Q. Horatii Flacci Carmina

Predný obal
Teubner, 1875 - 279 strán (strany)
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 82 - Aura feret geminusque Pollux. XXX. EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Strana 189 - Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam, Rusticus exspectat, dum defluat amnis ; at ille Labitur et labetur in omne volubilis aevum.
Strana 230 - Varioque? ego cur, adquirere pauca 55 si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni sermonem patrium ditaverit et nova rerum nomina protulerit? licuit semperque licebit signatum praesente nota producere nomen.
Strana 1 - Africum 15 mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui, mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati. est, qui nee veteris pocula Massici nee partem solido demere de die 20 spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae...
Strana 5 - Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni, Trahuntque siccas machinae carinas, Ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni, Nee prata canis albicant pruinis.
Strana 92 - Cum semel occideris et de te splendida Minos fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te restituet pietas.
Strana 127 - Viselli : 105 est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Strana 9 - Sperne puer, neque tu choreas, Donee virenti canities abest Morosa. Nunc et campus et areae...
Strana 188 - De te pendentis, te respicientis amici. 105 Ad summam : sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. EPISTOLA II. TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi, Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Strana 236 - ... scribendi recte sapere est et principium et fons: rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, 310 verbaque provisam rem non invita sequentur. qui didicit patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae partes in bellum missi ducis, ille profecto 315 reddere personae scit convenientia cuique.

Bibliografické informácie