitus, volucri freta claffe pererrat.
Hinc Anaphen fibi jungit, & Aftypaleia regna;
Promiffis Anaphen, regna Aftypaleia bello:
Hinc humilem Myconon, cretolaque rura Cimoli,
Florentemque Cythnon, Scyron, planamque Seriphon,
Marmoreamque Paron, quaque impia prodidit arcem
Sithonis accepto, quod avara popofcerat, auro.

Muta

[ocr errors][ocr errors]

Mutata eft in avem, quæ nunc quoque diligit aurum ; Nigra pedem; nigris velata monedula pennis.

At non Oliaros, Didymæque, & Tenos, & Andros,
Et Gyaros, nitidæque ferax Peparethos oliva,
Gnoffiacas juvere rates: latere inde finiftro
Oenopiam Minos petit Eacideia regna.
Oenopiam veteres appellavere: fed ipfe
Eacus Eginam genitricis nomine dixit.
Turba ruit, tantæque virum cognofcere famæ
Expetit. occurrunt illi Telamonque, minorque
Quam Telamon, Peleus, & proles tertia Phocus.
Ipfe quoque egreditur tardus gravitate senili
Eacus: & quæ fit veniendi cauffa requirit.
Admonitus patrii luctus fufpirat, & illi
Dicta refert rector populorum talia centum:
Arma juves oro pro gnato fumta; piæque
Pars fis inilitiæ, tumulo folatia pofco.
Huic Afopiades, Petis irrita, dixit, & urbi
Hand facienda meæ: neque enim conjunctior ulla
Cecropidis hac eft, tellus. ea fœdera nobis.
Triftis abit, Stabuntque tibi tua fœdera magno,
Dixit: & utilius bellum putat effe minari,
Quam gerere, atque fuas ibi præconfumere vires.
Claffis ab Oenopiis etiamnum Lycia muris
Spectari poterat; eum pleno concita velo
Attica puppis adeft, in portufque intrat amicos:
Que Cephalum, patriæque fimul mandata ferebat.
Eacidæ longo juvenes poft tempore vifum
Agnovere tamen Cephalum; dextrafque dedere:
Inque patris duxere domum. fpectabilis heros,
Et veteris retinens etiamnum pignora formæ,
Ingreditur; ramumque tenens popularis oliva
A dextra lævaque duos ætate minores

Major habet, Clyton & Buten, Pallante creatos.
Poftquam congreffus primi fua verba tulerunt;
Cecropidum Čephalus peragit mandata, rogatque
Auxilium; fœdufque refert, & jura parentum:
Imperiumque peti totius Achaidos addit.

Sic ubi mandatam juvit facundia cauffam;
Eacus in capulo fceptri nitente finiftra,
Ne petite auxilium, fed fumite, dixit, Athenæ.
Nec dubie vires, quas hæc habet infula, veftras
Ducite, & omnis eat rerum ftatus ifte mearum .
Robora non defunt. fuperat mihi miles, & hofti.
Gratia Dis; felix & inexcufabile tempus.

Immo ita fit, Cephalus, crefcat tua civibus opto
Res, ait. adveniens equidem modo gaudia cepi;
Cum tam pulchra mihi, tam par ætate juventus
Obvia proceffit. multos tamen inde requiro,
Quos quondam vidi veftra prius urbe receptus.
Aacus ingemuit; triftique ita voce locutus.
Flebile principium melior fortuna fequetur.
Hanc utinam poffem vobis memorare! fine ullo
Ordine nunc repetam. neu longa ambage morer vos;
Offa cinifque jacent, memori quos mente requiris.
Et quota pars
illi rerum periere mearum!

Dira lues ira populis Junonis iniquæ
Incidit exofæ dictas a pellice terras.
Dum vifum mortale malum, tanteque latebat
Cauffa nocens cladis; pugnatum eft arte medendi.
Exitium fuperabat opem; quæ victa jacebat.
Principio cælum fpifla caligine terras
Preffit; & ignavos inclufit nubibus æftus.
Dumque quater junctis implevit cornibus orbem
Luna; quater plenum tenuata retexuit orbem
Letiferis calidi fpirarunt flatibus Auftri.

[ocr errors]
[ocr errors]

Conftat & in fontes vitium veniffe, lacufque;
Milliaque incultos ferpentum multa per agros
Erraffe; atque fuis fluvios temeraffe venenis..
Strage canum prima, volucrumque, oviumque, boumque,
Inque feris fubiti deprenfa potentia morbi.
Concidere infelix validos miratur arator
Inter opus tauros; medioque recumbere fulco.
Lanigeris gregibus balatus dantibus ægros
Sponte. fua lanæque cadunt, & corpora tabent
Acer equus quondam, magnæque in pulvere famæ
Degenerat palmas; veterumque oblitus honorum,
Ad præfepe gemit, morbo moriturus inerti .
Non aper irafci meminit; non fidere curfu
Cerva; nec armentis incurrere fortibus urfi.
Omuia languor habet. filvifque, agrifque,. viifque
Corpora fœda iacent. vitiantur odoribus auræ.
Mira loquor. non illa canes, avidæque volucres,
Non cani tetigere lupi: dilapfa liquefcunt;
Afflatuque nocent; & agunt contagia late.
Pervenit ad miferos damno graviore colonos
Peftis, & in magnæ dominatur manibus urbis.
Vifcera torrentur primo: flammæque latentis
Indicium rubor eft, & ductus anhelitus ægre.
Afpera lingua tumer; trepidifque arentia venis
Ora patent: auræque graves captantur hiatu.
Non ftratum, non ulla pati velamina poffunt:-
Dura fed in terra ponunt præcordia: nec fit
Corpus humo gelidum, fed humus de corpore fervet.
Nec moderator adeft; inque ipfos fæva medentes
Erumpit clades; obfuntque auctoribus artes.
Quo propior quifque eft, fervitque fidelius ægro;
In partem leti citius venit. utque. falutis
Spes abiit; finemque vident in funere morbi;
Indulgent aninis & nulla, quid utile, cura eft.
Utile enim nihil eft paffim, pofitoque pudore,
Fontibus, & fluviis, puteifque capacibus hærent:
Nec prius eft extincta fitis, quam vita, bibendo.
Inde graves multi nequeunt confurgere, & ipfis
Immoriuntur aquis: aliquis tamen haurit & illas.
Tantaque funt miferis invifi tædia lecti;
Profiliunt: aut, fi prohibent confiftere vires,
Corpora devolvunt in humum; fugiuntque penates
Quifque fuos: fua cuique domus funefta videtur.
Et quia caufa latet, locus eft in crimine notus.
Semianimes errare viis, dum ftare valebant,
Afpiceres; flentes alios, terræque jacentes;
Laffaque verfantes fupremo lumina motu :
Membraque pendentis tendunt ad fidera cæli,
Hic, illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.
Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit effe
Ut vitam odiffem, & cuperem pars effe meorum ?
Quo fe cumque acies oculorum flexerat ; illic
Vulgus erat ftratum. veluti cum putria motis
Poma cadunt ramis, agitatæque ilice glandes.
Templa vides contra gradibus fublimia longis:
Jupiter illa tenet. quis non altaribus illis
Irrita thura tulit? quoties pro conjuge conjux,
Pro gnato genitor, dum verba precantia dicit,
Non exoratis animam finivit in aris:

Inque manu thuris pars inconfumta reperta est!
Admoti quoties templis, dum vota facerdos
Concipit, & fundit purum inter cornua vinum,
Haud expectato ceciderunt vulnere tauri !

Ipfe ego facra Jovi pro me, patriaque, tribufque
Cum facerem natis, mugitus victima diros
Edidit: & fubito collapia fine ictibus ullis

Exiguo tinxit fubjectos: fanguine cultros.

Fibra quoque ægra notas veri, monitufque Deorum
Perdiderat. triftes penetrant ad vifcera morbi.
Ante facros vidi projecta cadavera poftes:
Ante iptas, quo mors foret invidiofior, aras.
Pars animam laqueo claudunt; mortifque timorem
Morte fugant: ultroque vocant venientia fata.
Corpora missa neci nullis de more feruntur
Funeribus: neque enim capiebant funera porta.
Aut inhumata premunt terras: aut dantur in altos.
Indotata rogos. & jam reverentia nulla eft:
Deque rogis pugnant: alienifque ignibus ardent.
Qui lacriment, defunt: indeffetæque vagantur
Natorumque virumque animæ, juvenumque fenumque.
Nec locus in tumulos, nec fufficit arbor in ignes.
Attonitus tantó miferarum turbine rerum,
Jupiter o, dixi, fi te non falla loquuntur
Dicta fub amplexus Egine Afopidos iffe:
Nec te, magne pater, noftri pudet effe parentem;
Aut mihi redde meos: aut me quoque conde fepulcro.
Ille notari fulgore dedit, tonitruque fecundo.
Accipio, fintque ifta precor felicia mentis
Signa tuæ, dixi: quod das mihi, pigneror, omen.
Forte fuit juxta patulis rariffima ramis
Sacra Jovi quercus de femine Dodonao.
Hic nos frugilegas atpeximus agmine longo
Grande onus exiguo formicas ore gerentes,
Rugofoque fuum fervantes cortice callem.

Dum numerum miror, Totiden, pater optime, dixi,
Tu mihi da cives: & inania monia reple.
Intreuit, ramifque fonum fine flamine motis
Alta dedit quercus. pavido mihi membra timore
Horruerant, ftabantque come. tamen ofcula terræ,
Robóribufque dedi: nec me fperare fatebar;
Sperabam tamen: atque animo mea vota fovebam.
Nox fubit: & curis exercita corpora fomnus
Occupat, ante oculos eadem mihi quercus adeffe,
Et ramos totidem, totidemque animalia ramis
Ferre fuis vifa eft; parilique tremiscere motu:
Graniferumque agmen fubjectis fpargere in arvis.
Crefcere quod fubito, & majus majusque videri,
Ac fe tollere humo: rectoque adfiftere trunco;
Et maciem numerumque pedum, nigrumque colorem
Ponere; & humanam membris inducere formam.
Somnus abit. damno vigilans mea vifa; queroque
In fuperis opis effe nihil, at in ædibus ingens
Murmur erat vocefque hominum exaudire videbar,
Jam mihi defuetas, dum fufpicor has quoque fomni;
Ecce venit Telamon properus: foribufque reclufis,
Speque fideque, pater, dixit, majora videbis.
Egredere. egredior: qualefque in imagine fomni
Vifus eram vidiffe viros, ex ordine tales
Afpicio, agnofcoque. adeunt; regemqué falutant.
Vota Jovi folvo, populifque recentibus urbem
Partior, & vacuos prifcis cultoribus agros;
Myrmidonafque voco: nec origine nomina fraudo.
Corpora vidiiti. mores, quos ante gerebant,
Nunc quoque habent; parcumque genus, patienfque
laborum,

Quæfitique tenax, & qui quæfita refervent.
Hi te ad bella pares annis animifque fequentur;
Cum primum, qui te feliciter attulit, Eurus
(Eurus enim attulerat) fuerit mutatus in Auftros.
Talibus atque aliis longum fermonibus illi
Implevere diem. lucis pars ultima menfæ

Eft data, nox fomnis. jubar aureus extulerat Sol:

Flabat adhuc Eurus; redituraque vela tenebat.
Ad Cephalum Pallante fati, cui grandior ætas,
Ad regem Cephalus, fimul & Pallante creati
Conveniunt. fed adhuc regem fopor altus habebat.
Excipit Eacides illos in limine Phocus:

Nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.
Phocus in interius fpatium pulcrofque receffus
Cecropidas ducit: cum queis fimul ipfe refedit.
Afpicit Eoliden ignota ex arbore factum
Ferre manu jaculum; cujus fuit aurea cufpis.
Pauca prius mediis fermonibus ille locutus,
Sum nemorum ftudiofus, ait, cædifque ferine;
Qua tamen e fylva teneas hastile recilun,
Jamdudum dubito: certe, fi fraxinus effet,
Fulva colore foret: fi cornus; nodus ineffet.
Unde fit ignoro: fed non formofius ifto
Viderunt oculi telum jaculabile noftri.
Excipit Actæis e fratribus alter: &, Ufum
Majorem fpecie mirabere, dixit, in ifto.
Confequitur, quodcumque petit: Fortunaque missum
Non regit, & revolat nullo referente cruentum.
Tum vero juvenis Nereius omnia quærit :
Cur fit, & unde datum; quis tanti muneris auctor.
Quæ petit, ille refert, fed, quæ narrare pudori est,
Qua tulerit mercede, filet: tactufque dolore
Conjugis amiffe, lacrymis ita fatur obortis:
Hoc me, nate Dea, (quis poffit credere?) telum
Flere facit, facietque diu; fi vivere nobis
Fata diu dederint, hoc me cum conjuge cara
Perdidit. hoc utinam caruiffem munere femper!
Procris erat (fi forte magis pervenit ad aures
Orithyia tuas raptæ foror Orithyiæ.

Si faciem morefque velis conferre duarum ;
Dignior ipfa rapi. pater hanc mihi junxit Erechtheus;
Hanc mihi junxit Amor. felix dicebar, eramque:
(Non ita Dis vifum eft) ac nunc quoque forfitan essem .
Alter agebatur post pacta jugalia menfis;
Cum me cornigeris tendentem retia cervis
Vertice de fummo femper florentis Hymetti
Lutea mane videt pulfis Aurora tenebris:
Invitumque rapit, liceat mihi vera referre
Pace Deæ, quod fit rofeo fpectabilis ore,
Quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
Nectareis quod alatur aquis; ego Procrin amabam:
Pectore Procris erat, Procris mihi femper in ore.
Sacra tori, coitufque novos, thalamofque recentes,
Primaque deferti referebam fœdera lecti.
Mota Dea eft: &, Sifte tuas, ingrate, querelas;
Procrin habe, dixit: quod fi mea provida mens eft;
Non habuiffe voles. meque illi irata remifit.
Dum redeo, mecumque Deæ memorata retracto;
Effe metus cœpit, ne jura jugalia conjux
Non bene fervaffet. faciefque ætasque jubebant
Credere adulterium: prohibebant credere motes.
Sed tamen abfueram: fed & hæc erat, unde redibam.
Criminis exemplum: fed cuneta timemus amantes.
Quærere, quo doleam, ftudeo; donifque pudicam
Sollicitare fidem. favet huic Aurora timori:
Immutatque meam (videor fenfiffe) figuram.
Palladias ineo non cognofcendus Athenas:
Ingrediorque domum. culpa domus ipfa carebat ;
Caftaque figna dabat: dominoque erat anxia rapto.
Vix aditu per mille dolos ad Erechthida facto;
Ut vidi, obftupui: meditataque pæne reliqui
Tentamenta fide: male me, quin vera faterer,
Continui; male quin, ut oportuit, ofcula ferrem.

Triftis

Triftis erat: fed nulla tamen formofior illa
Effe poteft triftis: defiderioque calebat
Conjugis abrepti. tu collige qualis in illa
Phoce, decor fuerit, quam fic dolor ipfe decebat.
Quid referam, quoties tentamina noftra pudici
Reppulerint mores? quoties, Ego, dixerit, uni
Servor, ubicumque eft; uni mea gaudia fervo?
Cui non ifta fide fatis experientia fano

Magna foret non fum contentus, & in mea pugno
Vulnera; dum cenfus dare me pro nocte pacifcor.
Muneraque augendo, tandem dubitare coegi.
Exclamo, Male tectus ego en, male pactus adulter
Verus eram conjux: me, perfida, tefte teneris.
Illa nihil: tacito tantummodo victa pudore
Infidiofa malo cum conjuge limina fugit:
Offenfaque mei genus omne perofa virorum,
Montibus errabat, ftudiis operata Dianæ.
Tum mihi deferto violentior ignis ad offa
Pervenit: orabam veniam, & peccaffe fatebar,
Et potuiffe datis fimili fuccumbere culpæ.
Me quoque muneribus, fi munera tanta darentur.
Hæc mihi confeffo læfum prius ulta pudorem
Redditur, & dulces concorditer exigit annos.

Dat mihi præterea, tamquam fe parva dediffet
Dona, canem munus: quem cum fua traderet illi
Cynthia, Currendo fuperabir, dixerat, omnes.
Dat fimul & jaculum, manibus quod cernis habere.
Muneris alterius quæ fit fortuna requiris ?
Accipe. mirandi novitate movebere facti.
Carmina Laiades non intellecta priorum
Solverat ingeniis ; & præcipitata jacebat,
Immemor ambagum vates obfcura fuarum,
Scilicet alma Themis; nec talia liquit inulta.
Protinus Aoniis immiffa eft bellua Thebis.
Ceffit & exitio multis: pecorique, fibique
Ruricola pavere feram. vicina juventus
Venimus, & latos indagine cinximus agros.
Illa levi velox fuperabat retia faltu :
Summaque tranfibat pofitarum lina plagarum.
Copula detrahitur canibus, quos illa fequentes
Effugit, & cœtum non fegnior alite ludit.
Pofcor & ipfe meum confenfu Lalapa magno:
(Muneris hoc nomen ;) jamdudum vincula pugnat
Exuere ipfe fibi, colloque morantia tendit.

Vix bene miffus erat; nec jam poteramus, ubi effet,
Scire: pedum calidus veftigia pulvis habebat:
Ipfe oculis ereptus erat. non ocyor illo
Hafta: nec excuffæ contorto verbere glandes;
Nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
Collis apex medii fubjectis imminet arvis:

Tollor in hunc, capioque novi fpectacula curfus :
Quo modo deprendí, modo fe fubducere ab ipfo
Vulnere vifa fera eft; nec limite callida recto,
In fpatiumque fugit; fed decipit ora fequentis,
Et redit in gyrum, ne fit fuus impetus hofti.
Imminet hic, fequiturque parem; fimilifque tenenti
Non tenet, & vanos exercet in aere morfus.
Ad jaculi vertebar opem; quod dextera librat
Dum mea, dum digitos amentis addere tento
Lumina deflexi, revocataque rurfus eodem

Rettuleram : & medio [mirum ] duo marmora campo
Afpicio fugere hoc, illud latrare putares.
Scilicet invictos ambos certamine curfus

Effe deus voluit, fi quis deus affuit illis.

[ocr errors]

Gaudia principium noftri fint, Phoce, doloris.
Illa prius referam. juvat o meminiffe beati
Temporis, acida, quo primos rite per annos
Conjuge eram felix, felix erat illa marito.
Mutua cura duos, & amor focialis habebat.
Nec Jovis illa meo thalamos præferret amori:
Nec me quæ caperet, non fi Venus ipfa veniret,
Ulla erat. æquales urebant pectóra flammæ.
Sole fere radiis feriente cacumina primis,
Venatum in filvas juveniliter ire folebam:
Nec mecum famulos, nec equos, nec naribus acres
Ire canes, nec lina fequi nodofa finebam
Tutus eram jaculo. fed cum fatiata ferina
Dextera cædis erat: repetebam frigus, & umbras,
Et, quæ de gelidis halabat vallibus, auram.
Aura petebatur medio mihi lenis in æftu:
Auram exfpectabam. requies erat illa labori.
Aura [recordor enim] venias, cantare folebam:
Meque juves, intrefque finus, gratiffima, noftros:
Utque facis, relevare velis, quibus urimur, æftus.
Forfitan addiderim (fic me mea fata trahebant)
Blanditias plures: &, Tu mihi magna voluptas,
Dicere fim folitus: tu me reficifque fovefque:
Tu facis, ut filvas, ut amem loca fola: meoque
Spiritus ifte tuus femper captatur ab ore.
Vocibus ambiguis deceptam præbuit aurem
Nefcio quis nomenque auræ tam fæpe vocatum
Effe putans Nympha, Nympham mihi credit amari.
Criminis extemplo fiéti temerarius index
Procrin adit: linguaque refert audita fufurra.
Credula res amor eft. fubito collapfa dolore,
Ut fibi narratur, cecidit: longoque refecta
Tempore; fe miferam, fe fati dixit iniqui:
Deque fide quefta eft: & crimine concita vano,
Quod nihil eft, metuit; metuit fine corpore nomen :
Et dolet infelix veluti de pellice vera.
Sæpe tamen dubitat; fperatque miferrima falli:
Indicioque fidem negat; &, nifi viderit ipfa,
Damnatura fui non eft delicta mariti.
Postera depulerant Aurora lumina noctem;
Egredior, filvafque peto: victorque per herbas,
Aura veni, dixi, noftroque medere labori.
Et fubito gemitus inter mea verba videbar
Nefcio quos audiffe. Veni, tamen, optima, dixi.
Fronde levem rurfus ftrepitum faciente caduca,
Sum ratus effe feram: telumque volatile mifi.
Procris erat: medioque tenens in pectore vulnus,
Hei mihi! conclamat. vox eft ubi coguita fide
Conjugis; ad vocem præceps amenfque cucurri.
Semianimem, & fparfas fœdantem fanguine veftes,
Et fua [me miferum! ] de vulnere dona trahentein
Invenio corpufque meo mihi carius ulnis
Sontibus attollo: fciffaque a pectore veste
Vulnera fæva ligo: conorque inhibere cruorem:
Neu me morte fua fceleratum deferat, oro.
Viribus illa carens, & jam moribunda, coegit
Hæc fe pauca loqui: Per noftri fœdera lecti,
Perque Deos fupplex oro, fuperofque, meofque;
Per fi quid merui de te bene; perque manentem
Nunc quoque, cum pereo, cauffam mihi mortis, amorem,
Ne thalamis Auram patiare innubere noftris.
Dixit: & errorem tum denique nominis effe
Et fenfi, & docui. fed quid docuiffe juvabat?
Labitur; & parvæ fugiunt cum fanguine vires.

Hactenus, & tacuit. jaculo quod crimen in ipfo eft? Dumque aliquid fpectare poteft; me fpectat : & in me

Phocus ait. jaculi fic crimina reddidit ille.

Infelicem animam noftroque exhalat in ore.

Sed

Sed vultu meliore mori, fecura videtur.IN Flentibus hæc lacrimans heros memorabat; & ecce acus ingreditur duplici cum prole, novoque Milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

J

METAMORPHOSEON

LIBER VIII.

[ocr errors]

Am nitidum retegente diem, no&tifque fugante Tempora Lucifero, cadit Eurus; & humida furgunt Nubila. dant placidi curfum: redeuntibus Auftri Eacidis, Cephaloque; quibus feliciter actit Ante exfpectatum portus tenuere petitos. Interea Minos Lelegeia littora vastat : Prætentatque fui vires Mavortis in urbe Alcathoe, quam Nifus habet; cui fplendidus oftro Inter honoratos medio de vertice canos Crinis inhærebat magni fiducia regni.. Sexta refurgebant orientis cornua Phœbes: Et pendebat adhuc belli fortuna; diuque Inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. Regia turris erat vocalibus addita muris : In quibus auratam proles Latoia fertur Depofuiffe lyram: faxo fonus ejus inhæfit. Sæpe illuc folita eft afcendere filia Nifi; Et petere exiguo refonantia faxa lapillo; Tum cum pax effet. bellum quoque fæpe folebat Spectare, eque illa rigidi certamina Martis. Jamque mora belli procerum quoque nomina norat, Armaque, equofque, habitufque, Cydoneatque pharetras. Noverat ante alios faciem ducis Europæi; Plus etiam, quam noffe fat eft. hac judice Minos, Seu caput abdiderat criftata caffide pennis, In galea formofus erat: feu fumlerat auro Fulgentem clypeum, clypeum fumfiffe decebat. Torferat adductis haftilia lenta lacertis ; Laudabat virgo junctam cum viribus artem. Impofito patulos calamo finuaverat arcus: Sic Phoebum fumtis jurabat ftare fagittis. Cum vero, faciem demto nudaverat ære, Purpureufque albi ftratis infignia pictis Terga premebat equi, fpumantiaque ora regebat : Vix fua, vix fane virgo Nifeia compos Mentis erat. felix jaculum, quod tangeret ille, Quæque manu premeret, felicia fræna vocabat. Impetus eft illi, (liceat modo) ferre per agmen Virgineos hoftile gradus: eft impetus illi, Turribus e fummis in Gnoffia mittere corpus Caftra: vel aratas hofti recludere portas: Vel fi quid Minos aliud velit, utque fedebat Candida Dietai fpectans tentoria regis: Læter, ait, doleamne geri lacrimabile bellum, In dubio ett. doleo quod Minos hoftis amanti eft. Sed nifi bella forent, numquid mihi cognitus effet? Me tamen accepta poterat deponere bellum Obfide: me comitem, me pacis pignus habere. Si, quæ te peperit, talis, pulcherrime rerum, Qualis es ipfe, fuit: merito Deus arfit in illa. O ego ter felix, fi pennis lapfa per auras Gnoffiaci poffem caftris infiftere regis: Faffaque me, flammafque meas, qua dote, rogarem, Vellet emi! tantum patrias ne pofceret arces. Nam pereant potius fperata cubilia: quam fim Proditione potens. quamvis fæpe utile vinci Victoris placidi fecir clementia multis.

Jufta getit certe pro nato bella peremto:
In cauffaque valet, cauffamque tuentibus armis.
Ut puto, vincemur. qui fi manet exitus urbem:
Cur fuus hæc illi referabit monia Mavors,
Et non nofter amor? melius fine cæde, moraque,
Impenfaque fui poterit fuperare cruoris.

Quam metuo certe, ne quis tua pectora, Minos,
Vulneret imprudens! quis enim tam dirus, ut in te
Dirigere immitem, nifi nefcius, audeat haftam?
Copta placent, & ftat fententia tradere mecum
Dotalem patriam: finemque imponere bello.
Verum velle parum eft. aditus cuftodia fervat:
Clauftraque portarum genitor tenet. hunc ego folum
Infelix timeo: folus mea vota moratur.

Di facerent, fine patre forem! fibi quifque profe&to
Fit Deus, ignavis precibus Fortuna repugnat.
Altera jamdudum fuccenfa Cupidine tanto
Perdere gauderet, quodcumque obftaret amori.
Et cure ulla foret me fortior? ire per ignes,
Per gladios aufim. neque in hoc tamen ignibus ullis,
Aut gladiis opus eft: opus eft mihi crine paterno.
Illa mihi eft auro pretiofior; illa beatam
Purpura me, votique mei factura potentem.
Talia dicenti, curarum maxima nutrix,
Nok intervenit, tenebrifque audacia crevit.
Prima quies aderat; qua curis feffa diurnis
Pectora fomnus habet. thalamos taciturna paternos
Intrat: & (heu facinus!) fatali nata parentem
Crine fuum fpoliat: prædaque potita nefanda
Fert fecum fpolium celeris; progreffaque porta
Per medios hoftes (meritis fiducia tanta eft)
Pervenit ad regem: quem fic affata paventem.
Suafit amor facinus. proles ego regia Nifi
Scylla, tibi trado patriofque meofque Penates.
Præmia nulla peto, nifi te. cape pignus amoris
Purpureum crinem. nec me tunc tradere crinem,
Sed patrium tibi crede caput. fcelerataqué dextra
Munera porrexit. Minos porrecta refugit.
Turbatufque novi refpondit imagine facti:
Di te fubmoveant, o nostri infamia fecli,
Orbe fuo: tellufque tibi pontufque negentur.
Certe ego non patiar Jovis incunabula Creten,
Quæ meus eft orbis, tantum contingere monftrum.
Dixit: &, ut leges captis juftiffimus auctor
Hoftibus impofuit, claffis retinacula folvi
Juffit; & æratas impelli remige puppes...
Scylla, freto poftquam deduétas nare carinas,
Nec præftare ducem fceleris fibi præmia vidit:
Confumtis precibus violentam tranfit in iram:
Intendenfque manus, paffis furibunda capillis,
Quo fugis, exclamat, meritorum auctore relicta,
O patriæ prælate meæ, prælate parenti?
Quo fugis, immitis? cujus victoria nostrum

Et fcelus & meritum eft, nec te data munera, nec te
Nofter movit amor; nec quod fpes omnis in unum
Te mea congefta eft? nam quo deserta revertar?
In patriam? fuperata jacet. fed finge manere:
Proditione mea claufa eft mihi. patris ad ora?
Quæ tibi donavi. cives odere merentem:
Finitimi exemplum metuunt. exponimur orba;
Terrarum nobis ut Crete fola pateret.

Hac quoque fic prohibes? fic nos, ingrate, relinquis?
Non genitrix Europa tibi, fed inhofpita Syrtis,
Armeniæve tigres, Auftrove agitata Charybdis,
Nec Jove tu natus: nec mater imagine tauri
Ducta tua eft. generis falfa eft ea fabula vestri.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »