Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nescierint primi gladios extundere fabri.
Adspicimus populos, quorum non sufficit irae
Occidisse aliquem, sed pectora, brachia, voltum
Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo
Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret
Pythagoras? cunctis animalibus abstinuit qui
Tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen.

EX SATIRA X. v. 346-366.

Nil ergo optabunt homines? Si consilium vis,
Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis rebusque sit utile nostris.
Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di:
Carior est illis homo, quam sibi. Nos animorum
Impulsu et caeca magnaque cupidine ducti,
Coniugium petimus partumque uxoris at illis
Notum, qui pueri qualisque futura sit uxor.
Ut tamen el poscas aliquid voveasque sacellis
Exta et candiduli divina tomacula porci:

Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, mortis terrore carentem,
Qui spatium vitae extremum inter munera ponat
Naturae, qui ferre queat quoscunque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
Et Venere et coenis et pluma Sardanapali.
Monstro quod ipsi tibi possis dare: semita certe
Tranquillae per virtutem patet unica vitae.
Nullum numen habes, si sit prudentia, nos te
Nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

[ocr errors]

170

5

10

15

20

174. non

dos Cereris (ἱεροφάντης) μυστήρια μεγάλα et arcanas eorundem cerimonias revelaverat, habita ante severa quaestione de vita pure et sancte acta." R. 142. haec CF. 148. inclusit R. 154. limine] ABCEFG. Rup. limite A. a sec. m. D. Web. 167. fessi D. 168. Nescirent ADEF. Nescierant B. lb. excudere E. excidere C. extendere F. omne legumen] aversatus scil. faham, quae ex sanguine humano orta esset. Nam flores eius in sanguinem vertuntur, si seponantur." Schol. Apud Lucianum Vit. auct. Vol. 3. Ed. Lehm. p. 96. Pythagoras inter alia haec dicit: κύαμον ἑψηθέντα, ἢν ἀφῇς ἐς τὴν σεληναίην νυξὶ μεμετρημένῃσιν, αἷμα ποιήσεις. Cfr. Cramerum.

"

Eclogae Poët. Lat.

17

ANTHOLOGIA EPIGRAMMATUM LATINORUM.

1. Cn. Naevii Epitaphium. (Anthol. L. 2. 219.)
Mortalis immortales flere si foret fas,
Flerent divae Camenae Naeviom poëtam.
Itaque postquam est Orcino traditus thesauro,
Oblitei sunt Romae loquier Latina lingua.

II. M. Pacuvii Epitaphium. (Anthol. L. 2. 218.)
Adulescens, tametsi properas, te hoc saxom rogat,
Uti ad se adspicias: deinde quod scriptumst, legas.
Heic sunt poëtae Pacuvi Marci sita

Ossa. Hoc volebam, nescius ne esses. Vale.

III. Q. Ennii Epitaphium. (Anthol. L. 2. 217.)
Adspicite, o cives, senis Enni imagini' formam:
Hic vostrum panxit maxuma facta patrum.
Nemo me lacrumis decoret neque funera fletu
Faxit. Cur? volito vivu' per ora virûm.

IV. Plauti Epitaphium. (Anthol. L. 2. 214.) Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget Scaenâ desertâ. Dein risus, ludu' iocusque

Et numeri innumeri simul omnes conlacrumarunt.

VARIETAS LECTIONIS.

Epig. I. 4. Latina Lingua] Hermannus. lingua Latina Burm. III. 3. Scalig. volebat funera fletum, ut funera esset praefica. Sed omnis hic error fluxit ex Servii prava explicatione Aen. 9, 486. nec te tua funera mater Produxi. cfr. Cic. Tuscul. 1, 49. Solonis distichon : Mors mea ne careat lacrimis; linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu. Itidem plural. de uno funere Propert. 2, 34, 90. miserae funera Quintiliae. IV. 3. numeri innumeri, „innumerabiles"; non, ut volebat Scaliger, „legibus non adstricti."

V. Tituli Scipionum. (Vide Inscriptt. meas Latinas N. 550. seqq.)

(1.)

Cornelius. Lucius. Scipio. Barbatus. || Gnaivod. patre. prognatus. fortis. vir. sapiensque. || Quoius. forma. virtutei. parisuma. fuit. || Consol. Censor. Aidilis. quei. fuit. apud. vos. Taurasia. Cisauna. Samnio. cepit. Subigit. omne.

Loucana. Opsidesque. abdoucit.

(2.)

Honc. oino. ploirume. cosentiont. R(omani). || Duonoro. optumo. fuise. viro. || Luciom. Scipione. filios. Barbati. Consol. Censor. Aidilis. hic. fuet. apud. vos. || Hec. cepit. Corsica. Aleriaque. urbe. || Dedet. Tempestatebus. aide.mereto.

(3.)

Cn. Cornelius Cn. F. Scipio. Hispanus. Pr. Aid. Cur. Q. Tr. mil. II. X. Vir. Stl. Iudik. X. Vir. Sacr. Fac. Virtutes generis mieis moribus accumulavi : Progeniem genui. Facta patris petiei. Maiorum optenui laudem, ut sibei me esse creatum Laetentur. Stirpem nobilitavit honor.

(4.)

L. Cornelius. Cn. F. Cn. N. Scipio. || Magna. sapientia. multasque. virtutes. || Aetate. quom. parva. posidet. hoc. saxsum. Quoiei. vita. defecit. non. honos. honore. | Is. hic. situs. quei. nunquam. victus. est. virtutei. Annos. gnatus. XX. is. 1. . . . . . datus. || Ne. quairatis. honore. quei. minus. sit. mandatus.

....

(5.)

Quei. apice. insigne. Dialis. flaminis. gesistei. || Mors perfecit. tua. ut. essent. omnia. brevia. || Honos. fama. virtusque. gloria. atque. ingenium. | Quibus. sei. in. longa. licuiset. tibe. utier. vita. Facile. facteis. superases. gloriam. maiorum. Quare. lubens. te. in. gremiu. Scipio. recipit.|| Terra. Publi. prognatum. Publio. Corneli.

V. 1) Consul a. u. c. 494. 2) Videtur fuisse filius Cn. Scipionis Hispali cos. a. u. c. 578. 3) Filius est Africani maioris, pater adoptivus minoris s. Aemiliani. Cfr. Niebuhrii H. R. Ed. alt. T. 2. p. 265. Grotefend lat. Gramm. T. 2. p. 293. N. 4. l.... datus varie expletur, lausibus mandatus, laudi mandatus, leto Quiris datus ; cfr. Festum Lind. p. 217.

VI. Lucilii. (Anthol. L. 3. 108.)

Virtus, Albine, est pretium persolvere verum,
Queis in versamur, queis vivimu', rebu' potesse:
Virtus est homini scire id, quod quaequé habeat res.
Virtus scire homini rectum, utile, quid sit honestum:
Quae bona, quae mala, item quid inutile, turpe,
inhonestum :

Virtus quaerendae finem rei scire modumque :
Virtus divitiis pretium persolvere posse.

Virtus id dare, quod reipsa debetur honori,

Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum : Contra, defensorem hominum morumque bonorum; Magnificare hos, his bene velle, his vivere amicum; Commoda praeterea patriaï prima putare,

Deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

VII. Claudiae Epitaphium. (Anthol. L. 4. 147.)
Hospes, quod deico, paullum est; asta, ac pellege:
Heic est sepulcrum hau! pulcrum pulerai feminae.
Nomen parentes nominarunt Claudiam,

Suom mareitum corde deilexit souo.
Gnatos duos creavit, horunc' alterum

In terra linquit, alium sub terra locat:

Sermone lepido, tuin autem incessu commodo:
Domum servavit, lanam fecit. Dixi, abei.

VIII. C. Iulii Caesaris. (Anthol. L. 2. 221.)
Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,
Poneris, et merito, puri sermonis amator.
Lenibus atque utinam scriptis coniuncta foret vis,
Comica ut aequato virtus polleret honore

Cum Graecis neque in hac despectus parte iaceres.
Unum hoc maceror et doleo tibi dêsse, Terenti.

5

10

5

5

VI. 1. Albine] Sp. Postumius Albinus consul a. u. c. 605. 12. patriaï prima] Sic Io. Mich. Heusingerus in Act. Soc. Lat. len. 1. p. 65. et Burm. e Cod. Goth. et Ed. Rostoch., in quibus est patriae prima. Vulgo patriae sibi prima. VII. Est seculi sexti post u. c. VIII. 3. vis, Comica virtus ex Wolfii et Viscontii distinctione. vis Comica, virtus Burm.; unde celebratissima illa vis comica Latinis ignota fluxit in nostra Aesthetices compendia. Cfr. Meineki Menand. p. XXXVI.

IX. P. Virgilii Maronis ad Venerem. (Anthol. L. 1. 63.) Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,

O Paphon, o sedes quae colis Idalias, Troïus Aeneas Romana per oppida digno

Iam laudem ut tecum carmine vectus eat: Non ego ture modo aut picta tua templa tabella Ornabo aut puris scrta feram manibus: Corniger hos arics humilis, et maxima taurus

Victima sacrato tinget honore focos;
Marmoreusque tibi, Dea, versicoloribus alis
In morem picta stabit Amor pharetra.
Adsis, o Cytherea; tuus te Caesar Olympo
Et Surrentini litoris ora vocat.

X. Domitii Marsi. (Anthol. L. 2. 226.)
Te quoque Virgilio comitem non acqua, Tibulle,
Mors iuvenem campos misit ad Elysios:
Ne foret, aut elegis molles qui fleret amores,
Aut caneret forti regia bella pede.

XI. Cornelii Severi. (Anthol. L. 2. 155
Oraque magnanimûm spirantia pacne virorum
In rostris iacuere suis; sed enim abstulit omnes,
Tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
Tune redeunt animis ingentia Consulis acta,
Jurataeque manus deprensaque foedera noxae,
Patriciumque nefas exstinctum et poena Cethegi,
Deicctusque redit votis Catilina nefandis.

5

10

5

Quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni
Profuerunt? Sacris et vita quid artibus acta?
Abstulit una dies acvi decus ictaque luctu
Conticuit Latiae tristis facundia linguae,

10

Unica sollicitis quondam tutela salusque,

Egregium semper patriae caput: ille senatus

[ocr errors]

Sed

IX. 7. Burm. coniecit Corniger haud aries humilis, sed m. t. ita friget epitheton corniger, alienum a re extenuanda. Illud tamen hos humiles sucratos (volgo) focos ferri vix potest." WAGNER. Silligius coniecit : Corniger ast arics humiles et maxima taurus Victima sacrato tinget honore. Construe Corniger aries, humilis victima, et taurus, maxima (vielima), hos focos sacrato honore tinget. Barr. Syll. lis longa in caesura, Omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori. XI. 10. aevi] Scal. civis Burin.

ut:

« PredošláPokračovať »