Obrázky na stránke
PDF
ePub

J. WOLTJER

SERTA ROMANA

POETARUM DECEM LATINORUM

CARMINA SELECTA

EDIDIT ET NOTIS INSTRUXIT.

EDITIONEM QUINTAM

CURAVIT

R. H. WOLTJER

PHIL. THEOR. MAG. LITT. HUM. DOCT. PROF. ORD. IN UNIV.
LIBERA REF. AMSTELODAMENSI.

GRONINGAE

-

f 6p
3,90

HAGAE COMITUM, IN AEDIBUS SOCIETATIS CUI NOMEN:

J. B. WOLTERS, MCMXXI

Latin

SATHER

PATRIS PIAE. MEMORIAE

209451

Inter omnes viros doctos et rerum scholasticarum peritos cum constet assiduae in grammatica exercitationi praesertim in superioribus classibus scholarum magis quam vulgo fiat accedere debere aliam exercitationem, quae in optimis scriptoribus accurate et diligenter et frequenter legendis versetur, non inutile putavi novos fontes aperire discipulis nostris, ut illorum etiam poetarum latinorum, quorum opera tota iis non suppeterent, praestantissimis carminibus delectarentur. Ne tamen rerum ignotarum multitudine deterrerentur quominus et ipsi legendo se exercerent atque gauderent, notis haec carmina illustravi paucis, quae pars opusculi non fuit facillima. Nam cum longis ambagibus et minus necessariis notis parcere vellem, tamen cavendum erat ne propter nimium brevitatis studium res quae discipulorum causa explanandae viderentur praeterirem vel obscuras relinquerem. Inter hanc Scyllam et Charybdim me semper salvum iter fecisse affirmare non ausim; sed alii iudicent.

In carminibus carminumve partibus selegendis secutus sum rationem hanc primum enim ea quae forma et argumento praestare mihi videbantur notavi; deinde cum horum numerus maior esset quam ut in libro, quem mihi scribendum proposuissem, describi possent, omissis puerili aetati minus accommodatis ea selegi, quae ad poetam eiusve aetatem cognoscendam. idonea putarem. Ceterum singulos poetas temporum ordine servato disposui; ad discipulorum aetatem captumque singula carmina gradatim ordinare supervacaneum videbatur et doctoribus committendum.

GRONINGAE, calend. April. a. 1880.

Haec altera editio ad optimas editiones inter quas honoris causa Briegeri Lucretium et Friedlaenderi Martialem et Iuvenalem hoc loco commemoro, est emendata. Fragmentum primum quod ex Lucano elegi collatum est cum editione quam mox in lucem est emmissurus vir clarissimus C. M. Francken, qui qua est benevolentia atque humanitate, plagam primam inspiciendam mihi misit et emendationem, de qua pag. 212 ad vs. 627 scripsi, per epistulam mecum communicavit. Non nullos locos ipse sanare conatus sum.

« PredošláPokračovať »