Obrázky na stránke
PDF
ePub

EPISTOLA II.-AD JULIUM FLORUM.

FLORE, bono claroque fidelis amice Neroni,
Si quis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: "Hic et
Candidus et talos a vertice pulcher ad imos,
Fiet eritque tuus nummorum millibus octo,
Verna ministeriis ad nutus aptus heriles,
Litterulis Græcis imbutus, idoneus arti
Cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda,
Quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.
Multa fidem promissa levant, ubi plenius æquo
Laudat venales, qui vult extrudere, merces.
Res urget me nulla; meo sum pauper in ære.
Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
Quivis ferret idem. Semel hic cessavit, et, ut fit,
In scalis latuit metuens pendentis habenæ :
Des nummos, excepta nihil te si fuga lædat;"
Ille ferat pretium pœnæ securus, opinor.
Prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex:
Insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
Talibus officiis prope mancum, ne mea sævus
Jurgares ad te quod epistola nulla rediret.
Quid tum profeci, mecum facientia jura

Si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod
Exspectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles collecta viatica multis

10

20

Erumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
Perdiderat; post hoc vehemens lupus et sibi et hosti
Iratus pariter, jejunis dentibus acer,
Præsidium regale loco dejecit, ut aiunt,
Summe munito et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum donis ornatur honestis;
Accipit et bis dena super sestertia nummûm.

30

Forte sub hoc tempus castellum evertere prætor
Nescio quod cupiens hortari cœpit eundem
Verbis, quæ timido quoque possent addere mentem:
"I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
Grandia laturus meritorum præmia. Quid stas?"
Post hæc ille catus quantumvis rusticus, "Ibit,
Ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit," inquit.
Romæ nutriri mihi contigit atque doceri,
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles.
Adjecere bonæ paullo plus artis Athenæ;
Scilicet ut vellem curvo dignoscere rectum
Atque inter silvas Academi quærere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato,
Civilisque rudem belli tulit æstus in arma
Cæsaris Augusti non responsura lacertis.
Unde simul primum me dimisere Philippi,
Decisis humilem pennis inopemque paterni
Et laris et fundi paupertas impulit audax,
Ut versus facerem; sed, quod non desit, habentem
Quæ poterunt unquam satis expurgare cicutæ,
Ni melius dormire putem quam scribere versus ?
Singula de nobis anni prædantur euntes;
Eripuere jocos, Venerem, convivia, ludum;
Tendunt extorquere poëmata; quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque:
Carmine tu gaudes, hic delectatur ïambis,
Ille Bioneis sermonibus et sale nigro.

Tres mihi convivæ prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.

40

50

60

Quid dem? quid non dem? renuis tu, quod jubet alter;
Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
Præter cetera, me Romæne poëmata censes
Scribere posse inter tot curas totque labores?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis
Omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino, visendus uterque;

Verum

Intervalla vides humane commoda.
Puræ sunt plateæ, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,

Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, Tristia robustis luctantur funera plaustris,

70

80

90

Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
I nunc et versus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
Rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
Vis canere et contracta sequi vestigia vatum?
Ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas,
Et studiis annos septem dedit insenuitque
Libris et curis, statua taciturnius exit
Plerumque et risu populum quatit; hic ego rerum
Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
Verba lyræ motura sonum connectere digner?
Frater erat Romæ consulti rhetor, ut alter
Alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
Qui minus argutos vexat furor iste poëtas?
Carmina compono, hic elegos. "Mirabile visu
Cælatumque novem Musis opus!" Adspice primum,
Quanto cum fastu, quanto molimine circum-
spectemus vacuam Romanis vatibus ædem;
Mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,
Quid ferat et quare sibi nectat uterque coronam:
Cædimur et totidem plagis consumimus hostem
Lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcæus puncto illius; ille meo quis?
Quis nisi Callimachus? Si plus apposcere visus, 100
Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
Multa fero, ut placem genus irritabile vatum,
Quum scribo et supplex populi suffragia capto,
Idem, finitis studiis et mente recepta,
Obturem patulas impune legentibus aures.

Ridentur mala qui componunt carmina; verum
Gaudent scribentes et se venerantur et ultro,
Si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poëma,
Cum tabulis animum censoris sumet honesti;
Audebit, quæcunque parum splendoris habebunt
Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,
Verba movere loco, quamvis invita recedant
Et versentur adhuc intra penetralia Vestæ.
Obscurata diu populo bonus eruet atque
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
Quæ priscis memorata Catonibus atque Cethegis
Nunc citus informis premit et deserta vetustas;
Adsciscet nova, quæ genitor produxerit usus.
Vehemens et liquidus puroque simillimus amni
Fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
Luxuriantia compescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet,
Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
Prætulerim scriptor delirus inersque videri,
Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragœdos,

In vacuo lætus sessor plausorque theatro;
Cetera qui vitæ servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis,
Et signo læso non insanire lagenæ ;

Posset qui rupem et puteum vitare patentem.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit helleboro morbum bilemque meraco,
Et redit ad sese, "Pol me occidistis, amici,
Non servastis," ait, "cui sic extorta voluptas
Et demptus per vim mentis gratissimus error."
Nimirum sapere est abjectis utile nugis

110

120

130

140

Et tempestivum pueris concedere ludum,
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed veræ numerosque modosque ediscere vitæ.
Quocirca mecum loquor hæc tacitusque recordor:
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphæ,
Narrares medicis: quod quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si vulnus tibi monstrata radice vel herba
Non fieret levius, fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier. Audieras, cui
Rem Dî donarent, illi decedere pravam
Stultitiam; et, quum sis nihilo sapientior, ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus îsdem?
At si divitiæ prudentem reddere possent,

Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
Viveret in terris te si quis avarior uno.

150

160

Si proprium est, quod quis libra mercatur et ære, Quædam, si credis consultis, mancipat usus ; Qui te pascit ager, tuus est, et villicus Orbi, Quum segetes occat tibi mox frumenta daturas, Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam, Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto Paullatim mercaris agrum fortasse trecentis Aut etiam supra nummorum milibus emptum. Quid refert, vivas numerato nuper an olim? Emptor Aricini quondam Veientis et arvi Emptum cœnat olus, quamvis aliter putat; emptis Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum; Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis 170 Limitibus vicina refugit jurgia; tamquam

Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horæ Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema Permutet dominos et cedat in altera jura.

Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres Teredem alterius velut unda supervenit undam, id vici prosunt aut horrea? quidve Calabris

« PredošláPokračovať »