Aequali recreat sorte vicarius. Illic matre carentibus Privignis mulier temperat innocens; Conjux, nec nitido fidit adultero: Virtus, et metuens alterius viri Et peccare nefas, aut pretium emori. Subscribi statuis, indomitam audeat Clarus postgenitis: quatenus, heu nefas! Si non supplicio culpa reciditur? Quid leges, sine moribus Vanæ, proficiunt? si neque fervidis Pars inclusa caloribus Mundi, nec Boreæ finitimum latus, Mercatorem abigunt ? horrida callidi Vincunt æquora navitæ ? Magnum pauperies opprobrium jubet Virtutisque viam deserere ardua? Quò clamor vocat et turba faventium, Gemmas, et lapides, aurum et inutile, Mittamus, scelerum bene pœnitet. Pravi sunt elementa; et teneræ nimis Formandæ studiis. Nescit equo rudis Venarique timet; ludere doctior, Seu Græco jubeas trocho, Seu malis vetitâ legibus aleâ : Quum perjura patris fides Consortem socium fallat et hospitem, Hæredi properet. Scilicet improba Crescunt divitiæ: tamen Curta nescio quid semper abest rei. ODE XXV. AD BACCHUM. Quò me, Bacche, rapis tui Plenum? Quæ nemora, quos agor in specus, Velox mente nová? Quibus Antris egregii Cæsaris audiar Aeternum meditans decus Stellis inserere et consilio Jovis? Dicam insigne, recens, adhuc Indictum ore alio. Non secus in jugis Hebrum prospiciens, et nive candidam Lustratam Rhodopen. Ut mihi devio Mirari libet ! O Naïadum potens, Baccharumque valentium Proceras manibus vertere fraxinos! Nil parvum, aut humili modo, Nil mortale loquar. Dulce periculum, O Lenæe, sequi Deum Cingentem viridi tempora pampino! ODE XXVI. AD VENEREM. VIXI puellis nuper idoneus, Et militavi non sine gloriâ: Lævum marinæ qui Veneris latus O quæ beatam, Diva, tenes Cyprum, et Memphin carentem Sythoniâ nive, Regina, sublimi flagello Tange Chloën semel arrogantem. IMPIOS ODE XXVII. AD GALATEAM. MPIOs parræ recinentis omen Ducat, et prægnans canis, aut ab agro Rava decurrens lupa lanuvino, Fetaque vulpes: Rumpat et serpens iter institutum, Antequam stantes repetat paludes Sis licet felix ubicumque mavis, Sed vides quanto trepidet tumultu Hostium uxores puerique cæcos Sentiant motus orientis austri, et Aequoris nigri fremitum, et trementes Verbere ripas! Sic et Europe niveum doloso Nuper in pratis studiosa florum, et Quæ simul centum tetigit potentem Filiæ nomen, pietasque, dixit, Unde? quò veni? Levis una mors est Virginum culpæ. Vigilansne ploro Turpe commissum? an vitiis carentem Ludit imago Vana, quæ portâ fugiens eburnâ Si quis infamem mihi nunc juvencum Dedat iratæ! lacerare ferro, et Frangere enitar modò multùm amati Cornua monstri. Impudens liqui patrios Penates: Impudens Orcum moror! O Deorum Si quis hæc audis, utinam inter errem Nuda leones! Antequam turpis macies decentes Vilis Europe, pater urget absens: Quid mori cessas? Potes hâc ab orno Pendulum zonâ bene te sequutâ Lædere collum. Sive te rupes et acuta leto Saxa delectant, age, te procellæ Crede veloci: nisi herile mavis Carpere pensum, |