Obrázky na stránke
PDF
ePub

31, 2 20

ILLUSTRISSIMO ET REVERENDISSIMO D. D.

GASPARI DE QUIROGA

5. R. E. CARDINALI, ARCHIEPISCOPO TOLETANO, HISPANIARUM PRIMATI, AC SUPREMO FIDEI INQUISITORI, ETC., VERAM FELICITATEM.

Nullis rationibus adduci potuissem, Cardinalis illustrissime, ut non minus difficilia et abstrusa, quam sacra incarnati Verbi mysteria, quæ auditoribus meis explicaveram, ad communem omnium utilitatem in aspectum lucemque proferrem, nisi me ii coegissent, quorum imperium recusare nec poteram, nec debebam. Nam, si arcana reconditaque mysteria excipias, quæ nos Deum Optimum Maximum, natura unum et simplicem, hypostasi vero trinum esse, docent, illa sunt nobilitate prima, difficultate maxima, utilitate singularia, quæ Dei Filium ita factum hominem pro humani generis salute declarant, ut ex duabus naturis, illius divina, et nostra mortali, mirabiliter una persona consistat. Sed, quamvis hujus argumenti dignitas cum summa difficultate conjuncta, propter ingenii mei tenuitatem, mihi jure timorem afferret, divini tamen amoris, in hoc immenso beneficio quasi effusi, frequens recordatio, ita me timentem atque cunctantem, vel recreavit, vel incendit, ut, cum de illo cogito, etiam ipsæ meditandi, scribendi, dictandique molestia leves mihi esse videantur. Accessit, animosque addidit clarissimi nominis memoria tui, cui sine ulla deliberatione hunc meum laborem (qualiscunque ille sit) dicare constitui; neque enim me ita terret amplitudo tua, qua sacra purpura insignis fulges, qua Pontificia dignitate totius Hispaniæ primaria ornatus, Toletanam Ecclesiam regis, qua demum summa potestate præditus, Christianam religionem tueris, quam humanitas tua, et eximia in Societatem nostram benevolentia, me jacentem erigit, ac timentem dubitantemque confirmat. Offero igitur primos tibi meorum studiorum ac lucubrationum foetus, auctoritate quidem tua fortasse non dignos, tuis tamen erga Societatem universam meritis et officiis debitos. Quos si benigne susceperis, non erit quod hominum judicia, quibus expositus est, semperque fuit hic scriptorum Tabor, pertimescam; sed erit potius quod mihi ipsi gratuler, qnod te patrono, tuique nominis splendore commendatum opus in lucem prodire, atque in omnium oculis manibusque versari secure audacterque possit. Quare, Præsul amplissime, munus hoc, ca benignitate prosequere, qua semper es prosecutus res omnes nostræ Societatis, quæ, maximis tuis beneficiis devincta, non minus te ut parentem benignissimum amare, quam ut clarissimum principem colere merito debet.

Amplit. Tua Illust. ac Reverend.
Perpetuus in Christo servus

FRANCISCUS SUAREZ.

PIO LECTORI SALUTEM.

Diu multumque dubitavi, studiose lector, an disputationes has, quibus auditoribus meis sacra incarnati Verbi mysteria explicavi, in publicum emitterem, an vero supprimerem, et apud me continerem. Nam primum quidem rei magnitudo ac splendor ingenii mei imbecillitatem perstringebat; deinde terrebant me, quæ a sapientissimis viris hoc de argumento subtiliter sunt hactenus disputata, doctissimeque conscripta, quibuscum si hæc nostra conferantur, tenuia fortasse ac jejuna videbuntur. Postremo, non ignorabam quam periculosum sit hominum manibus oculisque versari, qui levibus interdum maculis aut nævis offenduntur. Atque iis quidem rationibus hoc opus premere decreveram; sed amici quidam mei eruditi, et prudenti ac sincero judicio præditi, cum illud rogatu meo legissent, ac probassent, magnas utilitates aiebant (si in lucem prodiret) posse omnibus Theologiæ candidatis afferre, in quibus haud esse eam commoditatem negligendam dicebant, quæ ex librorum excusorum copia percipi posset. Siquidem exiguo pecunia dispendio, quod temporis inutiliter in describendo magno cum labore sæpe consumitur, id totum in exquirenda ac pervestiganda veritate, et cujusque disputationis pondere expendendo, fructuosius collocari posset. Addebant præterea, timendum esse ne hoc ipsa concisius a me in scholis dictata, et mendose excepta a discipulis, et perscripta, ab alio evulgarentur aliquando, satiusque esse ut a suo auctore enucleatius explicata et limata, ad manus hominum pervenirent. Cum autem me neque tot rationibus, neque etiam precibus amici in suam sententiam possent adducere, accessit tandem eorum auctoritas, qui mecum agere obedientiæ jure possunt, et me hærentem, et inter varias deliberandi curas quasi fluctuantem, denique perpulit, ut hanc tantam provinciam susciperem, et difficultates omnes, quæ plurimæ ac maximæ mihi ante oculos versabantur, in ea sustinenda devorarem. Quarum illa fuit certe non parva, qua omni opera, studio ac diligentia conatus sum D. Thomæ sententias sic explicare, ut aperte ac dilucide intelligantur, quo in genere dedi operam ut sacrarum litterarum testimonia, Conciliorum decreta, et sanctorum Patrum monumenta diligentius evolverem, et quasi fontes ipsos, ex quibus D. Thomas hausit, commonstrarem. Ex quo factum est ut nonnunquam disputationes nostræ prolixiores forte videantur, quod non tam jejune quam in scholis fit tractentur, sed allatis in medium sanctorum Patrum sententiis confirmentur ac disserantur. Nullam tamen (ni fallor) alienam quæstionem, et (ut ita dicam) peregrinam, e suis tanquam sedibus convulsam in meas hasce commentationes quasi in alienas sedes invitam ac repugnantem transtali; nullam redundanti ac inani verborum copia exornavi; sed quod perspicue multa paucis vix dici possunt, et obsequendum fuit desiderio plurimorum, ipsa suscepti operis ratio nos fecit longiores. In aliorum opinionibus, vel confirmandis, vel refutandis, D. Thome modestiam (qua summa est) imitari studui. Itaque sic auctores ipsos profero, ut laus sua cuique tribuatur; sic sententias, eorum etiam quos non probo, expono, ut, quantum momenti atque auctoritatis habeat cujusque sententia, lector facillime dijudicare possit citra cujusquam vituperationem atque injuriam. Nam, sicut a viro religioso ac modesto maxime abesse debet sui laudatio, sic etiam aliorum acerba reprehensio ac vituperatio. In quibus rebus opinioni locus est, ipsius etiam Angelici Doctoris prudentiam atque exemplum secutus, eum delectum habui, ut quæ pia, quæ gravia, que antiqua sunt, anteponerem iis quæ a pietate, gravitate, antiquitate videntur abhorrere. Hæc habui, de quibus te admonerem, optime lector. A te magnopere ctiam atque etiam peto, ut si quid boni tibi (cum hæc legeris) occurret, id totum Deo Optimo Maximo acceptum referas, fonti bonorum omnium; si quid vero quod minus placeat, mihi id tribuas et ignoscas.

AD EUMDEM

DE HAC POSTERIORI EDITIONE ADMONITIO.

In hujus operis editione priori veritus sum, ne longum id nimis prolixumque videretur; postea vero multis, quibus credere par erat, plane intellexi multa potius in eo concisiora visa fuisse, quam exigebat argumenti et gravitas et difficultas. Præterea, post librum hunc in lucem editum alii prodierunt, qui doctis illis quidem, acutisque contra nostram doctrinam objectionibus, excitarunt, impuleruntque nos ut, quæ prius scripseramus, vel explicaremus amplius, vel confirmaremus ac defenderemus. Quod utrumque in causa fuit ut liber non parum excreverit; vix enim ulla in eo disputatio reperietur, non multo, quam edita primum fuerat, locupletior, ut non immerito novum aliudque opus possit et appellari et existimari. Faxit Deus ut, quemadmodum prodit major, prodeat et melior atque utilior. Id unum constanter affirmare potero, eum mihi animum semper fuisse, eaque de causa nulli operi, nullique labori pepercisse me, ut veritas ipsa cerneretur atque stabiliretur, nihilque contentionis ergo aut olim statuisse, aut denuo confirmasse, sed solius amore veritatis; qua eadem mente hos ab omnibus optamus legi libros. Neque vero mirari te vellem, Christiane lector, cum auctores et Catholicos, et pios, diversas sæpeque repugnantes sequi tuerique sententias videris; in his enim, quæ certa fide non sunt stata, inter viros etiam sanctissimos eam fuisse opinionum varietatem et accepimus et legimus. Cumque idem omnium scopus sit, investigatio, videlicet, inventioque veritatis, eam opinionum sive diversitatem, sive contrarietatem, aut Christianæ charitati officere, aut ex animorum disjunctione provenire, putandum non est. Vale.

INDEX QUESTIONUM ET ARTICULORUM

DIVI THOME

QUE IN HOC TOMO EXPONUNTUR.

[blocks in formation]

266

475 Art. VII. Utrum una persona divina possit assumere duas naturas humanas.

473

Art. V. Utrum conveniens fuerit Deum incarnari ab initio mundi. Art. VI. Utrum incarnatio differri debuerit usque ad Art. VIII. Utrum fuerit magis conveniens quod perfinem mundi.

QUÆSTIO II,

269

sona Filii assumeret humanam naturam, quam alia persona divina. 480

QUÆSTIO IV.

291

Art. V. Utrum sit facta aliqua unio animæ et corporis in Christo.

294

Art. VI. Utrum natura humana fuerit unita Verbo
Dei accidentaliter.

[blocks in formation]

Art. III. Utrum unio Verbi incarnati facta sit in supposito, vel hypostasi.

289

[blocks in formation]

Art. IV. Utrum persona vel hypostasis Christi post Art. IV. Utrum Filius Dei debuerit assumere huincarnationem sit composita. manam naturam abstractam ab omnibus individuis. 500 Art. V. Utrum Filius Dei naturam humanam assumere debuerit in omnibus individuis. 502

296 Art. VII. Utrum unio naturæ divinæ et humanæ sit aliquid creatum. 322

Art. VI. Utrum conveniens fuerit quod Filius Dei humanam naturam assumeret, ex stirpe Adæ. 503

Art. VIII. Utrum unio Verbi incarnati sit idem quod assumptio.

QUÆSTIO V.

324

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Art. X. Utrum unio duarum naturarum in Christo Art. I. Utrum Dei Filius debuerit assumere verum

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Art. III. Utrum Filius Dei assumpserit animam. 520 Art. IV. Utrum Filius Dei assumere debuerit intellectum. 521

QUÆSTIO III.

QUÆSTIO VI.

De modo unionis ex parte persone assumentis, in octo articulos divisa. 430

De modo assumptionis quantum ad ordinem, in sex articulos divisa.

538

« PredošláPokračovať »