Obrázky na stránke
PDF
ePub

Pontius heroo, Bassus quoque clarus iambo,
Dulcia convictus membra fucre mei:

Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum: nec avara Tibullo

Tempus amicitiae fata dedere meae.
Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi:
Quartus ab his serie temporis ipse fui.
Utque ego maiores, sic me coluere minores:

Notaque non tarde facta Thalia mea est, Carmina quom primum populo iuvenilia legi, Barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per Urbem Nomine non vero dicta Corinna mihi.

50

55

60

Multa quidem scripsi, sed quae vitiosa putavi,

Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis

Emendaturis ignibus ipse dedi.

Tum quoque, quom fugerem, quaedam placitura cremavi, Iratus studio carminibusque meis.

Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.

65

Quom tamen hôc essem minimoque accenderer igni,
Nomine sub nostro fabula nulla fuit.

Paene mihi puero nec digna nec utilis uxor

Est data, quae tempus perbreve nupta fuit.

70

Illi successit, quamvis sine crimine, coniux,
Non tamen in nostro firma futura toro.
Ultima quae mecum seros permansit in annos,
Sustinuit coniux exsulis esse viri.
Filia me mea bis prima fecunda iuventa,
Sed non ex uno coniuge, fecit avum.

75

Et iam complerat genitor sua fata novemque
Addiderat lustris altera lustra novem:

Non aliter flevi, quam me fleturus ademptum

Scripsit is Thebaida, Antimachum secutus. Basso ilem inscriptam habemus Prop. 1, Eleg. 4. Probe distinguendus is est a cognominibus poëtis, qui post eun floruerunt, Caesio Basso, Gavio Basso et Saleio Basso, de quibus v. Wernsd. P. L. M. T. 3. p. XXXIII. et T. 4. P. 1. p. 43. 50. Aonia Codd. 4. (Aeolia? Heins.) 51. amara Burm. ex Codd. 53. is tibi Heins. 73. socios Codd. 75. Filia bis prima mea me Heins. coni. Codd. multi,

79. adempto

Ille fuit. Matri proxima iusta tuli.
Felices ambo tempestiveque sepultos,

Ante diem poenae quod periere meae!
Me quoque felicem, quod non viventibus illis
Sum miser et de me quod doluere nihil!

Si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restat
Et gracilis structos effugit umbra rogos;

80

85

Fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,

Et sunt in Stygio crimina nostra foro,

Scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est,)
Errorem iussae, non scelus, esse fugae.

90

Manibus id satis est. Ad vos studiosa revertor

Pectora, qui vitae quaeritis acta meae.

Iam mihi canities pulsis melioribus annis
Venerat, antiquas miscueratque comas:
Postque meos ortus Pisaea vinctus oliva

95

Abstulerat decies praemia victor equus: Quom maris Euxini positos ad laeva Tomitas Quaerere me laesi Principis ira iubet.

[blocks in formation]

Totque tuli terra casus pelagoque, quot inter
Occultum stellae conspicuumque polum.

Tacta mihi tandem longis erroribus acto

Iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.

110

Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,
Tristia, quo possum, carmine fata levo.

80. busta Codd. iustu Cuiac. Heins. coni. Perpetua haec confusio. Stat.

Silv. 3, 2, 142. Ast ego, (narrabo) devictis dederim quae busta Pelasgis. ibidem Heins. et Markl. emend. iusta. 81. ambos Cod. 1. Ib. sepultos. Ed. Eton. Burm. coni. sepulti vulgo. 92. quae Codd. plerique. 95. a. u. 762. Ovidii LI. et LII. anno. v. Masson. p. 92. 96. equus] Bentl. Burm. coni. eques Codd. 105. togue] Cod. Richel. quod Burm. recepit. mei reliqui Codd. 106. tum prius Scal. 112. qua Cod. 1.

Quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,
Sic tamen absumo decipioque diem.

Ergo, quod vivo durisque laboribus obsto

115

Nec me sollicitae taedia lucis habent,

Gratia, Musa, tibi: nam tu solatia praebes,
Tu curae requies, tu medicina venis:

Tu dux, tu comes es: tu nos abducis ab Istro
In medioque mihi das Helicone locum.
Tu mihi (quod rarum,) vivo sublime dedisti

Nomen, ab exsequiis quod dare Fama solet.
Nec, qui detrectat praesentia, Livor iniquo
Ullum de nostris dente momordit opus.

Nam tulerint magnos quom secula nostra poëtas,
Non fuit ingenio Fama maligna meo.

Quomque ego praeponam multos mihi, non minor illis
Dicor et in toto plurimus orbe legor.

Si quid habent igitur vatum praesagia veri,
Protinus, ut moriar, non ero, terra, tuus.

Sive favore tuli sive hanc ego carmine famam,
Iure tibi grates, candide lector, ago.

120

125

130

118. venis cum Ed. Eton. restituimus ex Codd. fere omnibus; vetus quum corrupte legeretur in Cod. apud eundem, correxerunt: malis Cod. 1. mali in margine alterius, quod recepit Heins. Burm. ducis, totidem me deducis, (me seducis Heins.)

119. Tres me sub

AULI PERSII FLACCI

SATIRAE SEX.

PRAEFATIO.

Quum in seminariis philologicis potius quam in gymnasiis utiliter tractetur Persii et crisis et interpretatio, neque pauca sufficiant ad utramque expediendam et multa hic dari nequierint, satisque eorum, quae in priore Editione vel recta vel prava protuleram, mentionem fecerint successores inei Weberi ambo et Plum, consilio prorsus mutato, in usum potissimum iuvenum seminariis illis adscriptorum, nudam lectionis varietatem dedi e Codd. aliquot a me primum excussis.

Sunt autem hi:

Codex T.: Turicensis C. 135. 4°. membr. Sec. XIII. perbonus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

-

R. Basileensis F. III. 22. 4°. membr. Sec. XIII. vitiosissimus.
V. Guelferbytanus August. 29. 12. 4°. membr. Sec. XIV. N. 650.
apud Ebertum, qui eum bonae notae dicit, neque immerito. Huius
collationem accuratissimam cum Reizii editione debeo Iulio Silligio V. G.
E. Einsiedlensis N. 328. 4°. chartac. Sec. XV. Codex minime malus.
S.: Basileensis alter. F. III. 6. fol. chartac. Sec. XV. Abest ab hoc
Cod. admodum vitioso satira sexta.

A.: Andegavensis Editio perantiqua. fol. Ebert. N. 16232.

M. Argentoratensis Editio perantiqua (circa 1472.) Ebert. N. 16231.
F. Varietas Codd., fortasse etiam coniecturae VV. DD. in margine
Editionis Foquelini cum eiusdem philologi Curis secundis autographis
in Bibliotheca Bernensi G. 37. Hanc enotavi ibi dumtaxat,
ubi prae-

bet lectiones in TRVESAM haud inveniendas.

[ocr errors]

Vatic. Fragmentum Vaticanum Sat. 1. antiquissimum in Maii Class.
Auct. Vol. 3. pag. XX.

In margine inferiore habes varietatem Reizii (r.), Passovii (p.) Ernesti Guilielmi Weberi (w.), Plumii (P.) et Gulielmi Ernesti Weberi (IV.) Glossas veteres subieci ex Reizii recensione, collatis Edd. Pithoei et Casauboni.

A. PERSII FLACCI VITA

SCRIPTA UT VIDETUR A SUETONIO SED INTERPOLATORIS MANUM

PASSA.

A. Persius Flaccus natus est pridie Nonas Decembres, Fabio Persico, L. Vitellio COSS. Decessit VIII. Kalendas Decembres, P. Mario, L. Asinio Gallo COSS.

[ocr errors]

Natus in Etruria Volaterris, eques Romanus sanguine et affinitate primi ordinis viris coniunctus, decessit ad octavum milliarium via Appia, in praediis suis. Pater eius Flaccus pupillum reliquit moriens, annorum fere sex. Fulvia Sisennia maler nupsit postea Fufio, equiti Romano: et eum quoque extulit intra paucos annos. Studuit Flaccus usque ad annum XII. Volaterris : inde Romae apud grammaticum Remmium Palaemonem et apud rhetorem Virginium Flavum. Quom esset annorum XVI. amicitia coepit uti Annaei Cornuti, ita ut ab eo nusquam discederet: a quo inductus aliquatenus in philosophiam est. Sed mox ut a schola et magistris diverterat, lecto libro Lucilii decimo, vehementer Satiras componere studuit: cuius libri principium imitatus est, sibi primo, mox omnibus detrectaturus, cum tanta recentium poëtarum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem culpaverit. Cuius versus in Neronem quom ita se haberet: Auriculas asini Mida rex habet: in hunc modum a Cornuto, ipso nondum mortuo, est emendatus: Auriculas asini quis non habet? ne hoc Nero in se dictum arbitraretur. Amicos habuit a prima adolescentia Caesium Bassum, poëtam, et Calpurnium Suram, qui eo vivo iuvenis decessit. Coluit ut patrem Servilium Nonianum. Per Cornutum cognovit Annaeum etiam Lucanum, aequaevum, auditorem Cornuti. Nam Cornutus illo tempore tragicus fuit, sectae Stoicae, qui libros philosophiae reliquit. Sed Lucanus adeo mirabatur scripta Flacci, ut vix retineret se, illo recitante, a clamore [quin illa vera esse poëmata diceret]. Sero cognovit Senecam, sed non ut caperetur eius ingenio. Usus est apud Cornutum duorum convictu doctissimorum et sanctissimorum virorum, acriter tum philosophantium, Claudii Agathemeri, medici Lacedaemonii, et Petronii Aristocratis, Magnetis, quos unice miratus est et aemulatus, quom aequales essent, et Cornuti minores. Ipse etiam decem fere annis summe dilectus a Paeto Thrasea est, ita ut peregrinaretur quoque cum eo aliquando, cognatam eius Arriam uxorem habente. Fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis. Fuit frugi et pudicus. Reliquit circa sestertium vicies matri et so rori scriptis tamen ad matrem codicillis rogavit, ut daret Cornuto sestertia, ut quidam, centum, ut alii volunt, plus, et argenti facti pondo viginti et libros circa septingentos, sive bibliothecam suam omnem. Verum Cornutus sublatis libris, pecuniam sorori et matri, quas heredes fecerat, reliquit, Et raro et tarde scripsit. Hunc ipsum librum imperfectum reliquit. Versus aliqui dempti sunt ultimo libri, ut quasi finitus esset. Leviter retractavit. Cornutus, et Caesio Basso petenti ut ipse ederet, tradidit edendum. Scripsit etiam in pueritia Flaccus praetextatam et ‘Odoiñopix☎v librum unum et paucos uxori Thraseae in Arriam matrem versus, quae se ante virum occiderat. Omnia autem ea Cornutus auctor fuit matri eius ut aboleret. Editum librum continuo mirari homines et diripere coeperunt. Decessit autem vitio stomachi, anno aetatis XXIIX. (Integram servavi Reizii huius vitae recensionem comparandam cum recentioribus Suetonii editionibus. Ox.)

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »