Obrázky na stránke
PDF
ePub

the fruitful parent of heresy and schism. Let us be devoutly thankful to that Almighty Saviour whose gracious Providence has restored to us, whole and undefiled, our apostolic heritage. And let us hold it as a solemn truth, whatever may be our personal deficiencies, that there is not at this day, in the wide world, a Church which so fully deserves the fervent affection of her priests, and the zealous confidence of her people.

APPENDIX.

Note 1. Si cui cum alio inimicitiæ intercedunt, alter alterum accedit, et is qui alium injuriâ aliquâ affecit, veniam injuriæ illatæ ab offensa parte debet petere. Injuriâ affectus sponte condonare debet : sic enim Deus peccata sua illo quoque citò condonat. Si prima vice ignoscere noluerit, qui veniam petit tres alios secum assumat, eumque bis et ter deprecetur; si nihil promoveat, non ex debito, sed ex abundanti decem secum assumat, eumque iterum deprecetur. Si injuriâ affectus tum condonet, benè se res habet : si secus, tamen suo functus officio, liber est et immunis, nihilque veniæ, quam a Deo sperat, hoc nocebit: alter autem, qui remittere noluit, vocatur crudelis, neque a Deo suorum peccatorum remissionem petet. Dicitur enim, die expiationum remitti peccata, quibus homo Deum immediatè offendit, juxta id quod dicitur : Levit., xvi., 30: In hac die expiabit vos ut emundet vos : ab omnibus peccatis vestris coram Deo mundabimini, h. e. Quod peccastis coram Deo, in hoc die expiatur, et ab eo mundabimini : Quæ verò intercedunt offensæ inter hominem et proximum ejus, nequaquam donec eum placarit et cum eo reconciliatus sit, etiamsi non nisi verbis eum irritarit, &c.Buxtorf. Synagoga Judaica, c. xxv., p. 517-8.

Hoc die quoque peccata sua Deo confitentur, quam viddui vocant. Quia enim Dies Expiationum est, dies remissionis et expiationis peccatorum, ideo aiunt necesse esse, ut eo quisque peccatorum suorum confessionem edat, sicut in V. T. de omnibus oblationibus, quæ pro peccatorum expiatione fiebant, legitur, Et confitebuntur peccata sua quæ fecerunt, &c. Sicut etiam Sacerdos summus in die expiationum, pro se, et pro toto Israële confessus, sicut dicitur ; Expiationem faciet pro se, et pro domo sua, et pro universo cætu Israël ; cujus sensus est, quòd confessus fuerit primò peccatum suum, deinde peccatum Israëlis. --Ib., p. 519.

Confessionis formula satis longa est, et habetur in libris precum ipsorum. Concepta est ordine alphabetico, ita ut unaquæque litera complectatur peccatum aliquod tum gravius, tum frequentius; ad quæ deinde, qui magis sunt devoti et contriti

, et judicio pollent, alia specialia addunt, quorum sibi sunt conscii, vel ad quæ aliàs naturâ inclinantur et feruntur ; eorum remissionem simul a Deo petentes.--16., p. 520.

Hanc si quis publicè et clarâ voce legat aut recitet, non necesse habet specialem peccatorum suorum enumerationem ei inserere, sed si privatim et submissâ voce confiteatur, benè facit, qui omnia, quorum meminisse potest, recuset: quia magis hac ratione ad pænitentiam agen

dam exstimulatur. Sic aiunt fecisse Mosen, quando pro Israëlitis orans dixit : Obsecro peccavit populus iste peccatum grande : fecerunt enim sibi Deos aureos.

Confessio debet fieri stando (majoris humilitatis testandæ gratiâ), et corde sincero ac perfecto. Sæpius, et minimùm decies hoc die eam iterant.—Ib., p. 521.

Note 2. Hoc enim dico, pænitentiam quæ per Dei gratiam ostensa et indicta nobis, in gratiam nos Domino revocat, semel cognitam atque susceptam, nunquam posthac iteratione delicti resignare oportere.— Tert., de Pænitentia, § v., p. 123, B.

Note 3. Lavacrum illud obsignatio est fidei, quæ fides a pænitentiæ fide incipitur et commendatur. Non ideo abluimur, ut delinquere desinamus, sed quia desiimus ; quoniam jam corde loti sumus.—Ib., § vi., p. 125, B.

Collocavit in vestibulo pænitentiam secundam, quæ pulsantibus patefaciat, sed jam semel, quia jam secundo, sed amplius nunquam, quia proximus frustra.—Ib., § vii., p. 126, B, C.

Note 4. Collocavit in vestibulo. Consuetudo et ritus erat ut pænitentes in vestibulo ecclesiæ manerent, ad quem respicit.—ALBASP.

Sed amplius nunquam. Ergo una tantum erat post baptismum pænitentia. -ALBASP.

Note 5. Hujus igitur pænitentiæ secundæ et unius, quanto in acto negotium est, tanto operosior probatio est, ut non sola conscientia præferatur, sed aliquo etiam actu administretur. Is actus .... exomologesis est, qua delictum Domino nostrum confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione pænitentia nascitur, pænitentia Deus mitigatur.—Tert., de Pænitent., § ix., p. 126–7.

Note 6. Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem injungens misericordiæ illicem, de ipso quoque habitu atque victu mandat, sacco et cineri incubare; corpus sordibus obscurare, animum mæroribus dejicere, illa quæ peccavit tristi tractatione mutare : ceterum, pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animæ causa ; plerumque vero jejuniis preces alere, ingemiscere, lacrymari, mugire dies noctesque ad Dominum Deum suum, presbyteris advolvi, et caris Dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suæ injungere.... In quantum non peperceris tibi, in tantum tibi Deus, crede, parcet. Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui aut suffugere, aut de die in diem differre, præsumo, pudoris magis memores quam salutis : velut illi, qui in partibus verecundi

oribus corporis contracta vexatione, conscientiam medentium vitant, et ita cum erubescentia sua pereunt.—16., § ix., p. 127, A, B.

Note 7. Ninum, Clementianum, Florum .... vi tormentorum subactos esse, et de gradu gloriæ, ad quam plena fidei virtute tendebant diutinis cruciatibus excidisse : nec tamen post hunc gravem lapsum, non voluntate sed necessitate susceptum, a pænitentia agenda per hoc triennium destitisse. De quibus consulendum putastis an eos ad communicationem jam fas esset admittere.-S. Cyp., ep. ad Fortunatum et al., de iis qui per tormenta superantur, p. 84.

Note 8. Nam cùm in minoribus peccatis agant peccatores pænitentiam justo tempore, et secundum disciplinæ ordinem ad exomologesin veniant, et per manus impositionem Episcopi et cleri jus communicationis accipiant: nunc crudo tempore, persecutione adhuc perseverante, nondum restituta Ecclesiæ ipsius pace, ad communicationem admittuntur, et offertur nomen eorum : et nondum pænitentia acta, nondum exomologesi facta, nondum manu eis ab Episcopo et Clero imposita, eucharistia illis datur, cùm scriptum sit : Qui ederit panem aut biberit calicem Domini indignè, reus erit corporis et sanguinis Domini.-S. Cyp., ep. ad Clerum, de Presbyteris qui temerè pacem lapsis dederunt, p. 21.

Note 9. Magna est misericordiæ merces, cui Deus pollicetur, peccata se omnia remissurum. Si audieris, inquit, preces supplicis tui, et ego audiam tuas : si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. Si autem non respexeris, nec adjuveris, et ego animum tuum contra te geram, tuisque te legibus judicabo.-Lactant., de vero cultu, 1. vi., $ 12, p. 404.

Note 10. Deus enim purgari homines a peccatis maximè cupit, ideoque agere pænitentiam jubet. Agere autem pænitentiam nihil aliud est, quam profiteri et affirmare, se ulterius non peccaturum.—Ib., § 13.

Quod si mortalis conditio non patitur, esse hominem ab omni macula purum, debent ergo largitione perpetua peccata carnis aboleri.—Ib.,

p. 405.

Note 11. Nam si liberos nostros, cum delictorum suorum cernimus pænitere, correctos esse arbitramur, et abdicatos, abjectosque rursus tamen suscipimus, fovemus, amplectimur; cur desperemus clementiam Dei Pa-, tris pænitendo posse placari ? Ergo idem Dominus, ac parens indulgentissimus, remissurum se pænitentibus peccata promittit, et obliteraturum omnes iniquitates ejus, qui justitiam denuò cæperit operari. Ib., § 24, p. 437.

Note 12.

CAPITULUM I. Placuit inter eos, qui post fidem baptismi salutaris, adulta ætate, ad templum idolatraturus accesserit, et fecerit, quod est crimen principale, quia est summum scelus, placuit, nec in fine eum communionem accipere.-Con. General. Hard., tom. i., p. 250. Concilium Eliberitanum.

Note 13.

VII. Si quis forte fidelis post lapsum mechiæ, post tempora constituta, accepta pænitentia denuo fuerit fornicatus, placuit, nec in fine habere eum communionem.-Ib.

Note 14.

VIII. Item feminæ, quæ nulla præcidente causa, reliquerint viros suos, et se copulaverint alteris, nec in fine accipiant communionem.-Ib.

Note 15.

XXXII. Si quis de catholica ecclesia ad hæresim transitum fecerit, rursusque recurrerit; placuit, huic poenitentiam non esse denegandam, eo quod cognoverit peccatum suum. Qui etiam decem annis agat pænitentiam. Cui post decem annos præstari communio debet. Si vero infantes fuerint transducti, quod non suo vitio peccaverint, incunctanter recipi debent.--Ib.

Note 16.

LXXIV. Falsus testis, prout est crimen, abstinebitur. Si tamen non fuerit mortale quod objecit, et probaverit, .... biennii tempore abstineatur : si autem non probaverit conventui clericorum, placuit, per quinquennium abstineri.-Ib.

Note 17.

LXXIX. Si quis fidelis alea, id est tabula luserit nummos, placuit eum abstineri : et si emendatus cessaverit, post annum poterit communioni reconciliari.-16.

Note 18.

CANON XII. Si qui vero per Dei gratiam vocati, primo quidem ostenderent fidem suam, deposito militiæ cingulo; post hæc autem ad proprium vomitum sunt reversi, ut et pecunias darent, et ambirent redire rursum ad militiam, isti decem annis sint inter pænitentes, post primum triennium quo fuerint inter audientes. Ab omnibus vero illud præcipuè observetur, ut animus eorum et fructus pænitentiæ attendatur. Quicumque

« PredošláPokračovať »