Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

et ego vivere

audias Deum dicentem: „,ego 1) occidam, faciam:" intelligere debes, quae sit mors, quam2) decet inferre Deum: illa sine dubio, quae conferat vitam, id est, ut moriatur quis peccato, et vivat Deo. „Cum 3) occideret eos, inquit, quaerebant eum, et revertebantur.“ Apertissime docens per hoc, quia 4) quem Deus occidit, propterea occidit, ut peccato moriatur, et quaerat Deum. Sic ego audio et 5) illud, quod scriptum est, 6) quia occidit Deus Her filium Judae, quoniam malignus erat; et si quid aliud hujusmodi de Deo legimus scriptum. Sic et Apostolus) peccatorem tradebat in interitum carnis, ut spiritum faceret salvum, hoc est, ut moreretur peccato, et viveret Deo. Et in praesenti igitur loco stipendia, quae dat peccatum, mors esse dicuntur: non ista mors, quae separat corpus ab anima, sed illa, qua) per peccatum separatur anima a Deo. Et rursus nos in morte Christi dicimur) baptizari, in illa sine dubio morte, 10) qua peccato mortuus est semel, ut et nos separemur a peccato, et vivamus Deo. Tali namque morte qui moritnr, justificatus 11) esse dicitur a peccato. Sic ergo habenda 12) distinctio est, quod, Deus etiamsi occidere dicatur

1) Deuteronom. XXXII, 39.

2) Editi (v. c. edd. M.), et Mss. quidam perperam habent:,,quam dicit inferre Deum." R.

3) Alias (v. c. in edd. M.): „Cum occideret eos, inquirebant eum. Apertissime dicens (edd. M. docens), quia" etc. R. Cfr. Psalm. LXXVIII, 34. (LXXVII.)

4) Edd. Merlini: quia Deus quem occidit etc.

5) Deest „et" in edd. M. 6) Genes. XXXVIII, 7. 7) I Cor. V, 5.

8) Edd. Merlini: qua separatur anima per peccatum a Deo. Et rursum nos etc.

9) Rom. VI, 3. 9. 10. Edd. M. et R.,,in morte." 10) In editis (v. c. in edd. M.) omittitur,,morte." R. 11) Msc. unus : "justificatus est a peccato." Male. R. Cfr. Rom. VI, 7.

12) Edd. Merlini: habenda est distinctio.

et morti tradere, talis quaedam sit mors, quae a Deo datur, ut conferat vitam. Nihil enim mali datur a1) bono, licet triste sit, licet doloris plenum, prospectu tamen medendi, et contemplatione sanitatis 2) infertur, ut animam, quam separaverat a Deo illecebra et dulcedo peccati, severitatis austeritas separet a peccato. E contrario vero, peccatum quicquid dederit, quicquid contulerit, 3) animae mors est, etiam si stipendia largiatur.

7.,,An1) ignoratis, fratres, scientibus enim legem loquor quia lex dominatur in homine, quanto tempore vivit? Nam quae sub viro est mulier, vivente viro alligata est legi. Si autem mortuus fuerit vir, 3) soluta est a lege viri. Igitur, vivente viro, cognominabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Si autem mortuus fuerit vir, 6) liberata est a lege viri, 7) ut jam ) non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut 9) fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, vitia 10) peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. Nunc autem soluti11) sumus a lege mor

1) Sic potiores Mss. nostri. Editi vero (v. c. edd. M.): „a bono Deo." Msc. unus: „ab illo.“ R.

2) Genebrardus: „lenitatis.“ R.

3) Edd. Merlini:,,contulerit, etiamsi (ed. M. I: etiam) stipendia largiatur, animae mors est."

4) Rom. VII, 1 — 6. 5) Edd. Merlini: vir ejus. 6) Edd. Merlini: vir ejus.

7) Deest,,viri" in ed. M. II.

8) Deest „jam" in edd. M.

9) Alias (v. c. in edd. M.): „ut fructificetis;" al.,,ut fructificaremus." R.

10) Alias (v. c. in edd. M.): „passiones peccati;" al. ,,vitia peccati." R.

11) Alias (e. c. in edd. M.): „absoluti sumus a lege mortis, in qua" etc. Sed potiores Mss. ut in textu. R.

tui, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate literae." Latius in') superioribus de fide et lege disserens, per omnia esse 2) praeferendam ostendit fidem eorum duntaxat, qui credunt3) „in eum, qui suscitavit Jesum Dominum nostrum a mortuis." Post haec, qualis etiam eorum conversioa) deberet esse, subjungit: 5) in quibus et de peccato Adam ac justitia Christi disseruit: sed et de servitute 6) ac libertate, qua vel justitiae quis servit et liber est a peccato, vel peccato servit et justitiae liber est, disputavit. Nunc ergo post excessum quendam latius habitum ') redit denuo ad tractatum legis et Christi, talia quaedam in praesenti disserens loco: quae paululum repetentes, secundum literae consequentiam prius aperire tentabimus: tum ) etiam pro viribus, quid unusquisque sermo virtutis habeat, requiremus. Loquor, inquit, vobis, qui scientiam legis ha betis, et scitis sensum ejus non esse in vetustate literae, sed in spiritus novitate: hoc est, scientibus 9) legem loquor, et appello vos, propter hujus legis scientiam, fratres; et dico, numquid ignoratis, quia lex unicuique mancipato et servienti sibi dominatur, sicut vir junctae sibi 10) mulieri? et sicut in omni vita sua dominatur mulieri legibus sibi junctae,'') ita et homini, qui sub lege est,

1) Editi (v. c. edd. M.): „in superiore.“ R.
2) Edd. Merlini: praeferendam esse.

3) Rom. IV, 24. - Edd. Merlini:, Dominum nostrum Jesum.

4) Mss. quidam: „conversatio." R.

5) Ed. M. II: subjunxit.

6) Editi (v. c. edd. M.): „virtute.“ Male. R.

7) Deest,,habitum" in editis (v. c. edd. M.), sed restituitur ex Mss. R.

*) Edd. Merlini: tunc etiam etc.

9) Rom. VII, 1.

10) Deest in editis, (v. c. in edd. M.): „,sibi." R. 11) Edd. Merlini: conjunctae.

quamdiu vivit et valet, dominatur lex. Sed 1) sicut viro, cui legibus subjuncta 2) fuerat mulier, si accidat mori, libera efficitur mulier, et a viri potestate resolvitur, ita et is, qui sub lege est, si accidat legem mori, ab operibus legis liber efficitur: et sicut mulier, quae 3) prioris viri legibus absoluta est, habet libertatem, ut1) alii viro jungatur, ita et is, qui sub potestate legis vixit, ubi mortuam videt literam, habet potestatem viventi Verbo tanquam viro sociari. Si vero viventem adhuc priorem virum voluerit mulier relinquere, et 5) alii sociari, adultera sine dubio appellabitur. Quod simili forma etiam in eum cadit, qui legem ut virum viventem 6) deserit, et alii jungitur. Haec autem tanquam 7) scientibus, ut dixi, legem loquor, fratres, ut intelligatis, quia et vos legem tanquam ®) virum mortuum reliquistis. Mors autem illius per adventum Christi et assumtionem corporis ejus est,') per quod vos effecti estis alterius, 10) id est, juncti alii viro, illi scilicet, qui a mortuis resurrexit, et ultra mortem non recipit, quam recepit) prior ille vir, id est, lex. Vos ergo nunc facti estis ejus viri, qui a mortuis resurrexit, sponsa: et ideo secundum voluntatem ipsius

"alias

1) Alias (v. c. in ed. M. I.): „Sed sicut vir," (v. c. in ed. M. II.): „Sed sicut virum." R.

2) Alias:,,subjecta." R.

3) Edd. Merlini: quae prioribus viri legibus etc.
4) Edd. Merlini: ut alio viro jungatur.

5) Ed. M. I: et alio sociari.

6) Desideratur in libris antea editis (v. c. edd. M.): ,,viventem." R.

7) Deest,,tanquam" in edd. M.. Cfr. Rom. VII, 1. 8) Editi (v. c. edd. M.): „,tanquam mortuam reliquistis." R.

9) Desideratur,,est" in edd. M.

10) Omittitur,,alterius" in editis (v. c. edd. M.), et in quibusdam Mss. R.

11) Ed. M. II: recipit.

vivere debetis, quia jam non sumus in carne, ') sed in spiritu, etiamsi aliquando in carne positi peccati et carnis passionibus urgebamur: quae passiones per occasionem legis in membris nostris fructificabant, non Deo, sed morti, illi morti, quam Deus non fecit. Nunc ergo, sicut cum moritur vir, libera est et absoluta mulier a lege viri, ita et nos liberi facti sumus a lege, quae videbatur nobis dominari tanquam vir. Cui legi sine dubio etiam nos mortui sumus, et alieni a conditione ejus, in 2) „qua detinebamur,“ ut3) jam post haec „serviamus non in vetustate literae," sicut prius, sed ,,in novitate spiritus:" quem spiritum a sponso nostro tanquam nuptiale pignus accepimus, sicut et alibi dicit: „,qui*) dedit nobis pignus Spiritus." Hic est ordo eloquii, 5) et haec Apostolici compago sermonis. Sed nunc repetentes quae dicta sunt, discutiamus per singula. „An 6) ignoratis, inquit, fratres, scientibus enim legem loquor quia lex dominatur 7) in homine, quanto tempore vivit?" Hyperbaton statim in principio habet, quod ita redditur: „An3) ignoratis, fratres, quia lex dominatur in homine, quanto tempore vivit?" et post haec redditur illud, quod in medio insertum est:,,scientibus enim legem loquor." Quod autem dixit:,,scientibus legem loquor:" simile est illi, quod paulo post dicit: „scimus 9) autem, quoniam lex spiritualis

1) Rom. VIII, 9.
2) Rom. VII, 6.

tinemur."

5) Edd, Merlini:

[ocr errors]

Ed. R. sola hoc loco:,,de

3) Edd. Merlini: ut post haec jam serviamus etc. 4) II Cor. V, 5. Edd. Merlini: spiritum. eloquentiae, haec Apostolici etc. 6) Alias (v. c. in edd. M.): „Aut ignoratis," quod postea repetitur. R. Cfr. Rom. VII, 1. 7) Edd. Merlini

quanto" etc.

[ocr errors]

hoc loco:,,dominatur homini,

8) Rom. VII, 1. coll. p. huj. notis 6. et 7.
9) Rom. VII, 14.

« PredošláPokračovať »