Obrázky na stránke
PDF
ePub
[graphic]

efficitur vel immundum.

Ex

edocet, 1) non in rebus, vel us et cogitationibus minus remque consistere; quamvis Moaquaedam immunda signavequasdam ponere voluit, ut pobatur, discerni per hujusmodi tibus videretur. Et quamdiu

is, of segregatus a ceteris natiodiscretio de mundis et immundis segregaret et secerneret specia

hus, quas ignorantia Dei et mundas: ubi vero janua fidei cntur omnes ad Deum, ostenpedia, et repentia, et volatilia litus fuerat deductum, et dicide, et manduca." Cumque respondisset ad Dominum, et

quia nunquam commune aut meum:" coelesti sententia promundavit, tu commune ne diGentes per 6) agnitionem fidei tur, ibi et omnis cibus verbo gatur: et ob hoc Apostolus dicit, int," tantum ut illud vitetur, ne per offensionem fratris

undum. Quibus evidenter" etc. amus ut in textu. R.

3) Act. X, 13.

Edd. Merlini: tu ne commune

non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur." Quod dixit: „omnia') quidem munda, sed malum est homini, qui per offensionem 2) manducat:" simile est illi, quod superius dixit: „,quia 3) nihil commune per se ipsum, sed ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est." Igitur secundum naturam sui et 4) rationem creaturae, qua cuncta, quae sunt, a Deo facta sunt, omnia munda sunt; et immundum, vel quod commune dicitur, nihil est. Duas tamen causas posuit, quibus vel quae munda sunt, immunda fiant, vel quae bona sunt, mala. Ait enim in praesenti quidem loco: „,sed") malum est homini, qui per offensionem manducat." Quod ergo sui 6) natura bonum est, ex offensione efficitur malum, id est, in eo, quod') offenditur frater ) te utente his cibis, in quibus ille scandalum patitur. Alia vero causa est, qua 9) commune vel immundum efficitur, quod natura sui immundum non est, si existimet quis, et apud se ita habeat, quod commune sit. Illi ergo ipsi tantummodo, qui1o)

1) Rom. XIV, 20. coll. pag. 377. not. 8.

2) Edd. M. hoc quoque loco, cfr. pag. 377. not. 9. coll. pag. huj. not. 5.,,offendiculum manducat."

[ocr errors]

3) Rom. XIV, 14. Edd. Merlini: quia nihil per se ipsum commune, nisi ei, qui etc.

creaturae

4) Editi (v. c. edd. M.): „et rationem cuncta, quae a Deo facta sunt, omnia munda sunt." Rabanus:,,omnia a Deo munda sunt." R.

5) Rom. XIV, 20. Edd. M. hoc loco, cfr. pag. 377. not. 9. et pag. huj. not. 2. „,offensionem manducat." In ed. M. I. deest „per."

6) Edd. Merlini: natura sui.

7) Ed. M. II: qui offenditur.

8) Editi (v. c. edd. M.):,,super te utente his cibis" etc. R.

9) Editi (e. c. edd. M.): „qua commune et immundum" etc. R.

10) Editi (v. c. edd. M.):,,qui hoc existimat ita com

Ex

hoc ita existimat, commune efficitur vel immundum. quibus evidenter Apostolus edocet, ') non in rebus, vel in substantiis, sed in actibus et cogitationibus minus rectis immunditiam pul!utionemque consistere; quamvis Mosis lex 2) quaedam munda, et quaedam immunda signaverit: in quibus distinctiones quasdam ponere voluit, ut populus, qui sub lege censebatur, discerni per hujusmodi observantias a ceteris gentibus videretur. Et quamdiu quidem populus ille sanctus, et segregatus a ceteris nationibus habebatur, etiam discretio de mundis et immundis necessaria videbatur, quae segregaret et secerneret specialem populum Dei a nationibus, quas ignorantia Dei et idolorum cultus faciebat immundas: ubi vero janua fidei Gentibus aperitur, et invitantur omnes ad Deum, ostenduntur Petro omnia quadrupedia, et repentia, et volatilia exposita in linteo, quod coelitus fuerat deductum, et dicitur ei: „surge3) Petre, occide, et manduca." Cumque legalis observantiae memor respondisset ad Dominum, et dixisset: „absit, 4) Domine, quia nunquam commune aut immundum introivit in os meum:" coelesti sententia pronuntiatur: „,quod 5) Deus mundavit, tu commune ne dixeris." Ubi ergo omnes Gentes per 6) agnitionem fidei a contaminatione mundantur, ibi et omnis cibus verbo Domini et oratione purgatur: et ob hoc Apostolus dicit, quia „omnia) munda sunt," tantum ut illud vitetur, quod in sequentibus ponit, ne per offensionem fratris

mune efficitur et immundum. Quibus evidenter" etc. Sed omnes Mss. et Rabanus ut in textu. R.

1) Edd. Merlini: docet.

2) Cfr. Levitic, XI, 2. seqq. 3) Act. X, 13.
4) Act. X, 14.

5) Act. X, 15. Edd. Merlini: tu ne commune dixeris.

6) Edd. Merlini: agnitione fidei.

7) Rom. XIV, 20.

manducanti rursum fiant immunda quae munda sunt. Jam vero quod subjungit: „bonum ') est non manducare carnem, et non bibere vinum:" nisi addidisset: „neque 2) in quo frater tuus offenditur:" contrarium fortassis prioribus videretur. Manducare enim carnem et non manducare, vel bibere vinum aut non bibere, neque malum, neque bonum, sed medium haberi docuit et indifferens. Potest enim non manducare carnem et non bibere vinum etiam malus homo et a fide alienus, ut saepe etiam nonnullos idolorum causa facere hoc certum est. Interdum etiam malarum artium fertur 3) talis haberi observatio. Haereticorum certe non paucis observare haec moris est; et tamen non continuo dicimus: bonum est iis, quia non manducant carnem, neque bibunt vinum. Sed illo plane modo, quo in consequentibus posuit: „in 4) quo frater offenditur:" non manducare carnem et non bibere vinum, non jam medium aut indifferens, sed vere bonum est. Bonum est enim, non ponere offensionem fratri, vel scandalum. Propter hoc enim et in aliis dicit: „,sine 6) offensione estote et Judaeis, et Graecis, et ecclesiae Dei." Et ideo videant, si recte faciunt hi, qui qualibet ex causa continentes a carnibus et vino, cogunt omnimodis') de

[merged small][ocr errors][merged small]

3) Editi (v. c. edd. M.): „,hoc certum est: interdum etiam malarum artium. Fertur talis quoque haberi observatio haereticorum, et non paucis observare haec moris est" etc. Sed omnes Mss. et Rabanus ut in textu: qui omnes paulo post habent: „,et non continuo dicimus (al. dicemus) omisso tamen," quod praeferunt editi (v. c. edd. Merlini). R.

4) Rom. XIV, 21. Edd. M. hoc loco, cfr. pag. huj. not. 2., ut nos in textu.

5) Omittitur in editis (v. c. edd. M.): „est." R.

6) I Cor. X, 32.

7) Editi (v. c. edd. M.): „omnimode-degustare, quo scilicet per haec ab" etc. R.

gustare, quo scilicet per hoc ab iis videatur auferri suspicio, qua1) superstitiose putantur ciborum discretionibus inhaerere. Considerent namque, Apostolum non dixisse:,,bonum 2) est" manducare et bibere vinum; sed : ,,non manducare carnem et non bibere vinum," si in co frater offenditur. Noluit ergo, ut pro his, qui manducandum judicant, cogatur ille ad manducandum, qui in hoc offenditur; sed pro illo, qui non putat manducandum, abstinere praecipit etiam his, qui3) judicant manducandum. Verendum namque est, ne forte abrupto semel muro continentiae, et accepta licentia, in gulae procellam ac profundum luxuriae decidatur, et pariter subsequantur naufragia castitatis. Omnia igitur fieri oportet ob hoc, ne destruatur opus Dei: et ideo et4) manducandum est, si in hoc frater aedificatur: et pon ́est manducandum, si per hoc non crescit opus Dei: et bibendum est, si per hoc proficit frater ad fidem: et non est bibendum, si per hoc frater damnum fidei, aut 5) tu detrimentum caritatis incurras.

4. Post haec dicit: „tu 6) fidem, quam habes apud temet ipsum, habe coram Deo." Fidem hic illam dicit, qua credit quis manducare omnia, sicut supra dixit: ,,alius) credit manducare omnia:" ille sine dubio, qui credit, quod nihil in creaturis Dei commune, nihil immundum sit. Sed 9) sufficit tibi, inquit, habere coram

2) Rom. XIV, 21.

1) Ed. M. II: quia. 3) Edd. Merlini: qui manducandum judicant. 4) Editi (e. c. edd. M.): „,etiam manducandum est" etc. R. 5) Msc. Reg. num. 1639. „,aut detrimentum caritatis incurrat." Sed ceteri Mss., Rabanus, et editi (v. c. edd. M.) ut in nostro textu. R.

6) Rom. XIV, 22.

7) Rom. XIV, 2.

8) Edd. Merlini: quod in creaturis Dei nihil communc, nihil etc.

9) Omittitur in editis (v. c. edd. M.): „Sed." Rabanus habet,,Et," pro: "Sed." R.

« PredošláPokračovať »