Obrázky na stránke
PDF
ePub

,,Iam desiderium rerum insidet insuper una."
Quod bene si videant animo dictisque sequantur,
Dissolvant animi magno se angore metuque.
Tu quidem, ut es lecto sopitus, sic eris aevi
Quod superest cunctis privatu' doloribus aegris:
At nos horrifico cinefactum te prope busto
Insatiabiliter deflebimus aeternumque

915

920

Nulla dies nobis maerorem e pectore demet.

Illud ab hoc igitur quaerundumst, quid sit amari

Tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
Quur quisquam aeterno possit tabescere luctu.

Hoc etiam faciunt, ubi discubuere tenentque
Pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,

Ex animo ut dicant: Brevis hic est fructus homullis :

[ocr errors]
[ocr errors]

Iam fuerit; neque post unquam revocare licebit!"
Tamquam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
Quod sitis exurat miseros atque arida torreat
Aut aliae quoius desiderium insideat rei.

925

930

Nec sibi enim quisquam tum se vitamque requirit,

Quom pariter mens et corpus sopita quiescunt;
Nam licet aeternum per nos sic esse soporem
Nec desiderium nostri nos attigit ullum;

935

Et tamen haudquaquam nostros tunc illa per artus

"

sopore occupatus, ita sine ullo sensu remanebis" cet. Pii lectionem sic interpretantur: ut soles carere omni aegritudine, ubi somnus te in tuo lectulo occupavit" cet. Et hanc sententiam requirunt ea quae sequuntur v. 932. Recte eliam Gesnerus in Thes. v. Sopitus. ,,Al. leto: sed utitur Lucretius Socratica argumentatione, similem futuram conditionem vita functorum somno." 919. de prope Codd. 4. (C.) et alii Pii. te prope Reliqui, etiam E. Edd. vett. A. L. H. Facit huc Marius Victorinus p. 1951. P. Adverbiis adiici praepositiones negant omnes technici, quamvis licenter veteres usi sunt. Terentius in Hecyru, derepente: ita et Lucretius desubito. Nonius p. 775. Gothofr. Nunc tamen cum Forb. praetuli te, ita tamen construens, quum prope cum dativo iungi nequeat : deflebimus te cinefactum (in) horrifico busto, prope (bustum) astantes." 920. Omnes Mss. i. e. quattuor et E.), deflevimus quae vera lectio est." Bentl. cui iudicio nec Forb. neque ego accedere potuimus. 928. Iam fuerit, futur. exaclum; „fuerit, neque adeo erit i. e. celerrime evanescet iste fructus." 930. arida terra G. E. et e suis Cdd. Lamb. Adeo haeserunt complures in v. torreat dissyllabo. 931. Nota tum aliae pro alius, et omnino alius quis, pro quo frequenter Latini quis alius, praecedentibus potissimum partt. aut, sive cet. saepe corruptum in aliquis. 932. requirit A. L. H. Latinitate sic postulante. requirit - quiescunt. Futurum requiret, quod habent Cdd, (etiam C. E.) Wak. Forb., ab iis profectum videtur, qui haec, in quibus de vivorum somno serio est, perperam interpretabantur de mortis somno.

[ocr errors]
[ocr errors]

Longe ab sensiferis primordia motibus errant,
Quom correptus homo ex somno se colligit ipse.
Multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
Si minus esse potest, quam quod nihil esse videmus.
Maior enim turbae disiectus materiaï
Consequitur leto nec quisquam expergitus exstat,
Frigida quem semel est vitaï pausa sequuta.

Denique, si vocem rerum natura repente
Mittat et hoc aliquoi nostrûm sic increpet ipsa :

>> Quid tibi tanto opere est, mortalis, quod nimis aegris

940

945

>>

» Luctibus indulges? Quid mortem congemis ac fles? Nam gratis fuerit tibi vita ante acta priorque,

[ocr errors]
[ocr errors]

Et non omnia pertusum congesta quasi in vas

» Commoda perfluxere atque ingrata interiere;

» Quur non ut plenus vitae conviva recedis,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
Sin ea, quae fructus quomque es, periere profusa,
Vitaque in offensost; quur amplius addere quaeris,

950

Rursum quod pereat mali et ingratum occidat omne? 955 » Non potius vitae finem iacis atque laboris?

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

Nam tibi praeterea quod machiner inveniaırque

Quod placeat, nihil est: eadem sunt omnia semper.

Si tibi non annis corpus iam marcet et artus

Confectei languent, eadem tamen omnia restant,

» Omnia si pergas vivendo vincere secla;

[ocr errors]

,, Atque etiam potius, si nunquam sis moriturus: " Quid respondemus, nisi iustam intendere litem

Naturam et veram verbis exponere caussam?

960

948. Hic quoque gratis h. 1. prima „grata, iucunda, tibi Nam gratum fueNam si grata fuit

938. i. e. tunc, quum (omnis) homo sese corripiens (sich aufruffend) ex somno se colligit ultro. Quum correptus interpretarentur Itali „, increpitus", sgridato, factum est, ut funta, A. Vulgo scriberent Quin correptus i. e. Quid, quod etiam homo ab altero increpitus vel appellatus se ex somno colligit?" Gdd. (etiam C. E.) lectionem recte restituit Wak. sequendi erant optt. Cdd. Lugd. uterq. C. E. Alii. significatione, quae elucet ex opposito ingratiis, i. e. volenti." Nam gratis fuit tibi vita Cdd. (etiam C. E.) rit tibi vita W. Eichst, soloece in v. gratum: recte fuerit. tibi vita ex interpol. A. L. H. si in talibus apud poëtas saepe omittitur. 954. offensu est L. H. 955. ita Codd. 6. (etiam C. E.) Edd. vett. W.- inale Av. Construe: ,,quur quaeris addere amplius mali, quod rursum pereat et cet." 956. Non Codd. 6. et mei C. E. A. nunc Edd. vett. Av. nec Cod. unus. L H. 961. perges C. E. W. Ib. vivere Cod. II. 963. respondeamus L. H. 967. barathre Codd. etiam E. baratre C. Ed. Brix. barde Av. P. bara

L. H.

At qui obitum lamentetur miser amplius aequo, Non merito inclamet magis et voce increpet acri?

965

,, Aufer abhinc lacrumas, barathre, et compesce querelas." Grandior hic vero si iam seniorque queratur :

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Omnia perfunctus vitaï praemia, marces;

Sed quia semper aves, quod abest, praesentia temnis, 970 Imperfecta tibi elapsast ingrataque vita,

Et nec opinanti Mors ad caput astitit ante,

» Quam satur ac plenus possis discedere rerum.

[ocr errors][merged small]

Nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte,

Aequo animoque agedum magnis concede: necessest.

975

Iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque.

Cedit enim rerum novitate extrusa vetustas

Semper et ex aliis aliud reparare necessest;

Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra.
Materies opus est, ut crescant postera secla:

980

Quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur:

Nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
Sic alid ex alio nunquam desistet oriri

Vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.

Respice item, quam nil ad nos ante acta vetustas

985

Temporis aeterni fuerit quam nascimur ante.

Hoc igitur speculum nobis natura futuri

Temporis exponit post mortem denique nostram.

Num quid ibi horribile apparet? Num triste videtur
Quidquam? Non omni somno securius exstat?

990

Atque ea nimirum quaequomque Acherunte profundo

Prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis:

An

vita per

thro A. balathro Heins. Vide Valck. ad Ammon, p. 42. 969. perfructus L. H. Ib. maeres Gif. 975. magnis Codd. Edd. vett. iam aliis Av. ex temeraria interpol. A. L. H. „magnis utique, ut opponatur vocibus aliena tua aetate; grandibus aetate ac florentibus, non autem, ut tu grandioribus," Wak. magnis dictum, ut peritis ap. Hor. Ep. 2, 2, 213. Vivere si recte nescis, decede peritis?" Hav. Immo magnis est neutrum plurale; a magnis, laetis illis rebus, quarum iacturam defles, iam procul discede. Plaut. Epid. 5, 2, 16. num oculis concessi tuis? Erat tamen, qui ex Aen. 10, 820. auras Concessit maesta ad manes, hic quoque legendum arbitraretur: maneis concede, ut concedere rus dixit Terentius. Pinzg. coni. magnus. „gross durch Gleichmuth verlasse das Leben", quod mihi quidem Latinum non videtur. 976. inciletque] Sic etiam E. Nonius: „Incilare est increpare vel improbare." incilietque C. Alii. Iu. A. 979. quidquam decidit L. H. 982. tu Godd. sex. E. C. Brix, A. (tu excidit in Edd. Ver. Ven.) tum C. in marg. et Av. nunc L. H. 983. desistit Cod. C. Ald. Futurum firmatur ab E. 991. Atque ea

[ocr errors]

Nec miser impendens magnum timet aëre saxum
Tantalus, ut fama est, cassa formidine torpens;
Sed magis in vita divôm metus urget inanis
Mortaleis casumque timent, quem quoique ferat fors.
.Nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem ;
Nee, quod sub magno scrutentur pectore, quidquam
Perpetuam aetatem possunt reperire profecto,
Quamlibet immani proiectu corporis exstet,
Qui non sola novem dispersis iugera membris
Obtineat, sed qui terraï totius orbem:
Non tamen aeternum poterit perferre dolorem
Nec praebere cibum proprio de corpore semper:
Sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
Quem volucres lacerant atque exest anxius angor
Aut alia quavis scindunt turpedine curae.

995

1000

1005

Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, Qui petere a populo fasceis saevasque secureis Imbibit et semper victus tristisque recedit.

1010

Nam petere imperium, quod inane est nec datur unquam,
Atque in eo semper durum sufferre laborem,
Hoc est advorso nixantem trudere monte

Saxum, quod tamen a summo iam vortice rursum
Volvitur et plani raptim petit aequora campi.

Deinde animi ingratam naturam pascere semper
Atque explere bonis rebus satiareque nunquam ;
Quod faciunt nobis annorum tempora, circum
Quom redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
Nec tamen explemur vitaï fructibus unquam:

1015

1020

nimirum quaec. Sic cum aliis Cdd. mens C. praeterea Codd. Prisciani Krehlii 1, 6. §. 35. p. 34. (qui tamen edidit Atque ea nimirum etiam quaecunque; verum correctus est error in Add.) et tres antiquissimi Turicenses a me propterea inspecti. Haec autem lectio sua se veritate satis tuetur. Atque animarum etiam quaecunque E. cum plerisque. Edd. vett. Prisc. Putschii. Wak. (qui cum Aldd. Pio, Junta Atqui :) Forb. Scil. quum semel Alque nimirum corruptum esset in Atque animarum, versus fulciendi causa intruserunt etiam, Salis autem contorte defensores huius depravationis ita fere interpretabantur : ,, quae de animis apud Acherontem prodita sunt, ea omnia reapse sunt in vita hominum." 996. quemcunque I.. H. (contra C. E.) 998. quod h. 1. sane rectum tuetur C. Ald. habentque L. H. quid Cdd. pleriq. etiam E. Brix. Wak. Forb. qui Av. P. Gryph. 999. possunt Cdd. septem ante noti, et meus C. Brix. W. possent Ver. Ven. Av. poterunt A. L. H. Eichst. et ex accurata Mencini collatione etiam Cd. E. 1001. dispensis Turneb. L. H. 1006. volucris lacerat W. coni. 1007. H. 1. Codd. (etiam C. E.) et Edd. vett. magno

Hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
Quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
Quod tamen expleri nulla ratione potestur.

Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
Tartarus, horriferos eructans faucibus aestus;
Quei neque sunt usquam nec possunt esse profecto :
Sed metus in vita poenarum pro male factis
Est insignibus insignis; scelerisque luela
Carcer et horribilis de saxo iactus eorum,

Verbera, carnufices, robur, pix, lamina, tedae:

Quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis,
Praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
Nec videt interca, qui terminus esse malorum
Possit nec quae sit poenarum denique finis:

1025

1030

Atque eadem metuit magis, haec ne in morte gravescant: 1035 Hinc Acherusia fit stultorum denique vita.

[ocr errors]

Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis:

Lumina sis oculis etiam bonus Ancu' reliquit;"

Qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
Inde aliei multei reges rerumque potentes
Occiderunt, magnis quei gentibus imperitarunt.

1040

Ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum Stravit iterque dedit legionibus ire per altum

Ac pedibus salsas docuit superare lacunas
Et contempsit equis insultans murmura ponti,
Lumine adempto, animam moribundo corpore fudit.
Scipiades, belli fulmen, Karthaginis horror,
Ossa dedit terrae, proinde ac famul infimus esset.

1045

consensu turpedine vel torpedine. Sed hic quoque Lamb. Hav. cuppedine, maxime propter 5, 46. Quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres sollicitum curae? cfr. 6, 25. 1010. victus semper C. 1024. Ita Cdd. omnes, etiam mei; sed hanc quoque lectionem Alterus codicis vitiis accensuit: tum Edd. Brix. Ver. Wak. Forb. Contra Ven. Av. P. A. L. H.: egenus. Audacius illud voca bulum desumptum videtur e vetustiore aliquo poëta Latino. 1026. haec (pro quei) 1028. numela Av. P. nimis docta interpolatione ex Plauti Asin. 3, 2, 5. A. luela revocavit. 1029. deorsum L. H. 1031. facti Cd. meus E. (C., ut 1034. nec quae sit] Sic meus

A. L. H.

nos.) Av. P. A. L. H. 1032. torquetque Heins. C. A. L. H. quo alludit etiam corruptela Codd. aliq. (etiam E.) Codd. neque sit; nec qui sit Cod. 1. Edd. vett. Av. quive siet ex Cod. 4. Sec. XV. dedit. W. (Eichst.) 1038. Ennius: Postquam lumina sis oculis bonus Ancu' reliquit. 1044. super ire L. H. 1045. aquis L. H. Ceterum iunge equis, casu sexto, insultans mari; aliter ac W. contempsit equis murmura. 1048. infimus Codd. Brix. Ver. A. L. H. improbus Ven. A. P.

« PredošláPokračovať »