Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis. "Certe nescio quid secreto velle loqui te Aiebas mecum.' "Memini bene, sed meliore Tempore dicam ; hodie tricesima sabbata: vin' tu Curtis Judæis offendere ?" "Nulla mihi," inquam, 70 "Religio est." "At mi; sum paulo infirmior, unus Multorum. Ignosces; alias loquar." Hunccine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi Adversarius, et, “Quo tu turpissime?" magna Inclamat voce; et, "Licet antestari?" Ego vero Oppono auriculam. Rapit in jus; clamor utrinque, Undique concursus. Sic me servavit Apollo.
[Lucili, quam sis mendosus, teste Catone, Defensore tuo, pervincam, qui male factos Emendare parat versus; hoc lenius ille, Est quo vir melior, longe subtilior illo, Qui multum puer et loris et funibus udis Exhortatus, ut esset opem qui ferre poëtis Antiquis posset contra fastidia nostra,
Grammaticorum equitum doctissimus. Ut redeam illuc :] Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam
Et Laberî mimos ut pulchra poëmata mirer.
Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris; et est quædam tamen hic quoque virtus. Est brevitate opus, ut currat sententia neu se Impediat verbis lassas onerantibus aures; Et sermone opus est modo tristi, sæpe jocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poëtæ, Interdum urbani, parcentis viribus atque
Extenuantis eas consulto.
Fortius et melius magnas plerumque secat res. Illi, scripta quibus comœdia prisca viris est, Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes unquam legit neque simius iste, Nil præter Calvum et doctus cantare Catullum. "At magnum fecit, quod verbis Græca Latinis Miscuit." O seri studiorum! quine putetis Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti Contigit? "At sermo lingua concinnus utraque Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est." Quum versus facias, te ipsum percontor, an et quum Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli, Scilicet oblitus patriæque patrisque, Latine Quum Pedius causas exsudet Poplicola atque Corvinus, patriis intermiscere petita Verba foris malis, Canusini more bilinguis? Atque ego quum Græcos facerem natus mare citra Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus, Post mediam noctem visus, quum somnia vera : "In silvam non ligna feras insanius, ac si Magnas Græcorum malis implere catervas.” Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque Defingit Rheni luteum caput, hæc ego ludo, Quæ neque in ææde sonent certantia judice Tarpa, Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. Arguta meretrice potes Davoque Chremeta Eludente senem comis garrire libellos Unus vivorum, Fundani; Pollio regum Facta canit pede ter percusso; forte epos acer Ut nemo Varius ducit; molle atque facetum Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenæ. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim Hærentem capiti cum multa laude coronam. At dixi fluere hunc lutulentum, sæpe ferentem Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quæso, Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? Nil comis tragici mutat Lucilius Acci? Non ridet versus Ennî gravitate minores, Quum de se loquitur non ut majore reprensis? Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes Quærere, num illius, num rerum dura negarit Versiculos natura magis factos et euntes Mollius, ac si quis pedibus quid claudere senis, Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos Ante cibum versus, totidem conatus? Etrusci Quale fuit Cassî rapido ferventius amne Ingenium, capsis quem fama est esse librisque Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam, Comis et urbanus, fuerit limatior idem
Quam rudis et Græcis intacti carminis auctor, Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille, Si foret hoc nostrum fato dilatus in ævum, Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra Perfectum traheretur, et in versu faciendo Sæpe caput scaberet, vivos et roderet ungues. Sæpe stilum vertas, iterum quæ digna legi sint, Scripturus, neque, te ut miretur turba, labores, Contentus paucis lectoribus. An tua demens Vilibus in ludis dictari carmina malis?
Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus Fannius Hermogenis lædat conviva Tigelli? Plotius et Varius, Mæcenas Virgiliusque, Valgius et probet hæc Octavius optimus atque Fuscus et hæc utinam Viscorum laudet uterque!
Ambitione relegata te dicere possum,
Pollio, te, Messala, tuo cum fratre simulque Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, Complures alios, doctos ego quos et amicos Prudens prætereo; quibus hæc, sunt qualiacunque, Arridere velim, doliturus, si placeant spe Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter jubeo plorare cathedras. I, puer, atque meo citus hæc subscribe libello.
SUNT, quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid Composui, pars esse putat similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam, præscribe.' "Quiescas." “Ne faciam, inquis, Omnino versus ?" "Aio." "Peream male, si non Optimum erat: verum nequeo dormire.” "Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Cæsaris invicti res dicere, multa laborum Præmia laturus." "Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos Aut labentis equo describat vulnera Parthi.” Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius." "Haud mihi deero, Quum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci Verba per attentam non ibunt Cæsaris aurem, Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus." "Quanto rectius hoc quam tristi lædere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem!
« PredošláPokračovať » |