Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

quibus epistolam Pauli ad Romanos disseruit, explicemus: in quibus ille dum sectatur Apostoli sensum, in tam profundum pelagus aufertur,') ut metus ingens sit illuc eam sequenti, *) ne magnitudine sensnum, velut immanitate opprimatur :) undarum. 4) Tum deinde nec illud adspicis, quod tennis mihi est spiritus ad implendam ejus tam magnificam dicendi tubam. Super omnes autem difficultates est, quod interpolati sunt ipsi libri. Desunt 5) enim fere apnd omnium bibliothecas,

incertum sane quo casu —, aliquanta ex ipso corpore volumina; etc) haec adimplere, atque in Latino opere integram consequentiam dare, non est mei ingenii, sed, ut tu credis, qui haec exigis, muneris fortasse divini. Addis autem, ne quid laboribus meis desit, ut omne hoc quindecim ’) voluminnm corpus, quod Graecus sermo ad quadraginta fere aut eo amplius millia

[merged small][ocr errors][ocr errors]

vero Cod. Vallis - Clarac, et unus Cod. Regius, habent „decem.“ Sed juxta Cassiodorum legendum videtur: „viginti.“ R.

') Libri antea editi (v. c. edd. M.): „effertur.“ Msc. unus Regius: „affertur.“ Nale. R.

2) Ita potiores Mss. Editi vero (v. c. edd. M.), et Mss. quidam: „sequi.“ R.

3) Ita potiores Mss. Editi vero (e. c. ed. M. II.), et Mss. quidam: „opprimar (al. opprimamur) undarum.“ R.

4) Ita potiores Mss. Editi vero, et Mss. quidam: „undarum. Deinde ne illud quidem adspicis“ etc. R. Edd. Merlini: „undarum. Deinde nec illud adspicis“ etc.

5) In quibusdam Mss. legitur: „Desunt enim fere (al. paene) apud omnium bibliothecas. Incertum sane quo casu aliquanta ex ipso corpore volumina subtrahantur, et haec“ etc. Sed rectius ceteri Mss. et editi (v. c. edd. M., ut in nostro textu. R.

) In quibusdam Mss. (itemque in eud. M.) legitur: „et haec adimplere in Latino opere, et integram“ etc. Sed rectius ceteri Mss. et editi ut in nostro textu. R.

?) Ita Mss. plerique, et editi (e. c. edd. Merlini). Ceteri vero Mss., alius: „decem,“ alü: „duodecim.“ R.

versuum produxit, abbreviem, et ad media, si fieri potest, spatia coarctem. Dura satis imperia, et tanquam ab eo, qui pondus operis hujus scire nolit, imposita. Aggrediar tamen, si forte orationibus tuis, quae mihi tanquam homini impossibilia videntur, adspirante Domino, possibilia fiant. Sed ipsum jam, si videtur, Origenem, qualiter praefationem suscepti operis dirigat, audiamus.

De') Commentariis in epistolam ad

Romanos.

Cum libris Y. et VIJI. contra Celsum suas in ep. ad Romanos lucubrationes memoret Origenes, certum est in hanc prius epistolam, quam contra Celsum, adeoque antequam finem imperandi faceret Philippus, eum scripsisse. Liquet etiam illud Opus fuisse elaboratum post ejus in Leviticum Homilias, quarum secundae meminit lib. IX. num. 1. Commentariorum in eandem epistolam. Porro cum judice Rufino istae Homiliae ex tempore pronuntiatae sint, nonnisi post annum Christi CCXLV. haberi potuerunt. Unde colligimus, quo tempore Commentarios in Matthaeum concinnabat Origenes, nempe circa annum CCXLVI. imperante Philippo, eodem etiain Commentaria in ep. ad Romanos eum adornasse. Eoque verisimilius illud eruitur, quod Tomo XVII. in Matthaeum suas in ep. ad Romanos explanationes recenseat, et lib. I. in ep. ad Romanos num. 5. de genealogia Salvatoris a Matthaeo relata promittat se fusius suo loco in sequentibus scripturum.

Cassiodorus Institut. divin. lect. cap. VIII. vi

') Cf. de hac Ruaci praefatione Opp. Orig. ed. de la Rue Tom. IV. paginas II, III. et IV.

ginti libros in hanc ep. ab Origene conscriptos refert. Sancti Pauli prima omnium, inquit, et admirabilior destinata cognoscitur ad Romanos, quam Origenes viginti libris Graeco sermone declaravit. Verum Rufinus, qui Heraclii impulsu eos Latinae linguae donandos suscepit, quindecim tantum enumerat in suae translationis prooemio: ino variant lectiones, et pro quindecim, ut legunt omnes editi, duo, quibu.s usi sumus, antiquissimi Codices, inus cathedralis ecclesiae Ebroicensis, alter monasterii Vallis — Clarae, habent alius decem, alius duodecim. Sed hic fortasse libros, qui sua aetate supererant, tantummodo denotat Rufinus; jam enim aliquot intercidisse testatur in praefatione ad Heraclium. Ut ut sit, deperdita de suo addidisse, totumque Opus ad mediam fere partem se contraxisse ibidem profitetur: et re ipsa, teste Cassiodoro ibidem, quo su

ex viginti libris decem tantummodo confecit: Quos tamen, inquit, supra dictus Rufinus in decem libros redigens, adhuc copiose transtulit in Latinum, Adversus hanc audaciam excandescit Erasmus, nec immerito quidam Rufinum objurgarunt, quemadinodum ipse sibi objectum fuisse ait in peroratione suae translationis, quod suum potius, quam Origenis nomen hujus operis titulo non inscripsisset. Hinc enim fit, ut vix Origenem in Origene reperias, injuriamque Origeni illatam facilius deprehendes, si fragmenta quaedam lucubrationis hujus inserta Philocaliae cum Rufiniana conversione confligas.

Theophilus Salodianus, Ordinis Observantiae mendicantium divi Hieronymi professor, ex Cod. Msc. Phesulanae sui Conventus bibliothecae, ' qui Hieronymum interpretem in fronte praeferebat, hos decem libros primus. sub Hieronymi Venetiis edidit anno MDVI. Hunc secuti Merlinus, Erasmus,

pra,

Genebrardus, Hieronymique Operum Basileenses editores anno MDLXXI., atque Philippus Labbaeus de Scriptor. eccles. Tom. II. pag. 145., ejus operis interpretationem Hieronymo itidem adscripserunt. Sed hanc Rufino esse tribuendam evidentissime probant tum Cassiodorus, tum Mss. nostri, tuin ipsa Rufini peroratio, ubi ait se paulo post conversurum Clementis libros, quod a Rufino factum esse constat. Erasınus mangonii librarios insimulans, ad emtores alliciendos praetextum ab jis Hieronymi nomen arbitratur. Ast Huetius hanc Erasmi probabiliorem sententiam respuens, suam, cui minime assentimus, ita aperit Origenianorum lib. III. cap. II. sect. III. num. 15. Cur Hieronymo tributa sit (haec interpretatio) Rufini astu et vafritie factum puto, qui ad declinandam facti invidiam, male quippe audiebat Origenis nomen –, et in Hieronymum, a quo saepe Origenismi causa exagitatus fuerat, refundendam, nomen suum non apposuit, modestia factum simulans, quod malis artibus actum erat.“ Eadem ferme ait ejusdem sectionis num. 5., ubi de Homiliis iu Josuam. Sed de his suo loco disseremas.

Praeter contractam illam et truncatam Rufini interpretationem, habemus Tomi primi non mediocre fragmentum in cap. Philocaliae 24., ac duas minores lacinias in Apologia Pamphili. Socrates histor. eccles. libr. VII. cap. 32. observat, Origenem in priori eodem Tomo latissime exposuisse, qua ratione Maria Virgo Deipara diceretur. Origenes ipse lib. V. contra Celsum num. 47. de circumcisione egisse se ait Commentariis in hanc ad Romanos epistolam. Sanctus Basilius libro de Spiritu sancto cap. 29. locum ex iisdem Commentariis refert his verbis: αι δεραι δυνάμεις χωρητικαί τού μονογε

νούς, και της του αγίου πνεύματος θεότητος: librium vero unde illum eruerit non notavit; sed eadem verba reperiuntur in interpretatione Rufini libri III. num. 8. Rursus Origenes Tomo XVII. in Matthaeum num. 32., plurima Commentariis suis in ep. ad Romanos à se dicta fuisse refert in hunc Apostoli contextum: ,,an ignoratis, ') fratres, -scientibus enim legem loquor -, quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit,“ etc. usque ad id : „si fuerit cum alio viro.“ Aliud quoque e Toño IX, fragmentum nobis offert caput Philocaliae nonum. Denique Origenes iterum lib. VIII. contra eundem Celsum num. 65. dicit pluribus in varium sensum se tractasse de his versiculis: „omnis anima ) potestatibus praecellentibus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt potestates, Deo ordinatae sunt: itaque qui potestati resistunt, Dei ordinationi resistunt.“ Atque haec cum legitimum horumce Commentariorum auctorem Adamantium esse clarissime demonstrent, non dubitavit tamen novitius quidam scriptor heterodoxus hos ipsos in supposititiorun Origenis scriptorum seriem conjicere: a Gulielino Perkinso delusus, qui eos male quidem a Rufino conversos scripsit, quod verissimum est, Origeni vero falso esse tributos neutiquam cogitavit.

Hactenus Rufinus et Ruaeus. Boni, si placuerit, consulat Lector, egomet ipse suo singula tempore accuratius pro viribus examinabo.

Scribebam Vitebergae, die XXVIII. mens. Maji a. MDCCCXXXVII.

a

) Rom. VII, 1. 2. 3.

2) Rom. XIII, 1.

Eduardus Lommatzsch.

« PredošláPokračovať »