Obrázky na stránke
PDF
ePub

Vultis severi me quoque sumere
Partem Falerni? dicat Opuntiæ
Frater Megillæ quo beatus
Vulnere, quâ pereat sagittà.

Cessat voluntas? non aliâ bibam

Mercede. Quæ te cumque domat Venus,
Non erubescendis adurit

Ignibus, ingenuoque semper

Amore peccas. Quidquid habes, age,
Depone tutis auribus... Ah miser!
Quantâ laborabas Charybdi,
Digne puer meliore flamma!

1

Quæ saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit Deus?
Vix illigatum te triformi
Pegasus expediet Chimærà.

ODE XXVIII.

ARCHYTAS.

TE maris et terræ numeroque carentis arenæ

Mensorem cohibent, Archyta, Pulveris exigui prope littus parva Matinum Munera ; nec quidquam tibi prodest Aërias tentasse domos, animoque rotundum Percurrisse polum, morituro!

Occidit et Pelopis genitor conviva deorum,
Tithonusque remotus in auras,

Et Jovis arcanis Minos admissus : habentque

Tartara Panthoiden, iterum Orco

Demissum, quamvis, clypeo Trojana refixo
Tempora testatus, nihil ultra

Nervos atque cutem morti concesserat atræ;
Judice me, non sordidus auctor

Naturæ verique. Sed omnes una manet nox,
Et calcanda semel via leti.

Dant alios Furia torvo spectacula Marti :
Exitio est avidum mare nautis :

Mixta senum ac juvenum densentur funera; nullum
Sæva caput Proserpina fugit.

Me quoque devexi rapidus comes Orionis
Illyricis Notus obruit undis.

At tu, nauta, vagæ ne parce malignus arenæ
Ossibus et capiti inhumato

Particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus
Fluctibus Hesperiis, Venusinæ

Plectantur silvæ, te sospite; multaque merces,
Unde potest, tibi defluat æquo

Ab Jove, Neptunoque sacri custode Tarenti!
Negligis immeritis nocituram

Post modo te natis fraudem committere ? Fors et
Debita jura vicesque superbæ

Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis;
Teque piacula nulla resolvent.

Quamquam festinas, non est mora longa; licebit
Injecto ter pulvere curras.

ODE XXIX.

AD ICCIUM.

ICCI, beatis nunc Arabum invides

Gazis, et acrem militiam paras
Non antè devictis Sabææ

Regibus, horribilique Medo

[ocr errors]

Nectis catenas. Quæ tibi virginum,
Sponso necato, barbara serviet?
Puer quis ex aulâ capillis

Ad cyathum statuetur unctis,

Doctus sagittas tendere Sericas
Arcu paterno? Quis neget arduis
Pronos relabi posse rivos
Montibus, et Tiberim reverti;

Quum tu coemptos undique nobiles
Libros Panæti, Socraticam et domum,
Mutare loricis Iberis,

Pollicitus meliora, tendis?

ODE XXX.

AD VENEREM.

O VENUS, regina Gnidi Paphique,

Sperne dilectam Cypron, et vocantis Thure te multo Glycera decoram Transfer in ædem.

Fervidus tecum puer, et solutis
Gratia zonis, properentque Nymphæ,

Et

parum

comis sine te Juventas,

Mercuriusque.

QUI

ODE XXX I.

AD APOLLINEM.·

UID dedicatum poscit Apollinem Vates? quid orat, de paterâ novum Fundens liquorem? Non opimas Sardiniæ segetes feracis:

Non æstuosæ grata Calabriæ

Armenta; non aurum aut ebur Indicum;

Non rura quæ Liris quietâ

Mordet aquâ, taciturnus amnis.

Premant Calenâ falce, quibus dedit
Fortuna, vitem: dives et aureis
Mercator exsiccet culullis

Vina Syrå reparata merce,

Dîs carus ipsis; quippe ter et quater
Anno revisens æquor Atlanticum
Impunè. Me pascant olivæ,

Me cichorea, levesque malvæ.

Frui paratis et valido mihi,
Latoë, dones, et, precor, integrâ
Cum mente; nec turpem senectam
Degere, nec citharâ carentem.

ODE XXXII.

AD LYRA M.

PosCIMUR... si quid vacui sub umbrâ

OSCI

Lusimus tecum, quod et hunc in annum Vivat, et plures; age, dic Latinum, Barbite, carmen;

Lesbio primum modulate civi,
Qui ferox bello, tamen inter arma,
Sive jactatam religârat udo
Littore navim,

Liberum, et Musas, Veneremque, et illi
Semper hærentem Puerum, canebat,
Et Lycum nigris oculis nigroque
Crine decorum.

O decus Phœbi, et dapibus supremi
Grata testudo Jovis, ô laborum
Dulce lenimen, mihi cumque salve

Rite vocanti!

ODE XXXIII.

AD ALBIUM TIBULLUM.

ALBI,

ne doleas plus nimio, memor Immitis Glycera; neu miserabiles Decantes elegos, cur tibi junior

Læsâ præniteat fide.

« PredošláPokračovať »