Obrázky na stránke
PDF
ePub

Regius sanguis, dominæque tradi
Barbaræ pellex." Aderat querenti
Perfidum ridens Venus et remisso
Filius arcu.

Mox, ubi lusit satis: "Abstineto,"
Dixit, "irarum calidæque rixæ,
Quum tibi invisus laceranda reddet
Cornua taurus.

Uxor invicti Jovis esse nescis.
Mitte singultus, bene ferre magnam
Disce fortunam; tua sectus orbis
Nomina ducet."

CARMEN XXVIII.- AD LYDEN.

FESTO quid potius die

Neptuni faciam? Prome reconditum, Lyde strenua, Cæcubum

Munitæque adhibe vim sapientiæ. Inclinare meridiem

Sentis ac, veluti stet volucris dies, Parcis deripere horreo

Cessantem Bibuli consulis amphoram. Nos cantabimus invicem

Neptunum et virides Nereïdum comas;

Tu curva recines lyra

Latonam et celeris spicula Cynthiæ, Summo carmine quæ Cnidon

Fulgentesque tenet Cycladas et Paphon Junctis visit oloribus;

Dicetur merita Nox quoque nenia.

CARMEN XXIX.-
-AD MECENATEM.

TYRRHENA regum progenies, tibi

Non ante verso lene merum cado

[blocks in formation]

Cum flore, Mæcenas, rosarum, et
Pressa tuis balanus capillis
Jamdudum apud me est. Eripe te moræ ;
Ne semper udum Tibur et Æsulæ
Declive contempleris arvum et
Telegoni juga parricidæ.

Fastidiosam desere copiam et
Molem propinquam nubibus arduis ;
Omitte mirari beatæ

Fumum et opes strepitumque Romæ.
Plerumque gratæ divitibus vices
Mundæque parvo sub lare pauperum
Cœnæ sine aulæis et ostro

Sollicitam explicuere frontem.

Jam clarus occultum Andromedæ pater
Ostendit ignem, jam Procyon furit
Et stella vesani Leonis,

Sole dies referente siccos:

Jam pastor umbras cum grege languido
Rivumque fessus quærit et horridi
Dumeta Silvani; caretque

Ripa vagis taciturna ventis.

Tu, civitatem quis deceat status,
Curas, et Urbi sollicitus times,
Quid Seres et regnata Cyro
Bactra parent Tanaisque discors.
Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit Deus,
Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest memento
Componere æquus: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio æquore
Cum pace delabentis Etruscum
In mare, nunc lapides adesos
Stirpesque raptas et pecus et domos
Volventis una, non sine montium

1

20

HOR.

Clamore vicinæque silvæ,
Quum fera diluvies quietos

Irritat amnes.

Ille potens sui

Lætusque deget, cui licet in diem
Dixisse, “Vixi: cras vel atra
Nube polum Pater occupato,
Vel sole puro; non tamen irritum
Quodcunque retro est, efficiet, neque
Diffinget infectumque reddet,
Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna sævo læta negotio et
Ludum insolentem ludere pertinax
Transmutat incertos honores,
Nunc mihi, nunc alii benigna.
Laudo manentem; si celeres quatit
Pennas, resigno quæ dedit et mea
Virtute me involvo probamque
Pauperiem sine dote quæro.
Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere et votis pacisci,

Ne Cypriæ Tyriæque merces
Addant avaro divitias mari.
Tunc me biremis præsidio scaphæ
Tutum per Ægæos tumultus
Aura feret geminusque Pollux."

CARMEN XXX.

-AD MELPOMENEN.

EXEGI monumentum ære perennius
Regalique situ pyramidum altius;
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis

Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei

G

40

50

60

Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquæ Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps olium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quæsitam meritis, et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

10

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER QUARTUS.

10

CARMEN I.-AD VENEREM.

INTERMISSA, Venus, diu

Rursus bella moves? Parce, precor, precor:

Non sum qualis eram bonæ

Sub regno Cinare. Desine, dulcium

Mater sæva Cupidinum,

Circa lustra decem flectere mollibus

Jam durum imperiis: abi,

Quo blandæ juvenum te revocant preces.

Tempestivius in domum a

Paulli purpureis ales oloribus Comissabere Maximi,

Si torrere jecur quæris idoneum: Namque et nobilis et decens

Et pro sollicitis non tacitus reis

Et centum puer artium

Late signa feret militiæ tuæ.

Et, quandoque potentior

Largi muneribus riserit æmuli,

Albanos prope te lacus

Ponet marmoream sub trabe citrea.

Illic plurima naribus

Duces thura, lyræque et Berecynthia

a domo

20

20

« PredošláPokračovať »