Qvinti Septimi Florentis Tertvlliani Opera, Zväzok 20

Predný obal
F. Tempsky, 1890

Vyhľadávanie v obsahu knihy

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 362 - Quod enim a deo est, non tam extinguitur quam obumbratur. Potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest, quia a deo est.
Strana 208 - Dandi quidem habet jus summus Sacerdos, qui est Episcopus, dehinc Presbyteri et Diaconi, non tamen sine Episcopi auctoritate propter Ecclesiae honorem, quo salvo salva pax est.
Strana 263 - Sed habet, inquis, potestatem ecclesia delicta donandi. » Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum Paracletum in prophetis novis habeo dicentem : « Potest ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant.
Strana 200 - ... cum autem sub tribus et testatio fidei et sponsio salutis pignerentur, necessario adicitur ecclesiae mentio, quoniam ubi tres, id est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ibi ecclesia, quae trium corpus est.
Strana 22 - Sint dulcia licebit et grata et simplicia, etiam honesta quaedam. Nemo venenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali inicit. Ita et diabolus letale quod conficit rebus dei gratissimis et acceptissimis imbuit. Omnia illic seu fortia seu honesta seu sonora seu canora seu subtilia perinde habe ac stillicidia mellis de lucunculo venenato nee tanti gulam facias voluptatis quanti periculum per suavitatem.
Strana 4 - Ex qua omnis immundus et nequam spiritus ut ita dixerim, quia nee diutius de hoc. Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian.
Strana 15 - ... corpore, ut artifex esse possit. Ipsa etiam prostibula, publicae libidinis hostiae, in scaena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur ; locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatur, etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent.
Strana 287 - Christo, nova et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum devotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit apostolus, cur Pascha celebramus annuo circulo in mense primo ? Cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus? Cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus et jejuniis parasceuen? Quamquam vos etiam sabbatum, si quando, continuatis, nunquam nisi in Pascha jejunandum secundum rationem alibi redditam.
Strana 212 - ... de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino, peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere.
Strana 304 - Est hodie soror apud nos reuelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur; conuersatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et uidet et audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit et medicinas desidcrantibus sumit.

Bibliografické informácie