Obrázky na stránke
PDF
ePub

10

20

t

Ergo Quintilium perpetuus sopor
Urget! cui Pudor et Justitiæ soror
Incorrupta Fides nudaque Veritas
Quando ullum inveniet parem?
Multis ille bonis flebilis occidit,
Nulli flebilior quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius heu non ita creditum
Poscis Quintilium Deos.

Quod si Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem,
Non vanæ redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida,
Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum: sed levius fit patientia,
Quidquid corrigere est nefas.

CARMEN XXV.-AD LYDIAM.

PARCIUS junctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris juvenes protervi,
Nec tibi somnos adimunt, amatque
Janua limen,

Quæ prius multum facilis movebat
Cardines. Audis minus et minus jam:
"Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?"

Invicem mochos anus arrogantes
Flebis in solo levis angiportu,
Thracio bacchante magis sub inter-

lunia vento;

Quum tibi flagrans amor et libido,
Quæ solet matres furiare equorum,
Sæviet circa jecur ulcerosum,
Non sine questu,

invenient

10

Læta quod pubes hedera virente
Gaudeat pulla magis atque myrto,
Aridas frondes hiemis sodali
Dedicet Hebro.

20

20

10

CARMEN XXVI.-AD MUSAM DE ELIO LAMIA.

MUSIS amicus tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Creticum
Portare ventis, queis sub Arcto
Rex gelidæ metuatur oræ,
Quid Tiridaten terreat, unice
Securus. O, quæ fontibus integris
Gaudes, apricos necte flores,
Necte meo Lamiæ coronam,

Pimplea dulcis! Nil sine te mei

Prosunt honores; hunc fidibus novis,
Hunc Lesbio sacrare plectro
Teque tuasque decet sorores.

CARMEN XXVII.-AD SODALES.

NATIS in usum lætitiæ scyphis
Pugnare Thracum est: tollite barbarum
Morem verecundumque Bacchum
Sanguineis prohibete rixis.

Vino et lucernis Medus acinaces
Immane quantum discrepat; impium
Lenite clamorem, sodales,

Et cubito remanete presso.
Vultis severi me quoque sumere
Partem Falerni? dicat Opuntia
Frater Megillæ, quo beatus
Vulnere, qua pereat sagitta.

10

Cessat voluntas"? Non alia bibam

Mercede. Quæ te cunque domat Venus
Non erubescendis adurit
Ignibus ingenuoque semper
Amore peccas. Quidquid habes, age,
Depone tutis auribus. Ah miser,
Quanta laborabas Charybdi,

Digne puer meliore flamma!

Quæ saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit Deus?
Vix illigatum te triformi
Pegasus expediet Chimæra.

CARMEN XXVIII.-ARCHYTAS.

20

Nauta. TE maris et terræ numeroque carentis arenæ Mensorem cohibent, Archyta,

Pulveris exigui prope litus parva Matinum

Munera, nec quidquam tibi prodest Aërias tentasse domos animoque rotundum Percurrisse polum morituro.

Archytas. Occidit et Pelopis genitor conviva Deorum,
Tithonusque remotus in auras

Et Jovis arcanis Minos admissus habentque
Tartara Panthoiden iterum Orco

Demissum, quamvis clipeo Trojana refixo

Tempora testatus nihil ultra

Nervos atque cutem morti concesserat atræ,
Judice te non sordidus auctor

Naturæ verique. Sed omnes una manet nox

Et calcanda semel via leti.

Dant alios Furia torvo spectacula Marti;
Exitio est avidum mare nautis ;

Mixta senum ac juvenum densentur funera, nullum

Sæva caput Proserpina fugit.

10

20

[ocr errors][merged small]

Me quoque devexi rapidus comes Orionis
Illyricis Notus obruit undis.

At tu, nauta, vaga ne parce malignus arenæ
Ossibus et capiti inhumato

Particulam dare. Sic, quodcunque minabitur Eurus Fluctibus Hesperiis, Venusinæ

Plectantur silvæ te sospite, multaque merces,

Unde potest, tibi defluat æquo

Ab Jove Neptunoque sacri custode Tarenti.
Negligis immeritis nocituram

Postmodo te natis fraudem committere?

Debita jura vicesque superbæ

Fors et

Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,
Teque piacula nulla resolvent.

Quamquam festinas, non est mora longa; licebit
Injecto ter pulvere curras.

CARMEN XXIX.-AD ICCIUM.

Iccr, beatis nunc Arabum invides
Gazis et acrem militiam paras
Non ante devictis Sabææ
Regibus horribilique Medo

Nectis catenas? Quæ tibi virginum
Sponso necato barbara serviet?
Puer quis ex aula capillis

Ad cyathum statuetur unctis,

Doctus sagittas tendere Sericas
Arcu paterno? Quis neget arduis
Pronos relabi posse rivos

Montibus et Tiberim reverti,

Quum tu coëmptos undique nobilis *
Libros Panætî, Socraticam et domum
Mutare loricis Iberis,

Pollicitus meliora, tendis?

= nobiles

30

10

CARMEN XXX.-AD VENEREM.

O VENUS, regina Cnidi Paphique,
Sperne dilectam Cypron et vocantis
Thure te multo Glyceræ decoram
Transfer in ædem.

Fervidus tecum puer et solutis
Gratiæ zonis properentque Nymphæ
Et parum comis sine te Juventas
Mercuriusque.

CARMEN XXXI.-AD APOLLINEM.

QUID dedicatum poscit Apollinem
Vates? quid orat de patera novum
Fundens liquorem? Non opimæ
Sardiniæ segetes feraces,

Non æstuosæ grata Calabria
Armenta, non aurum aut ebur Indicum,
Non rura, quæ Liris quieta

Mordet aqua taciturnus amnis.
Premant Calena falce quibus dedit
Fortuna vitem; dives et y aureis
Mercator exsiccet culullis

Vina Syra reparata merce,

Dîs carus ipsis, quippe ter et quater
Anno revisens æquor Atlanticum
Impune. Me pascunt olivæ,
Me cichorea levesque malvæ.

Frui paratis et valido mihi,
Latoë, dones et precor integra
Cum mente nec turpem senectam
Degere nec cithara carentem.

1 ut

• pascant

10

20

« PredošláPokračovať »