Obrázky na stránke
PDF
ePub

Adversæ nudare solent, celare secundæ.

Nasidienus ad hæc: Tibi Dî, quæcumque preceris, Commoda dent; ita vir bonus es convivaque comis. Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres Stridere secretâ divisos aure susurros.

HORATIUS.

Nullos his mallem ludos spectasse : sed illa
Redde, age, quæ deinceps risisti.

FUNDANIUS.

Vibidius dum

Quærit de pueris num sit quoque fracta lagena,
Quòd sibi poscenti non dentur pocula; dumque
Ridetur fictis rerum, Balatrone secundo;
Nasidiene, redis mutatæ frontis, ut arte
Emendaturus fortunam; deinde sequuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis, sparsi sale multo, non sine farre;
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albi;
Et leporum avulsos, ut multò suaviùs, armos,
Quàm si cum lumbis quis edit: tum pectore adusto
Vidimus et merulas poni, et sine clune palumbes.
Suaves res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus: quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset, pejor serpentibus Afris.

QUINTI

HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA I.

AD MAECENATEM.

PRIMA dicte mihi, summâ dicende Camœnâ,
Spectatum satis, et donatum jam rude, quæris,
Mæcenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est ætas, non mens. Veianius, armis
Herculis ad postem fixis, latet abditus agro,
Ne populum extremâ toties exoret arenâ.
Est mihi purgatam crebrò qui personet aurem :
Solve senescentem maturè sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat.
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono:
Quid verum atque decens curo et rogo, et omnis in
hoc sum:

Condo et compono quæ mox depromere possim.
Ac, ne fortè roges quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus jurare in verba magistri,
Quò me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,
Virtutis veræ custos, rigidusque satelles:
Nunc in Aristippi furtim præcepta relabor,
Et mihi res, non me rebus submittere conor.
Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur
opus debentibus; ut piger annus
Pupillis quos dura premit custodia matrum:
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quæ spem
Consiliumque morantur agendi gnaviter id quod
Aequè pauperibus prodest, locupletibus æquè,
Aequè neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis:
Non possis oculo quantùm contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,

Nodosâ corpus nolis prohibere cheragrâ.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultrà.
Fervet avaritiâ miseroque cupidine pectus?
Sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem
Possis, et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes? sunt certa piacula quæ te
Ter purè lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est ut non mitescere possit,
Si modò culturæ patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere; et sapientia prima
Stultitiâ carnisse. Vides, quæ maxima credis
Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam,
Quanto devites animo capitisque labore:
Impiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes:
Ne cures ea quæ stultè miraris et optas,

Discere et audire, et meliori credere non vis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmæ?
virtutibus aurum.

Vilius argentum est auro,

O cives, cives, quærenda pecunia primùm est,
Virtus post nummos. Hæc Janus summus ab imo
Prodocet: hæc recinunt juvenes dictata senesque,
Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Si quadringentis sex septem millia desunt,
Est animus tibi, sunt mores, et lingua, fidesque;
Plebs eris. At pueri ludentes, Rex eris, aiunt,
Si rectè facies. Hic murus aëneus esto,
Nil conscire sibi, nullâ pallescere culpâ.
Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est
Nænia, quæ regnum rectè facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi meliùs suadet, qui rem facias; rem,
Si possis, rectè; si non, quocumque modo rem;
Ut propiùs spectes lacrymosa poëmata Pupî:
An qui fortunæ te responsare superbæ
Liberum et erectum præsens hortatur et aptat?
Quòd si me populus Romanus fortè roget cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar isdem,
Nec sequar aut fugiam quæ diligit ipse vel odit:
Olim quod vulpes ægroto cauta leoni

Respondit, referam: Quia me vestigia terrent,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
Bellua multorum es capitum: nam quid sequar? aut
quem?

Pars hominum gestit conducere publica: sunt qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras,
Excipiantque senes quos in vivaria mittant:
Multis occulto crescit res fœnore. Verùm
Esto, aliis alios rebus studiisque teneri ;

Iidem eadem possunt horam durare probantes?

.

Nullus in orbe sinus Baiis prælucet amœnis,
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, cras ferramenta Theanum
Tolletis, fabri. Lectus genialis in aulâ est?
Nil ait esse prius, melius nil cælibe vitâ ;
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? ride: mutat cœnacula, lectos,
Balnea, tonsores; conducto navigio æquè
Nauseat ac locuples quem ducit priva triremis.
Si curtatus inæquali tonsore capillos
Occurri, rides: si fortè subucula pexæ

Trita subest tunicæ, vel si toga dissidet impar,
Rides. Quid mea quum pugnat sententia secum?
Quod petiit, spernit; repetit quod nuper omisit?
Aestuat, et vitæ disconvenit ordine toto?
Diruit, ædificat, mutat quadrata rotundis?
Insanire putas solemnia me, neque rides,
Nec medici credis, nec curatoris egere

A prætore dati, rerum tutela mearum

Quum sis, et pravè sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam, sapiens uno minor est Jove; dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum:
Præcipuè sanus, nisi quum pituita molesta est.

EPISTOLA II.

AD LOLLIUM.

TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli,

Dum tu declamas Romæ, Præneste relegi;
Qui,quid sit pulchrum,quid turpe,quid utile,quid non,

« PredošláPokračovať »