Satirae sex

Predný obal
sumptibus et typis B.G. Teubneri, 1826 - 74 strán (strany)
 

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana xii - Quis populi sermo est ? quis enim ? nisi carmina molli Nunc demum numero fluere, ut per leve severos Effundat junctura ungues : scit tendere versum 65 Non secus, ac si oculo rubricam dirigat uno. Sive opus in mores, in luxum, in prandia regum, Dicere, res grandes nostro dat Musa poetae.
Strana vi - Quis modus argento ? quid fas optare? quid asper Utile nummus habet? patriae carisque propinquis 70 Quantum elargiri deceat ? quem te deus esse Jussit, et humana qua parte locatus es in re?
Strana i - Tecum etenim longos memini consumere soles, Et tecum primas epulis decerpere noctes. Unum opus et requiem pariter disponimus ambo, Atque verecunda laxamus seria mensa. Non equidem hoc dubites, amborum foedere certo 45 Consentire dies, et ab uno sidere duci.
Strana vi - Hic aliquis de gente hircosa centurionum Dicat : Quod satis est, sapio mihi. Non ego euro Esse, quod Arcesilas aerumnosique Solones, Obstipo capite, et figentes lumine terram, Murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt.
Strana 1 - Nilne pudet, capiti non posse pericula cano Pellere, quin tepidum hoc optes audire, DECENTER ? Fur es, ait Pedio. Pedius quid ? crimina rasis 85 Librat in antithetis : doctas posuisse figuras Laudatur : bellum hoc : hoc bellum? an, Romule, ceves? Men
Strana 1 - ... quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum ?" "'torva Mimalloneis implerunt cornua bombis/ et ' raptum vitulo caput ablatura superbo 100 Bassaris,' et 'lyncem Maenas flexura corymbis euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo...
Strana ix - Curibus quantum non miluus errat." "hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit, seriolae veterem metuens deradere limum ingemit 'hoc bene sit' tunicatum cum sale mordens 30 cepe et farratam pueris plaudentibus ollam pannosam faecem morientis sorbet aceti?
Strana xi - En pallor seniumque! O mores! usque adeone Scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter? "At pulcrum dígito monstrari et dicier, hic est! Ten' cirratorum centum dictata fuisse Pro nihilo pendas?
Strana ii - Vappa et lippus, et in tenui farragine mendax: Verterit hunc dominus, momento turbinis exit Marcus Dama. Papae! Marco spondente, recusas Credere tu nummos? Marco sub judice palles?

Bibliografické informácie