Obrázky na stránke
PDF
ePub

aliquando unum cedit ut plura succedant; uelut qui ebriosus fuit, si modicum bibere tenacitate et ambitione didicerit. possunt etiam uitia cedere etiam uitiis succedentibus, non uirtutibus, et ideo plura sunt. uirtus uero quo una ingressa 5 fuerit, quoniam secum ceteras ducit, profecto uitia cedent omnia quaecumque inerant; non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus uel pauciora pluribus succedebant.

Haec utrum ita se habeant diligentius inquirendum est. 10 non enim et ista diuina sententia est, qua dicitur: qui unam uirtutem habuerit omnes habet, eique nulla est cui una defuerit, sed hominibus hoc uisum est multum quidem ingeniosis, studiosis, otiosis, sed tamen hominibus. ego uero nescio quemadmodum dicam, non dico uirum, a quo deno15 minata dicitur uirtus, sed etiam mulierem, quae uiro suo seruat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum dei eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam aut eam. nullam uel paruam esse uirtutem; sic et maritum, qui hoc quidem seruat uxori; et tamen sunt plurimi tales quorum 20 sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo uitio uenit. unde pudicitia. coniugalis in uiris feminisque religiosis cum procul dubio uirtus sit non enim aut nihil aut uitium est

[ocr errors]

non tamen secum habet omnes uirtutes; nam si omnes ibi essent, nullum 25 esset uitium; si nullum uitium, nullum omnino peccatum. quis autem sine aliquo peccato? quis ergo sine aliquo uitio, id est fomite quodam uel quasi radice peccati, cum clamet qui super pectus domini discumbebat: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et so ueritas in nobis non est? neque hoc apud te agendum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

est diutius, sed propter alios qui haec forte legerint dico. nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iouinianum etiam hoc de scripturis sanctis diligenter probasti. ubi etiam ex hac ipsa epistula, cuius uerba sunt quorum nunc intellectum requirimus, posuisti quod scriptum est: in mul- 5 tis enim offendimus omnes. non enim ait: offenditis, sed ait: offendimus, cum Christi loqueretur apostolus; et cum hoc loco dicat: quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, ibi non in uno, sed in multis, nec quosdam, 10 sed omnes dixit offendere. absit autem ut quisquam fidelis existimet tot milia seruorum Christi, qui ueraciter dicunt se habere peccatum, ne se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit, nullam habere uirtutem, cum uirtus magna sit sapientia; dixit autem homini: ecce pietas est sapientia. absit 15 autem ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines dei non habere pietatem, quam Graeci uel evoέßɛav uel expressius et planius Jooéßaav uocant. quid autem est pietas nisi dei cultus? et unde ille colitur nisi caritate? caritas enim de corde puro et conscientia bona et fide non ficta magna et 20 uera uirtus est, quia ipsa est et finis praecepti. merito dicta est fortis sicut mors, siue quia nemo eam uincit sicut mortem siue quia in hac uita usque ad mortem est mensura caritatis; sicut dominus ait: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro 25 amicis suis; siue potius quia sicut mors animam auellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus. huic subseruit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat. quod

[blocks in formation]

uero illa aedificando impleuerit, nihil ibi ista inane quod inflet inueniet. utilem porro scientiam definiendo monstrauit ubi cum dixisset: ecce pietas est sapientia, continuo subiunxit: abstinere uero a malis scientia est. cur 5 ergo non dicimus qui hanc uirtutem habet habere omnes, cum plenitudo legis sit caritas? an quanto magis est in homine, tanto magis est uirtute praeditus; quanto autem minus, tanto minus inest uirtus, quia ipsa est uirtus; et quanto minus inest uirtus, tanto magis est uitium? ubi ergo illa plena et 10 perfecta erit nihil ex uitio remanebit. proinde mihi uidentur stoici ideo falli quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam, sed tunc habere cum ea fuerit omnino perfectus; non quia illum prouectum negant, sed nisi ex profundo quodam emergendo repente emicet in auras sapi15 entiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam an unum palmum uel digitum, sic illos qui tendunt ad sapientiam proficere quidem dicunt tamquam ab imo gurgitis surgentes in aerem, sed nisi totam 20 stultitiam uelut opprimentem aquam proficiendo uelut emergendo euaserint, non habere uirtutem nec esse sapientes; ubi autem euaserint, mox habere totum nec quicquam stultitiae remanere: unde omnino nullum peccatum possit existere. haec similitudo, ubi stultitia uelut aqua et sapientia uelut aer 25 ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tamquam emergens in sapientia repente respiret, non mihi uidetur satis adcommodata nostrarum scripturarum auctoritati; sed illa potius, ut uitium uel stultitia tenebris, luci autem uirtus uel sa

6 cf. Rom. 13, 10

1 inflet] inplet G1v inpleat G2

2 difiniendo Pv1

4 scientia

M quur MP qur P1 5 ego G1 6 plenitudine G1

[blocks in formation]

uidetur G1

[blocks in formation]

11 stoichi M1V

sapientiam

17 altum v pal

10 fuerit DGPTv
Pi 12 in ea DGPTV 13 profectum P1
mo uel digito (om. unum) T 19 surgentis P
23 ullum D'GP'Tv 26 sapientiam DGPTv

PTv

D'G'Tv

27 auctoritate DG'P'v

22 totam G

adcommoda

151

pientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad
intellegibilia duci possunt. non itaque sicut de aquis in aerem
surgens ubi earum summum transierit, repente quantum suf-
ficit inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens
paulatim egrediendo illuminatur. quod donec plenissime fiat, 5
iam eum tamen dicimus tamquam de abditissima spelunca
egredientem uicinia lucis afflatum, tanto magis, quanto magis
propinquat egressui; ut illud quod in eo lucet sit utique ex
lumine quo progreditur, illud autem quod adhuc obscurum
est sit ex tenebris unde egreditur. itaque et non iustifica-10
bitur in conspectu dei omnis uiuens; et tamen iustus ex fide
uiuit et induti sunt sancti iustitia, alius magis, alius minus;
et nemo hic uiuit sine peccato, et hoc alius magis, alius
minus; optimus autem est qui minimum.

Sed quid ago? tamquam oblitus cui loquar doctori similis 15 factus sum, cum proposuerim quid abs te discere uelim. sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam tandem aliquando concludam. quia etsi uerum est eum qui habet unam omnes habere uirtutes, eum qui 20 unam non habet nullam habere, nec sic peccata sunt paria; quia ubi uirtus nulla est nihil quidem rectum est, nec tamen ideo non est prauo prauius distortoque distortius; si autem, quod puto esse uerius sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones ut corporis membra, non quod uideantur 25 locis, sed quod sentiantur affectibus et aliud illuminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo: profecto ita ut quisque inlustratione piae caritatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus,

[blocks in formation]

in alio nihil, sic dici potest habere aliam, aliam non habere, aliam magis minusue habere uirtutem. nam et maior est in isto caritas quam in illo recte possumus dicere; et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad caritatem quae 5 pietas est; et in ipso uno homine quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam, et maiorem hodie quam heri, si proficit; et adhuc non habeat continentiam et habeat non paruam misericordiam. et ut generaliter breuiterque complectar quam de uirtute habeo notionem, quod ad recte ui10 uendum attinet: uirtus est caritas, qua id quod diligendum est diligitur; haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est; plenissima uero quae iam non possit augeri, quamdiu hic homo uiuit, in nemine. quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet ex uitio est. ex quo 15 uitio non est iustus in terra, qui faciat bonum et non peccauit; ex quo uitio non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens; propter quod uitium si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; propter quod etiam quantumlibet profecerimus necessarium est nobis dicere: 20 dimitte nobis debita nostra, cum iam omnia in baptismo dicta, facta, cogitata dimissa sint. uidet itaque qui recte uidet ubi et quando et unde speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adici possit. si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret et uideret 25 unde auerteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur. magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero. arbitrio tantum detur ut gratia dei amplius honoretur.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »