Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

Maxime nunc mens caveat, ne lingua festum polluat, offendens linguâ gravius quam manuum operibus.

Instandum jam alacrius piis actibus, precibus devotis, exercitiis sanctisque desideriis.

Studeat jam præcipue
pia mens requiescere
tranquillâ conscientiâ
in deo, qui est omnia.

Occupetque ex integro
mentem dei dilectio,
ut mens hæc sensibilia
non sentiat, ut mortua.

Penset, quid sit, quo venerit, ubi sit, cur creata sit, quorsum erit et reditus, votis cunctis et actibus.

Ex deo in miserias, luce venit in tenebras, quæ ad dei imaginem facta et similitudinem.

Illuc sit ejus reditus, unde ipsius exitus, beata sit, non misera, lucida sit, non nubila.

80

[blocks in formation]

His piis exercitiis occupari mens humilis

die debet dominico,

dum manûs cessat actio.

Tibi factori temporum,

110 qui vera quies mentium,
sit laus, honor et gloria
hac die et in sæcula.

Hs. zu Karlsruhe ohne Nummer, 15 Jahrh. mit der Melodie.

7 excitat Hs. 56 et f. est, Hs. 83 suet f. stet, Hs.

115

V. 1-4. Dies dominicus non Judæis sed christianis resurrectione domini declaratus est et ex illo habere cœpit festivitatem suam. animæ quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione, quâ corpora receptâ vegetantur. talem quippe actionem significat dies octavus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. Augustini epist. 55, 23. ὥσπερ ἡ πρώτη κτίσις τὴν ἀρχὴν ἀπὸ κυριακῆς λαμβάνει, οὕτω καὶ ἡ δευτέρα πάλιν ἐκ τῆς αὐτῆς ἄρχεται, πρώτη οὖσα τῶν μετ' αὐτὴν καὶ oydoàs άлò τov лgò avτys Gregor. Naz. or. 43 p. 700.

V. 2. summus cultus.

Hieron. adv. Vigilant. 10.

Die dominico sunt Christo offerenda sacrificia.

V. 9. Chrysost. ad Stagir. 1, 6. τοιαύτη ἡ τῆς ἐλπίδος ἰσχύς, οὐ καταισχύνει τὸν ἀντεχόμενον αὐτῆς εἰλικρινῶς.

V. 18. superditissimi, πτωχεύσας ὁ πλούσιος δι' εὐσπλαγχνίαν πολλὴν ἡμᾶς τοὺς πτωχεύσαντας δι ̓ ἀκρασίαν πότε πλουτίσαι βουλόμενος ἔρχεται. Jan. 2.

V. 35. Gregor. Naz. or. 39 p. 627. sagt über das Verhältniss des göttlichen Gesetzes zum menschlichen freien Willen: καθὼς οὐκ ἐδοκιμάσαμεν φυ λάξαι τὴν ἐντολὴν, παρεδόθημεν τῇ αὐτονομίᾳ τῆς πλάνης. Melior homo est, qui voluntate, quam qui necessitate bonus est. voluntas igitur libera danda homini fuit. Augustin. div. quæst. 2. Frustra de fidei libertate securi sunt, qui vitiorum desideriis non resistunt. Leon. m. serm. 36, 4.

V. 40. articuli fidei, d. h. apostolica fides. Leon. m. serm. 66, 5. oder Exxhŋoiaotixòs závov. Origenis homil. 5, 14. S. No. 2, 9.

V. 42. Sacerdoti semper pro populo offerenda sunt sacrificia. Hieron. adv. Jovin. 1, 34.

V. 66. Daher tov Biov vý§. Triodion B, 2.

V. 93. nach Ezechiel 9, 4. Tertullian. adv. Marcion. 3, 22. littera T est species crucis, quam portendebat (Ezechiel) futuram in frontibus nostris apud veram catholicam Hierusalem. Vgl. Origenis select. in Ezechiel. c. 9.

V. 104. militia. Quicumque ad fidei agonem venimus, luctamen contra malignos spiritus sumimus. Gregor. M. hom. in ev. 2, 32, 2.

248. In diebus celebribus, hymnus.

In diebus celebribus cessandum est ab actibus

vetitis et illicitis, quieti mentis nocuis.

Nequaquam tunc mens exeat,
sed collecta permaneat

apud sese in intimis,

clausis sensibus corporis.

5

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Hs. zu Karlsruhe ohne Nummer, 15 Jahrh. mit der Melodie.

59 dei fehlt in der Hs. 77 cum fehlt.

V. 1. dies celebres, die Festtage hiessen bei den Griechen лavdýμo xai iɛgai лaryúges. Gregor. Naz. or. 16 p. 246.

V. 10. ἂν καθαρὸν ἔχεις τὸ συνειδός, ἑορτὴν ἔχεις διὰ πάντος. Chrysost. in kalend. 2.

V. 17. justum et rationabile veræ pietatis obsequium est, in diebus, qui divinæ misericordiæ opera protestantur, toto corde gaudere. Leon. M. serm. 34, 1. V. 21. 22. Deus humanum cor destruit, cum relinquit, neque humanam mentem debellando destruit, sed recedendo, quia ad perditionem suam sufficit sibi dimissa. Gregor. M. moral. 11, 9. 12.

V. 52. Ιερουσαλὴμ, αὕτη ἔστιν ἐκκλεσία· ἐστὶ γὰρ ἡ πόλις τοῦ Θεοῦ ἡ ἐκκλησία, ἡ ὅρασις τῆς εἰρήνης· ἐν αὐτῇ ἐστιν ἡ εἰρήνη, ἣν ἤγαγεν ἡμῖν· εἶχε ἐσμέν τέκνα εἰρήνης, πληθύνεται καὶ ὁρᾶται. Origenis hom. 9, 2.

V. 71. Nemo suam animam videt, nec tamen dubitat, se animam habere, quam non videt, ex invisibili namque anima visibile regitur corpus. si autem auferatur, quod est invisibile, protinus corruit hoc, quod visibile stare videbatur. ex invisibili ergo substantia in hac vita visibili vivitur, et esse vita invisibilis dubitatur? Gregor. M. homil. in ev. 1, 2, 7.

V. 74-76. concors societas, die Gemeinschaft der Kirche im Himmel und auf Erden. In No. 245, 21 wird sie cœlestis concordia genannt. S. die Bemerkungen zu No. 242. Ecclesia tota, non solum ex parte, qua peregrinatur in terris, a solis ortu usque ad occasum laudans nomen domini (ps. 112, 3), et post captivitatem vetustatis cantans canticum novum, verum etiam ex illa, quæ in cœlis semper, ex quo condita est, cohæsit deo, nec ullum malum sui casus experta est. hæc in sanctis angelis beata persistit et suæ parti peregrinanti, sicut oportet, opitulatur, quia utraque una erit consortio æternitatis, et nunc una est vinculo caritatis, quæ tota instituta est ad colendum deum. Augustin. enchir. 15.

V. 89 flg. Sacramentum festi oportet in nobis esse perpetuum, quod utique sine fine celebrabitur, si in omnibus actibus nostris dominus Jesus Christus appareat. Leon. m. 38, 4.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »