Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sed tamen (antiqui ne nefcius ordinis erres)
Primus, ut eft, Jani mensis & ante fuit.
Qui fequitur Janum, veteris fuit ultimus anni.
Tu quoque facrorum, Termine, finis eras.
Primus enim Jani menfis, quia janua prima eft.
Qui facer eft imis manibus, imus erat.
Poftmodo creduntur fpatio diftantia longo
Tempora bis quini continuaffe Viri.
Rincipio menfis Phrygiæ contermina Matri
Sofpita delubris dicitur aucta novis.
Nunc ubi fint, illis, quæris, facrata Kalendis,
Templa Dea? longo procubuere die.
Cetera ne fimili caderent labefacta ruina
Cavit facrati provida cura Ducis :
Sub quo delubris fentitur nulla fenectus,

Nec fatis eft homines, obligat ille Deos.
Templorum pofitor, templorum fanéte repoftor,
Sit Superis, opto, mutua cura tui.
Dent tibi cæleftes, quot tu cæleftibus, annos:
Proque tua maneant in ftatione domo.
Tum quoque vicini lucus celebratur Afyli;'

Qua petit æquoreas advena Tibris aquas.
Ad penetrale Numa, Capitolinumque Tonantem
Inque Jovis fumma cæditur arce bidens.
Sæpe graves pluvias adopertus nubibus Auster
Concitat, aut pofita fub nive terra latet.
Roximus Hefperias Titan abiturus in undas,
Gemmea purpureis cum juga demit équis;
Illa nocte aliquis, tollens ad fidera vultum,
Dicet, Ubi eft hodie, quæ Lyra fulfit herį?
Dumque Lyram quæret; medii quoque terga Leonis
In liquidas fubito merfa notabit aquas,

Q

Uem modo cælatum ftellis Delphina videbas,
Is fugiet vifus nocte fequente tuos,
Seu fuit occultis felix in amofibus index :

Lesbida cum domino feu tulit ille lyram
Quod mare non novit, quæ nefcit Ariona tellus ?
Carmine currentes ille tenebat aquas.
Sæpe, fequens agnam, lupus eft hac voce retentus:
Sæpe avidum fugiens reftitit agna lupum :
Sæpe canes leporefque umbra cubuere fub una;
Et ftetit infeftæ proxima cerva lex.
Et fine lite loquax cum Palladis alite cornix
Sedit; & accipitri junéta columba fuit.
Cynthia fæpe tuis fertur, vocalis Arion,
Tamquam fraternis obftupuiffe modis.
Nomen Arionium Siculas impleverat urbes ;
Captaque erat lyricis Aufonis ora fonis.
Inde domum repetens puppim confcendit Arion;
Atque ita quæfitas arte ferebat opes.
Forfitan, infelix, ventos undamque timebas:
At tibi nave tua tutius æquor erat.
Namque gubernator deftricto conftitit enfe,
Ceteraque armata confcia turba manu.

Quid fibi cum gladio? dubiam rege, navita, pinum.
Non funt hac digitis arma tenenda tuis.
Ille metu vacuus, Mortem non deprecor, inquit:
Sed liceat fumta pauca referre lyra.

Dant veniam, ridentque moram. capir ille coronam ;
Quæ poffit crines, Phoebe, decere tuos.
Induerat Tyrio bis tinétam murice pallam:
Reddidit icta fuos pollice chorda fonos.
Flebilibus veluti numeris canentia dura

Trajectus penna tempora cantat olor.
Protinus in medias ornatus defilit undas.

Spargitur impulfa cærula puppis aqua,

Inde [fide majus] tergo Delphina recurvo
Se memorant oneri fuppofuiffe novo.
Ille fedens citharamque tenet, pretiunique vehendi
Cantat, & æquoreas carmine mulcet aquas.
Di pia facta vident. aftris Delphina recepit
Jupiter, & ftellas juffit habere novem.

Nunc mihi mille fonos, quoque eft memoratus Achilles,

Vellem, Mæonide, pectus ineffse tuum. Dum canimus facras alterno pectine Nonas; Maximus hinc Faftis accumulatur honos. Deficit ingenium, majoraque viribus urgent.

Hæc mihi præcipuo eft ore canenda dies.
Quid volui demens Elegis imponere tantùm
Ponderis? heroi res erat ifta pedis.
Sancte Pater Patriæ, tibi Plebs, tibi Curia nomen
Hoc dedit; hoc dedimus nos tibi nomen Eques.
Res tamen ante dedit. fero quoque vera tulisti
Nomina. jam pridem tu Pater orbis eras.
Hoc tu per terras, quod in æthere Jupiter alto,
Nomen habes. hominum tu pater, ille Deum.
Romule, concedas facit hic tua magna tuendo
Monia: tu dederas tranfilienda Remo.
Te Tatius, parvique Cures, Caninaque sensit.
Hoc Duce Romanum eft Solis utrumque latus.
Tu breve nefcio quid victa telluris habebas :

Quodcumque eft alto fub Jove, Cæfar habet.
Tu rapis, hic caftas Duce fe jubet esse maritas.
Tu recipis luco, fubmovet ille nefas,
Vis tibi grata fuit: florent fub Cæfare leges.
Tu Domini nomen, Principis ille tenet.
Te Remus incufat; veniam dedit hoftibus ille.
Cæleftem fecit te Pater; ille Patrem.
[Am puer Idæus media tenus eminet alve:

Et liquidas mifto nectare fundit aquas.
En etiam, fi quis Borean horrere folebat,
Gaudeat. a Zephyris mollior aura venit.

Uintus ab æquoreis nitidum jubar extulit undis
Lucifer, & primi tempora veris eunt.
Ne tallare tamen; reftant tibi frigora, restant:
Magnaque difcedens figna relinquit hiems.

TErt

Ertia nox veniat: Cuftodem protinus Urfa
Adfpicies geminos exferuiffe pedes.
Inter Hamadryadas jaculatricemque Dianam
Callifto facri pars fuit una chori.

Illa Deæ tangens arcus, Quos tangimus, arcus,
Efte meæ teftes virginitatis, ait.
Cynthia laudavit, Promiffaque foedera ferva,
Et comitum princeps tu mihi, dixit, eris.
Fœdera fervaffet, fi non formofa fuiffet.

Cavit mortales: de Jove crimen habet.
Mille feras Phoebe filvis venata redibat;
Aut plus, aut medium Sole tenente diem.
Ut tetigit lucum (denfa niger ilice lucus;
In medio gelidæ fons erat altus aquæ)
Hac, ait, in filva, virgo Tegeæa, lavemur.
Erubuit falfo virginis illa fono.
Dixerat & Nymphis: Nymphæ velamina ponunt.
Hanc pudet, & tarde dat mala figna moræ.
Exuerat tunicas: uteri manifesta tamore
Proditur indicio ponderis ipfa fui.
Cui Dea, Virgineos, perjura Lycaoni, cœtus
Defere, nec caftas pollue, dixit, aquas.
Luna novum decies implerat cornibus orbem:
Quæ fuerat virgo credita, mater erat.
Læfa furit-Juno, formam mutatque puellæ.
Quid facis? invito pectore pafla Jovem eft.

Utque

Utque feræ vidit turpes in pellice vultus;

Hujus in amplexus Jupiter, inquit, eat.
Urfa per incultos errabat fquallida montes,
Quæ fuerat fummo nuper amanda Jovi.
Jam tria luftra puer furto conceptus agebat;
Cum mater, nato eft obvia facta fuo.

Illa quidem, tamquam cognofceret, adftitit amens
Et gemuit: gemitus verba parentis erant.
Hanc puer ignarus jaculo fixiffet acuto;

Ni foret in fuperas raptus uterque domos.
Signa propinqua micant. prior eft, quam dicimus Arcton:
Arctophylax formam terga fequentis habet.
Sævit adhuc, canamque rogat Saturnia Tethyn,
Mænaliam tactis ne lavet Arcton aquis.
Dibus agreftis fumant altaria Fauni,

I'

Hic ubi difcretas infula rumpit aquas.
Hæc fuit illa dies, in qua Veientibus arvis
Ter centum Fabii, ter cecidere duo.
Una domus vires & onus fufceperat Urbis:
Sumunt gentiles arma profeffa manus.
Egreditur caftris miles generofus ab iifdem;
E queis dux fieri quilibet aptus erat.
Carmentis portæ dextro via proxima Jano est.
Ire per hanc noli, quifquis es; omen habet.
Illa fama refert Fabios exifle trecentos.

Porta vacat culpa, fed tamen omen habet.
Ut celeri paffu Cremeram tetigere rapacem;
(Turbidus hibernis ille fluebat aquis)
Caftra loco ponunt: deftrictis enfibus ipfi

Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt.
Non akter, quam cum Libyca de rupe leones
Invadunt fparfos lata per arva greges.
Diffugiunt hoftes, inhoneftaque vulnera tergo
Accipiunt: Thufco fanguine terra rubet.
Sic iterum, fic fæpe cadunt. ubi vincere aperte
Non datur, infidias armaque cæca parant.
Campus erat: campi claudebant ultima colles,
Silvaque montanas occulere apta feras.
In medio paucos, armentaque rara relinquunt:
Cetera virgultis abdita turba latet.
Ecce, velut torrens undis pluvialibus auctus

Aut nive, quæ Zephyro victa tepente fluit,
Per fata perque vias fertur; nec, ut ante folebat,
Riparum claufas margine finit aquas:
Sic Fabii latis vallem difcurfibus implent;

Quofque vident fpernunt. nec metus alter ineft. Quo ruitis, generofa domus? male creditur hofti. Simplex nobilitas, perfida tela cave. Fraude perit virtus. in apertos undique campos Profiliunt hottes, & latus omne tenent, Quid faciant pauci contra tot millia fortes? Quidve, quod in mifero tempore reftet, habent? Sicut aper filvis longe laurentibus actus

Fulmineo celeres diffipat ore canes,
Mox tamen ipfe perit: fic non moriuntnr inulti;
Vulneraque alterna dantque feruntque manu.
Una dies Fabios ad bellum miferat omnes :
Ad bellum miffos perdidit una dies.
Ut tamen Herculeæ fupereffent femina gentis,
Credibile eft ipfos confuluiffe Deos.
Nam puer impubes, & adhuc non utilis armis,
Unus de Fabia gente relictus erat.
Scilicet ut poffes olim tu, Maxime, nafci;
Cui res cunctando reftituenda foret.

Ontinuata loco tria fidera, Corvus, & Anguis,
Et medius, Crater inter utrumque jacet.

Idibus illa latent; oriuntur nocte fequenti.
Quæ fibi cur tria fint confociata ĉanam.
Forte Jovi feftum Phoebus folenne parabat:
Non faciet longas fabula noftra moras.
I mea, dixit, avis, ne quid pia facra moretur:
Et tenuem vivis fontibus affer aquam.
Corvus inauratum pedibus cratera recurvis
Tollit, & aerium pervolat altus iter.
Stabat adhuc duris ficus denfiffima pomis.
Tentat eam roftro: non erat aptà legi.
Immemor imperii fediffe fub arbore fertur,
Dam fierent tarda dulcia poma mora.
Jamque fatur nigris longum rapit unguibus hydrum;
Ad dominumque redit; fictaque verba refert:
Hic mihi cauffa moræ vivarum obsessor aquarum :
Hic tenuit fontes officiumque meum.
Addis, ait, culpa mendacia, Phoebus; & audes
Fatidicum verbis fallere velle Deum?

At tibi, dum lactens hærebit in arbore ficus,
De nullo gelida fonte bibantur aquæ.
Dixit: & antiqui monumenta perennia facti
Anguis, Avis, Crater, fidera juncta'micant.
Ertia poft Idus nudos Aurora Lupercos

Adfpicit & Fauni facra bicornis eunt.
Dicite, Pierides, facrorum quæ fit origo:
Attigerint Latias unde petita domos.
Pana Deum pecoris veteres coluiffe feruntur
Arcades. Arcadiis plurimus ille jugis.
Teftis erit Pholoe, teftes Stymphalides unde;
Quique citis Ladon in mare currit aquis;
Cinctaque pinetis nemoris juga Nonacrini;
Altaque Cyllene, Parrhafiæque nives.
Pan erat armenti cuftos, Pan numen equarum:
Munus ob incolumes ille ferebat oves,
Tranftulit Evander filveftria numina fecum.

Hic, ubi nunc Urbs eft, tum locus Urbis erat.
Inde Deum colimus, devectaque facra Pelafgis.
Flamen ad hæc prifco more Dialis erat.
Cur igitur currant; & cur (fic currere mos eft)
Nuda ferant pofita corpora vefte, rogas?.
Ipfe Deus velox difcurrere gaudet in altis

Montibus; & fubitas concitat ille feras.. Ipfe Deus nudus nudos jubet ire miniftros:

Nec fatis ad curfum commoda veftis erat.
Ante Jovem genitum terras habuiffe feruntur
Arcades & Luna gens prior illa fuit.
Vita feræ fimilis, nullos agitata per ufus :

Artis adhuc expers, & rude vulgus erant.
Pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas:
Nectar erat palmis haufta duabus aqua.
Nullus anhelabat fub adunco vomere taurus :
Nulla fub imperio terra colentis erat:
Nullus adhuc erat ufus equi. fe quifque ferebat.
Ibat ovis lana corpus amicta fua.

Sub Jove durabant, & corpora nuda gerebant,
Docta graves imbres & tolerare Notos.
Nunc quoque
detecti referunt monumenta vetusți
Moris, & antiquas teftificantur opes.
Sed, cur præcipue fugiat velamina Faunus,
Traditur antiqui fabula plena joci.
Forte comes domina juvenis Tirynthius ibat :
Vidit ab excelfo Faunus utrunque jugo.
Vidit, & incaluit, Montanaque nunrina, dixit,
Nil mihi vobifcum eft: hæc meus ardor erit.
Ibat odoratis humeros perfufa capillis
Mæonis, aurato confpicienda finu.

Aurea

Aurea pellebant rapidos umbracula folesal
Quæ tamen Herculez, fuftinuere manus.
Jam Bacche nemus Tmoli vineta tenebat:
Helperus & fufco roseidus ibat equa
Antra fibits tofis laqueataque, pumice vivo.
Garrulus in primo limine rivus erat,
Dumque parant epulas potaudaque vina miniftri,
Cultibus Alciden inftruit illa fuis

Dat tenues tunicas Gætulo murice tinctas:

Dat teretem zonam, qua modo cincta fuit
Ventre minor zona est: "tunicarum vincla relaxat,
Ut poffit vaftas exferuiffe manus.
Fregerat armillas non illa ad brachia factas::
Stringebant magnos vincula parva pedes...
Ipfa capia clavamque gravem, fpoliumque leonis,
Conditaque im pharetra tela minora fua.
Sic epulis fan&i, fic dant fua corpora fomno ;
Et pofitis juxta fecubuere toris...
Caufa; repartori vinis pia facra parabant, m
Quæ facerent pure, cum foren orta dies,
Noctis erat medium: quid non amor improbus
Rofcida per tenebras Faunus ad antra venit.
Utque videt fomno comites vinoque folutos;
Spem capit in dominis effe faporis idein.
Intrat; & huc illuc temerarius errat adulter:
Et præfert cautas fabfequiturque manus......
Venerat ad firati captatal cubilia lecti;

Et prima felix forte futurus erat.
Ut tetigit fulvi, fetis. hirfuta leonis,
Vellera, pertimuit, fuftinuitque manum ;
Attonitufque metu tediit: ut fæpe viator
Turbatum vifo rettulit angue pedem.
Inde tori, qui junctus erat, velamina tangit
Mollia, mendaci decipiturque notá.
Adfcendit; fpondaque fibi propiore recumbit:
Et rigido cornu durius inguen erat:
Interea tunicas ora fubducit ab ima
Horrebant denfis afpera crura pilis.
Cetera tentantemn cubito Tirynthius heros.
Reppulit. e fummo decidit ille toro.
Fit fonus: inclamat comites, & lumina poscit
Mæonis. illatis ignibus acta patent.
Ille gemit lecto graviter dejectus ab alto:
Membraque de dara vix fua tollit humo.
Ridet & Alcides, & qui videre, jacentem:
Ridet amatorem Lyda puella. fuum.
Vefte Deus lufus fallentes lumina veftes:

Non amat; & nudes ad fua facra vocat.
Adde peregrinæ caufas, mea Mufa, Latinas ;
Inque fuo nofter pulvere currat equus.
Cornipedi: Fauno cala de more capella

Venit ad exiguas turba vocata dapes.
Dumque facerdores verubus tranfuta falignis
Exta parant, medias Sole tenente vias;
Romulus, & frater, paftoralifque juventus,
Solibus & campo corpora nuda dabant :
(Cæftibus, & jaculis, & miffi pondere faxi
Brachia per lufus experienda dabant.).
Paftor ab excelfo, Per devia rura juvencos,
Romule, prædones, eripe, dixit, agunt.
Longum erat armari. diverfis exit uterque,
Partibus. accurfu præda recepta Remi.
Ut rediit, verubus ftridentia detrahit exta:
Atque ait, Hæc certe non nifi victor eder.
Dicta facit, Fabiique fimul. venit irritus illuc
Romulus, & menfas offaque nuda videt.

12

audet?

Rifit; & indoluit Fabios potuiffe Remumque
Vincere Quinctilios non potuiffe fuos.
Fama manet facti. pofito velamine currunt:

Et memorem famam, quod bene ceffit, habet.
Forfitan & quæras, cur fit locus ille Lupercal:
Quæque diem tali nomine caufa notet.
Ilia Veftalis cæleftia femina partu

Ediderat, patruo regna tenente fuo.
Is jubet auferri parvos, & in amne necari.
Quid facis? ex iftis Romulus alter erit.
Jufta recufantes peragunt lacrimofa miniftri.
Flent tamen, & geminos in loca juffa ferunt.
Albula, quem Tyberin merfus Tyberinus in unda
Reddidit; hybernis forte tumebat aquis.
Hic, ubi nunc Fora funt, lintres errare videres ;
Quaque jacent valles, Maxime Circe, tue.
Huc ubi venerunt, nec jam procedere poffunt
Longius; ex illis unus, an alter, ait:
At quam funt fimiles! at quam formofus uterque!
Plus tamen ex illis ifte vigoris habet.
Si genus arguitur vultu; (ni fallit imago)

Nefcio quem vobis fufpicor effe Deum.
At fi quis veftræ Deus effet originis auctor;
In tam præcipiti tempore ferret opem.
Ferret opem certe, fi non ope mater egeret:
Quæ facta eft uno mater & Lorba die.
Nata fimul, peritura fimul, fimattire. fub undas
Corpora. defierat; depofuitque finu.
Vagierunt clamore pari: fentire putares.
Hi redeunt udis in fua tecta genis.
Suftinet impofitos fumma cavus alveus unda.
Heu quantum fati parva tabella vehit!
Alveus in limo filvis appulfus opacis,
Paulatim fluvio deficiente, fedet.

Arbor erat. remanent veftigia: quæque vocatur
Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.
Venit ad expofitos (mirum) lupa fœta gemellos.
Quis credat pueris non nocuiffe feram?

Non nocuiffe parum eft: prodeft quoque, quos lupa nutrit,
Prodere cognatæ fuftinuere manus.

Conftitit, & cauda teneris blanditur alumnis,

Et fingit lingua corpora bina fua.

Martes fatos fcires; timor abfuit. ubera ducunt;
Et fibi permiffi lactis aluntur ope.

Illa loco nomen fecit; locus ipfe Lupercis.
Magna dati nutrix præmia lactis habet.
Quid, vetat Arcadio dictos a monte Lupercos?

Faunus in Arcadia templa Lycæus habet.
Nupta, quid exfpectas? non tu pollentibus herbis,
Nec prece, nec magico carmine mater eris.
Excipe fœcundæ patienter verbera dextræ:

Jam focer optati nomen habebit avi.
Nam fuit illa dies, dura cum forte maritæ
Reddebant uteri pignora rara fui.
Quid; mihi, clamabat, prodeft repuiffe Sabinas ?
Romulus: (hoc illo fceptra tenente fuit)
Si mea non vires, fed bellum injuria fecit;
Utilius fuerat non habuiffe nurus.
Monte fub Efquilio multis incæduus annis
Junonis magnæ nomine lucus erat.
Huc ubi venerunt; pariter nuptæque virique
Suppliciter pofito procubuere genu.
Cum fubito motæ tremuere cacumina filvæ
Et Dea per lucos mira locuta fuos.
Italidas matres, inquit, caper hirtus inite.
Obftupuit dubio territa turba fono.

Augur

Augur erat: nomen longis intercidit annis..
Nuper ab Hetrufca venerat exful hume.
Ille caprum mactat. jussæ lua terga marita
Pellibus exfectis percutienda dabant.
Luna refumebat decimo nova, cornua motu:

Virque pater fubito, nuptaque mater erat. Gratia Lucinæ. dedit hæc tibi nomina lucus; Aut quia principium tu, Dea, lucis habes. Parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis: Maturumque utero molliter aufer onus.

Rta dies fuerit; tu define credere ventis. Perdidit illius temporis aura fidem. Flamina non conftant: & fex referata diebus Carceris Eolii janua laxa patet.

J

Am levis obliqua fubfidit Aquarius urna.
Proximus ætherios excipe, Pifcis, equos.

Te meinorant fratremque tuum (nam juncta micatis
Signa) duos tergo fuftinuiffe Deos.
Terribilem quondam fugiens Typhona Dione,
Tunc cum pro.cælo Jupiter arma tulit.
Venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo ;
Inque Palaeftine margine fedir aquæ.
Populus, & cannæ riparum. fumma tenebant:

Spemque dabant falices, hos quoque poffe tegi.
Dum latet, intonuit vento nemus. illa timore
Pallet; & hoftiles credit adeffe manus.
Utque finu natum tenuit, Suceurrite Nymphæ ;
Et Dis auxilium ferte duobus, ait...
Nec mora; profiluit. pifces fubiere gemelli.

Pro quo nunc dignum fidera munus habent. Inde nefas ducunt genus hoc imponere menfis, Nec violant timidi pifcibus ora Syri.

[ocr errors]

Γ

Roxima lux vacua eft; at tertia dicta Quirino.. i
Qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit.
Sive quod hafta Curis priscis eft dicta Sabinis:..
(Bellicus a telo venit in aftra Deus)

Sive fuum Regi nomen posuere Quirites:
Seu quia Romanis junxerat ille Cures.

Nam pater armipotens, poftquam nova monia vidit,
Multaque Romulea bella perata manu,
Jupiter, inquit, habet Romana potentia vires;
Sanguinis officio non eget illa mei.
Redde patri natum: quamvis intercidit alter,
Pro le, proque Remo, qui mihi reftat, erat.
Unus erit, quem tu tolles in cærula cæli,

Tu mihi dixifti: fint rata dicta Jovis.
Jupiter annuerat, nutu tremefactus uterque
Eft polus; & cæli pondera fenfit Atlas.
Eft locus: antiqui Capream dixere paludem.
Forte tuis illic, Romule, jura dabas.
Sol fugit; & removent fubeuntia nubila cælum :
Et gravis effufis decidit imber aquis.
Hinc tonat, hinc miffis abrumpitur ignibus æther.
Fit fuga Rex patriis aftra petebat equis.
Luctus erat, fallæque Patres in crimine cædis..
Hæfiffetque animis forfitan illa fides.
Sed Proculus Longa veniebat Julius Alba: .
Lunaque fulgebat; nec facis ufus erat.
Cum fubito motu nubes crepuere finiftræ

Rettulit ille gradus: horrueruntque comæ.
Pulcher, & humano major, trabeaque decorus:
Romulus in media vifus adeffe via:
Et dixiffe fimul, Prohibe lugere Quirites :
Nec violent lacrymis numina nostra fuis...
Thura ferant, placentque novum pia turba Quirinum,
Et patrias artes militiamque colant.

Juffit: & in tenues oculis evanuit auras. Convocat hic Patres: juflaque verba refert. Templa Deo fiunt. collis quoque dictus ab illo: Et referunt certi facra paterna dies.

Lux quoque cur eadem Stultorum fefta vocetur
Accipe: parva quidem cauffa, fed apta fubeft.
Non habuit tellus doctos antiqua colonos:
Laffabant agiles afpera bella viros.
Plus erat in gladio quam curvo laudis aratro:
Neglectus domino pauca ferebat ager.
Farra tamen veteres jaciebant, farra metebant:
Primitias Cereri farra refecta dabant.
Ufibus admoniti flammis torrenda dedere;
Multaque peccato damna tulere fuo.
Nam modo verrebant nigras pre farre favillas;
Nunc ipfas igni corripuere cafas.
Facta Dea eft Fornax: leti Fornace coloni
Orant, ut fruges temperet illa fuas.
Curio legitimis nunc Fornacalia verbis
Maximus indicit; nec ftata facra facit.
Inque Foro, multa circum pendente tabella,
Signatur certa Curia quæque netą •
Stultaque pars populi, quæ fit fua Curia, nefcit:
Sed facit extrema facra relata die.

[ocr errors]

ST honor & tumulis. animas placate paternas; Parvaque in extinctas munere ferte pyras. Parva petunt Manes. pietas pro divite grata eft Munere. non avidos Styx habet ima Deos. Tegula projectis fatis eft velata coronis; Et fparfe fruges, parcaque mica falis : Inque mero mollita Ceres, violæque folutæ. Hæc habeat media testa relicta via.

Nec majora veto: fed & his placabilis umbra eft.
Adde preces pofitis & fua verba focis.

Hunc morem Æneas pietatis idoneus auctor
Attulit in terras, jufte Larine, tuas.
Ille patris Genio folennia dona ferebat
Hinc populi ritus edidicere pios.

At quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis
Bella, Parentales deferuere dies.

Non impune fuit. aam dicitur omine ab ifto
Roma fuburbanis incaluille rogis,

Vix equidem credo: buftis exide feruntur,
Et tacitæ quefti tempore noctis avi.
Perque vias Urbis, Latiofque ululasse per agros
Deformes animas vulgus inane, ferunt.
Poft ea præteriti tumulis redduntur honores;
Prodigiifque venit funeribusque modus.
Dum tamen hæc fiunt, viduæ ceffate puellæ :
Expectet puros pinea tæda dies,

Nec tibi, quæ cupide matura videbere matri,
Comat virgineas hafta recurva comas.
Conde tuas, Hymenæe, faces; & ab ignibus atris
Aufer. habent alias moefta fepulcra faces.
Di quoque templorum foribus celentur opertis:
Thure vacent aræ: fentque fine igne foci.
Nunc animæ tenues, & corpora functa fepulcris
Errant: nunc pofito pafcitur umbra cibo.

Nec tamen hæc ultra, quam tot de menfe fuperfint
Luciferi, quot habent carmina noftra pedes.
Hanc quia jufta ferunt, dixere Feralia lucem.
Ultima placandis Manibus illa dies.
Ecce anus in mediis refidens annosa puellis
Sacra facit Tacite vix tamen ipfa tacet.
Et digitis tria thura tribus fub limine ponit,
Qua brevis occultum mus fibi fecit iter.

Oo 2

Tur

Tum cantata ligat cum fufco licia rhombo;
Et feptem nigras verfat in ore fabas.
Quodque pice adftrinxit, quod acu trajecit ahena,
Obfutum mænæ torret in igne caput:

Vina quoque inftillat. vini quodcumque relictum eft,
Aut ipfa, aut comites, plus tamen ipfa, bibit.
Hoftiles linguas, inimicaque vinximus ora,

Dicit difcedens; ebriaque exit anus.
Forfitan a nobis, quæ fit Dea Muta, requiras.
Difce, per antiquos quæ mihi nota fenes.
Jupiter indomito Juturnæ captus amore

Multa tulit, tanto non patienda Deo.
Illa modo in filvis inter coryleta latebat:
Nunc in cognatas defiliebat aquas.

Convocar hic Nymphas, Latium, quotcumque tenebas,
Et jacit in medio talia verba choro :
Invidet ipfa fibi, vitarque, quod expedit illi,

Veftra foror fummo jungere membra Deo. Confulite ambobus: nam quæ mea magna voluptas, Utilitas veftræ magna fororis erit.

Vos illi in prima fugienti obfiftite ripa,

Ne fua fluminea corpora mergar aqua.
Dixerat: annuerunt omnes Tiberinides udæa,
Quæque colunt thalamos, Ilia diva, tuos.
Forte fuit Nais, Lara nomine: prima fed illi
Dicta bis antiquum fillaba nomen erat,
Ex vitio pofitum. fæpe illi dixerat Almo,

Nata, tene linguam. nec tamen illa tenet.
Quæ, fimul ac tetigit Juturnæ ftagna fororis,

Effuge, ait, ripas: dicta refertque Jovis..
Illa etiam Junonem adiit: miferataque nuptam,
Naida Juturnam vir tuus, inquit, amat.
Jupiter intumuit: quaque eft non ufa modefte,
Eripuit linguam: Mercuriumque monet;
Duc hanc ad Manes: locus ille filentibus aptus.
Nympha, fed infernæ Nympha paludis, erit
Juffa Jovis fiunt. accepit lucus euntes.

Dicitur illa duci tum placuiffe Deo.
Vim parat hic vultu pro verbis illa precatur;
Et fruftra muto nititur ore loqui.

Fitque gravis, geminofque parit, qui compita fervant,
Et vigilant noftra femper in urbe, Lares.
Roxima cognati dixere Cariftia cari,

Et venit ad focias turba propinqua dapes.
Scilicet a tumulis, &, qui periere, propinquis,
Protinus ad vivos ora referre juvat:
Poftque tot amiffos, quidquid de fanguine reftat,
Adfpicere & generis dinumerare gradus.
Innocui veniant: procul hinc procul impius efto
Frater, & in partus mater acerba fuos:
Cui pater eft vivax, qui matris digerit annos,
Quæ præmit invifam focrus iniqua nurum.
Tantalida fratres abfint, & Iafonis uxor,
Et quæ ruricolis femina tofta dedit:

Et foror, & Progne, Tereufque duabus iniquus:
Et quicumque fuas per fcelus auget opes.
Dis generis date thura boni. Concordia fertur
Illo præcipue mitis adeffe die.

Et libate dapes: ut grati pignus honoris
Nutriat incintos miffa patella Lares.
Jamque ubi fuadebit placidos nox ultima fomnos,
Parca precaturæ fumite vina manus.

Et, Bene nos, Patriæ, bene te, Pater, optime Cæfar,
Dicite fuffufo, fint rata verba, mero.

OX ubi tranfierit, folito celebretur honore Separat indicio qui Deus arva fuo.

Termine, five lapis, five es defoffus in agro
Stipes, ab antiquis fic quoque numen habes.
Te duo diverfa domini pro parte coronant;

Binaque ferta tibi, binaque liba ferunt.
Ara fit: huc ignem curto fert ruftica tefstu
Sumtum de tepidis ipfa colona focis.
Ligna fenex minuit: concifaque conftruit alte;
Et folida ramos figere pugnat humo.
Dum ficco primas irritat cortice flammas;

Stat puer, & manibus lata canistra tenet.
Inde, ubi ter fruges medios immifit in ignes,
Porrigit incifos filia parva favos.
Vina tenent alii: libantur fingula flammis.
Spectant, & linguis candida turba favent.
Spargitur & cælo communis Terminus agno:

Nec queritur, lactens cum fibi porca datur.
Conveniunt, celebrantque dapes vicinia fimplex;
Et cantant laudes, Termine fancte, tuas.
Tu populos, urbefque, & regna ingentia finis:
Omnis erit fine te litigiofus ager.
Nulla tibi ambitio eft: nullo corrumperis auro.
Legitima fervas credita rura fide.

Si tu fignaffes olim Thyreatida terram;
Corpora non leto miffa trecenta forent:
Nec foret Othryades congeftis tectus in armis.
O quantum patriæ fanguinis ille dedit!
Quid, nova cum fierent Capitolia! nempe Deorum
Cuneta Jovi ceffit turba locumque dedit.

Terminus ut veteres memorant ] conventus in æde.
Reftitit: & magno cum Jove templa tenet.

Nunc quoque, fe fupra ne quid nifi fidera cernat,
Exiguum templi tecta foramen habent.
Termine, poft illud levitas tibi libera non est.
Qua pofitus fueris in ftatione, mane.

Nec tu vicino quidquam concede roganti;
Ne videare hominem præpofuiffe Jovi.
Et feu vomeribus, feu tu pulfabere raftris;
Clamato, Meus eft hic ager, ille tuus..
Eft via, quæ populum Laurentes ducit in agros,
Quondam Dardanio regna petita duci.
Illac lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris

Sacra videt fieri fextus ab Urbe lapis.
Gentibus, eft aliis tellus data limite certo;
Romanæ fpatium eft Urbis & orbis idem.

Nunc dicenda mihi Regis fuga. traxit ab illa

Sextus ab extremo nomina menfe dies.
Ultima Tarquinius Romanæ gentis habebat
Regna: vir injuftus, fortis ad arma tamen.
Ceperat hic alias, alias everterat urbes;
Et Gabios turpi fecerat arte fuos.

Namque trium minimus, proles manifefta Superbi,
In medios hoftes nocte filente venit.
Nudarant gladios: Occidite, dixit, inermem.
Hoc cupiant fratres, Tarquiniufque pater,
Qui mea crudeli laceravit verbere terga.

Dicere ut hoc poffet, verbera paffus erat.
Luna fuit. fpectant juvenem, gladiofque recondunt:
Tergaque deducta vefte notata vident.

Flent quoque, &, ut fecum tueatur bella, precantur,
Callidus ignaris annuit ille viris.

Jamque potens, miffo genitorem appellat amico,
Prodendi Gabios quod fibi monftret iter.
Hortus odoratis fuberat cultiffimus herbis,
Sectus humum rive lene fonantis aquæ.
Illic Tarquinius mandata latentia natí
Accipit, & virga lilia fumma metit.

Nuntius

« PredošláPokračovať »