Obrázky na stránke
PDF
ePub

enim cum omni timore et lacrymis perseverantibus, et operibus bonis, conversionem suam non verbis solis, sed opere et veritate demonstrant; cùm tempus statutum (auditionis) etiam ab his fuerit impletum, et orationibus jam cœperint communicare; licebit episcopo humanius etiam circa eos aliquid cogitare. Qui vero indifferenter habuerunt lapsum, et sufficere sibi quod ecclesiam introierunt arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta complebunt. Concilium Nicænum, Concil. General. Hard., tom. i., p. 328.

Note 19.

Principium bonorum est pristinorum malorum depositio per veram pœnitentiam et confessionem, quæ ad bonum finem, scilicet ad Deum ipsum deducit. Etenim si nemo bonus nisi Deus, optimæ viæ ad Deum ducentis principium, confessio fuerit. Ideo dictum est, Bonum est confiteri Domino. Par quippe est non hominibus confessionem edere, sed ipsi Domino corda scrutanti.—Eusebii Cæsariensis Com. in Psal. 608, C.

Note 20.

....

Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; magnum quidpiam subindicans. At enim si confessus fueris, ait, et peccata deposueris, nomen ejus cum fiducia invocando magna edere opera valebis. Neque sine causa primo confiteri, postea invocare exoptat, sed ut per confessionem purgati, ex puro instrumento hymnum offeramus.-Ib., 678, E.

Note 21.

Nam profectûs secundum Deum initium confessio est, finis autem lætitia secundum Deum; plurima vero sunt in medio horum posita. Oportet igitur homines primo confiteri Domino per sinceram pœnitentiam, ac per fructus confessioni congruentes: deinde vero ad meliora profectos confidere et invocare nomen ejus: sicque ubi post confessionem invocaverint eum, divinis charismatibus donari, &c.—Ib., 679, E. See, also, the same work, p. 120-1, 690.

Note 22.

Quæstio LXXVI. Quæ lex dat veniam omnium peccatorum ?

Responsio. Domini dicentis: Ne judicetis et non judicabimini. Et rursus: Dimitte nobis, ut nos etiam dimittimus debitoribus nostris. Liquet hinc, quod non judicare proximum veniam det omnibus peccatis. Similiter et non recordari offensarum. Remittite enim, inquit, et remittetur vobis.

Note 23.

Quæstio LXXVII. Si quis gravissimum commisisset peccatum, et resipuisset, unde debet discere, an remissum sit ei a Deo, necne?

Responsio. Hoc quidem paucis hominibus in terra planum fit: tamen quemadmodum Dominus et servus, sic et conscientia hominis et Deus se habent. Quemadmodum igitur servus lapsus cognoscet ex gestibus et verbis domini sui, quod non sit apud eum in gratia ut ante lapsum: sic etiam homo peccans perdit loquendi libertatem, quam habebat con

scientia ipsius ad Deum in precibus suis. Resipiscenti autem homini dignè, gratificatur rursus isti Deus loquendi libertatem, quam habuerat ad Deum ante lapsum. Et hinc cognoscit homo, quod Deus ipsi peccatum condonaverit.-Athan., om. op., t. ii., p. 361.

See, also, the same work, t. ii., p. 366-7, Quæst. XCI.

Note 24.

Tempus præsens est tempus confessionis. Confitere quæ perpetrasti, sive verbo, sive opere, sive nocte sive die.... Si quid contra quemquam habes, remitte. Accedis ut veniam peccatorum accipias; necesse est et te ei qui peccavit condonare; alioqui, qua fronte dices Domino: Remitte mihi multa mea peccata, cum tu neque pauca conservo tuo remiseris ?—S. Cyril, Hierosol. Cat. Prima, § v., vi., p. 18, 19.

Note 25.

Benignus est Deus, et non modicè benignus. Tu namque ne dixeris: Scortator et adulter fui, gravia scelera patravi, idque non semel sed frequentissimè. Numquid condonabit? Numquid dabit ut obliviscatur? Audi quid Psalmicen dicat: Quam magna multitudo benignitatis tuæ, Domine! Non vincunt tua cumulata peccata multitudinem miserationum Dei. Non superant vulnera tua summi illius me

Edis

dici experientiam. Trade tantummodo te ipsum illi cum fide. sere medico morbum tuum, die et ipse cum Davide: Dixi, pronuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino, et fiet tibi similiter id quod sequitur: Et tu remisisti impietatem cordis mei.-Ib., Cat. Secund., § vi., p. 24-5.

Note 26.

Maxima autem et utilissima est lætalium vitiorum morbis in eorum confessione medicina. Sed confessio peccati non est tanquam rerum aliis ignoratarum professio: ut si fur de furto, aut homicida de cæde interrogatus confitetur. Neque tamquam ignorans qui scrutans corda et renes Deus est, ad scientiam sui confessione tua indiget: cui promptum est non solum cogitata, sed cogitanda perspicere. Confessio autem peccati ea est, ut id quod a te gestum est per cognitionem peccati confitearis esse peccatum.... Nullus autem id quod peccatum esse confessus est, deinceps debet admittere: quia confessio peccati professio est desinendi.... Detersis itaque omnibus vitiis confessione opus est desinendi et orandum semper ad Deum est, ut in cohibendis peccatis extinguendisque incentivis eorum, pendula voluntatis nostræ studia confirmet. Ob quod jam confidens Propheta, per confessionem ac precem suam in portu se innocentiæ collocat cum ait: Confitebor tibi Domine in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei.-S. Hilarii in Psal. cxxxvii. Enar. op. om., p. 1095-6.

[ocr errors]

Note 27.

Ad Deum itaque spes omnis nostra sit, et confessio omnis in Deo sit, exemplo Prophetæ dicentis: Domine adjutor meus, et Redemptor meus. —Ib., p. 700, C.

Note 28.

Nihil occultum, nihil clausum, nihil obligatum sub Dei confessione in corde retinendum est. Effundendus coram eo omnis affectus est, ut nihil de nobis metipsis fiduciæ sit; sed ut per eum, ante quem nos tanquam pro peccato effundimus, adjuvemur.-S. Hilar. in Psal. lxii. Enar., p. 763-4.

Note 29.

Ubi peccati confessio est, ibi et justificatio a Deo est, quod in publicano et pharisæo Dominus testatus est, cum pharisæus justum se gloriatus est, publicanus verò pro peccatis orasset.—Ib., p. 1013. See, also, p. 1082, 799, 950, 664.

Note 30.

Movet scribas remissum ab homine peccatum. Hominem enim tantùm in Jesu Christo contuebantur: et remissum ab eo, quod lex laxare non poterat. FIDES ENIM SOLA JUSTIFICAT. Deinde murmurationem eorum Dominus introspicit, dicitque facile esse filio hominis in terra peccata dimittere. Verùm enim nemo potest dimittere peccata, nisi solus Deus: ergo qui remittit Deus est, quia nemo remittit nisi Deus. Deus in homine manens curationem homini præstabat: et nulla ei agendi ant loquendi erat difficultas, cui subest totum posse quod loquitur. Porrò autem ut ipse in corpore positus, intelligi posset esse, qui et animis peccata dimitteret, et resurrectionem corporibus præstaret, ait, Ut sciatis quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittere peccata, ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum.... Et honorificaverunt Deum, qui tantam dedit potestatem hominibus. Conclusa sunt omnia ordine, et cessante jam desperationis timore, honor Deo redditur, quòd tantam dederit hominibus potestatem: sed soli hoc Christo erat debitum, soli de communione paternæ substantiæ hæc agere erat familiare. Non ergo hoc venit in admirationem quod posset ista (quid enim non posse Deus crederetur ?) alioquin laus de uno homine, non de pluribus extitisset: sed delati Deo honoris hinc causa est, quòd potestas hominibus hac via data sit per Verbum ejus, et peccatorum remissionis, et corporum resurrectionis, et reversionis in cœlum.-S. Hilar., Com. in Matthæum, c. viii., p. 529, 530.

Note 31.

Vult tui misereri judex, teque miserationum suarum facere participem si modo post peccatum reperiret te humilem, contritum, prava opera multum deplorantem, ac ea quæ clam facta sunt evulgantem citra pudorem, rogantem fratres tibi ut sint adjumento ad accipiendam medelam.-S. Basil. Mag. Hom. in Psal. xxxii. opp., t. i., p. 134, E.

Note 32.

Unum porro vitandum est tibi, peccatum videlicet, et unicum ex malis refugium tibi sit Deus. Ne confidite principibus, ne efferamini animo in incerto divitiarum, ne superbiatis ob corporis vires, ne humanæ

gloriæ prosequamini splendorem. Nihil horum ducit ad salutem, temporaria omnia, omnia fallacia: refugium unicum Deus. Maledictus homo qui spem ponit in homine, aut in aliqua re humana.-S. Basil. Mag. Hom. in Psal. xlv. opp., t. i., p. 171, B.

Note 33.

Interrogatio. An oporteat vetitas actiones citra verecundiam omnibus detegere, aut aliquibus dumtaxat, et quinam hi sunt?

Responsio. Servanda est ratio eadem in peccatorum confessione, quæ in detegendis corporis morbis adhibetur. Quemadmodum igitur corporis morbos non omnibus patefaciunt homines, neque quibusvis, sed iis qui horum curandorum periti sunt; ita fieri quoque debet peccatorum confessio, coram iis, qui curare hæc possint, prout scriptum est : Vos qui fortes estis, infirmitates debilium portate : hoc est, cura et diligentia tollite.-S. Basil. Mag. opp., t. ii., p. 492.

Note 34.

Interrogatio. Qui confiteri vult peccata sua, debetne confiteri omnibus, et quibuslibet, aut quibus? Responsio.

Peccata iis confiteri necesse est, quibus mysteriorum Dei concredita dispensatio est. Sic enim et qui olim pœnitentiam egerunt, coram sanctis fecisse comperiuntur. Scriptum est enim, in Evangelio quidem, quod peccata sua Joanni Baptista confitebantur; in Actis vero, Apostolis ipsis, a quibus etiam baptizabantur cuncti.Ib., p. 516. See, also, p. 393.

Note 35.

Oportet autem eos non omnino arcere ab Ecclesia, sed auditione dignari duobus vel tribus annis: ac posthac ipsis permittere, ut consistant quidem, abstineant vero a boni communione, et sic, exhibito pœnitentiæ aliquo fructu, communionis loco restituere.-S. Basil. Canon. 1, opp., t. iii., p. 272.

Note 36.

Ne peccatum tuum confiteri grave ducas, sciens quo pacto Johannes baptizaverit; ut per hujus vitæ pudorem futuri seculi pudorem ignominiamque fugias,. . ac perspicuum facias te seriò atque ex animo peccatum odisse ac detestari, dum illud tanquam contumelia dignum traducis ac velut ludibrio exponis, de eoque triumphum agis.-Greg. Naz. opp., p. 657, A.

Note 37.

Meritò reprehendentur qui sæpius agendam pœnitentiam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si verè agerent pœnitentiam, iterandam postea non putarent; quia sicut unum baptisma, ita una pœnitentia, quæ tamen publicè agitur, nam quotidiani nos debet pœnitere peccati: sed hæc delictorum leviorum, illa graviorum.-S. Ambros. de Pænitent., lib. ii., cap. x., § 95, opp., t. ii., p. 436.

Note 38.

Ego dixi: Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. Potest et ex persona regis David hoc dici, qui videns in Spiritu tantam victoriam et gratiam Christi, petit ut in illa remissione peccatorum omnium et sui misereatur.... Confitetur ergo peccatum suum, ut accipiat remissionem, et generalis indulgentiæ munus inveniat.-S. Ambros. in Psal. xl., § 14, opp., t. i., p. 872.

Note 39.

Simile illi hoc dixit: Annuntiabo adversùm me iniquitatem meam Domino.... Sed non satis est ut confiteamur errorem: verùm etiam si corrigi volumus, a Domino postulemus, ut doceat nos justificationes suas, ne postea errare possimus. A Domino igitur doceri petit, quia unus est magister noster, ut ait Christus. Nec otiosè hoc petit, non enim ille beatus quem docet homo: sed quem tu erudieris, Domine.— S. Ambros. in Psal. cxviii. Expositio., opp., t. i., p. 1012, § 11.

Note 40.

Ergo cui Christus peccata donavit, rectè dicit: Retribue servo tuo, ut vivam, et custodiam verba tua....Sicut in prophetico libro testificatur ipse dicens: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero.... Quicumque ergo dicit iniquitates suas Deo, justificatur: et quicumque justificatur, retributionem non timet, sed exposcit: qui retributionem non timet, vivet.-S. Ambros. in Psal. cxviii. Exp., opp., t. i., p. 996, § 10. See, also, p. 1080, § 5; p. 838, § 51.

Note 41.

Humilitas autem commendat orationem. Siquidem et Pharisæus ille reprehensus est qui jejunia sua velut beneficia enumerabat, et tamquam objectabat Deo, et se criminum memorabat exsortem. Publicanus autem prædicatus est, qui a longè stans nolebat oculos ad cœlum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Domine Deus propitius esto mihi peccatori. Et ideo divina eum sententia prætulit dicens : Quia descendit hic publicanus justificatus magis quam pharisæus. Ille enim justificatur qui peccatum proprium confitetur, sicut locutus est ipse Dominus: Die iniquitates tuas, ut justificeris.-S. Ambros. opp., t. i., p. 199, § 34.

Note 42.

Qui pœnitentiam agit, paratus esse debet ad opprobria perferenda injuriasque subeundas; nec commoveri, si quis ei peccati sui crimen objiciat. Cùm enim ipse accusare se debeat, quemadmodum alium non sustinet argumentum ?-S. Ambros. in Psal. xxxvii. Enar., opp, t. i., p. 820, 13.

Note 43.

Pater, inquit, peccavi in cœlum, et coram te. Hæc est prima confes sio apud auctorem naturæ, præsulem misericordiæ, arbitrum culpa.

« PredošláPokračovať »