Obrázky na stránke
PDF
ePub

in frigidioribus locis? sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. unde qualibuscumque angelis uicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores in huius modi operibus eorum 5 existunt celeritates. sed non est creator nisi qui principaliter ista format; nec quisquam hoc potest nisi ille, penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera; et ipse est unus creator deus, ex cuius ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli, si permitterentur, 10 ideo non possint, quia non permittuntur. neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia maior aderat dominatio prohibentis dei per spiritum sanctum; quod etiam ipsi magi confessi sunt dicentes: digitus dei est hoc. quid autem 15 possint per naturam nec possint per prohibitionem et quid per ipsius naturae suae condicionem facere non sinantur homini explorare difficile est, immo uero impossibile nisi per illud donum dei, quod apostolus commemorat dicens: alii diiudicatio spirituum. nouimus enim hominem posse 20 ambulare et neque hoc posse, si non permittatur; uolare autem non posse, etiam si permittatur. sic et illi angeli quaedam possunt facere, si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio dei; quaedam uero non possunt nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit a quo illis est talis naturae 25 modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit quae concessit ut possint.

[blocks in formation]

18 explorarae T

1 omnibus P

et mobilitatis D'P

est DG'P'v 7 potem D1

tentia D' potentu T 10 possunt DP1 11 permittantur P 12 quur T

[blocks in formation]

3 in PT: et Gv

5 mirabilior (ius D) 8 mensus et G mensurae et G'v ineffabile D inineffabile G1

po

25 illi DP

26 angelus

D1

DE SIMPLO SALVATORIS NOSTRI QVOD AD DVPLVM NOSTRVM CONCVRRIT ET CONGRVIT. EX LIBRO DE TRINITATE IIII

CAPITVLO III.

Verum quod instat in praesentia, quantum donat deus, 12 5 edisserendum est, quemadmodum simplum domini et saluatoris nostri Iesu Christi duplo nostro congruat et quodam modo concinat ad salutem. nos certe, quod nemo christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus: anima propter peccatum, corpore propter poenam peccati, ac per hoc et cor10 pore propter peccatum. utrique autem rei nostrae, id est et animae et corpori, medicina ex resurrectione opus erat, ut in melius renouaretur quod erat in deterius commutatum. mors autem animae impietas est et mors corporis corruptibilitas, per quam fit et animae a corpore abscessus. sicut enim anima 15 deo deserente, sic corpus anima deserente moritur; unde illa fit insipiens, hoc exanime. resuscitatur ergo anima per paenitentiam et in corpore adhuc mortali renouatio uitae inchoatur a fide, qua creditur in eum qui iustificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem, cum magis 20 magisque renouatur interior homo. corpus uero tamquam homo exterior, quanto est haec uita diuturnior, magis magisque corrumpitur uel aetate uel morbo uel uariis afflictionibus, donec ueniat ad ultimam quae ab hominibus mors uocatur. eius autem resurrectio differtur in finem, cum et ipsa iustifi25 catio nostra perficietur ineffabiliter. tunc enim similes ei

[blocks in formation]

erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. nunc uero quamdiu corpus quod corrumpitur adgrauat animam et uita humana super terram tota temtatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis uiuens in comparatione iustitiae, qua aequabimur angelis, et gloriae, quae reuelabitur in nobis. de morte autem 5 animae a morte corporis distinguenda quid plura commemorem, cum dominus in euangelica sententia utramque mortem cuiuis facile discernendam posuerit, ubi ait: sine mortuos sepelire mortuos suos? sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infidelitatem impietatis 10 in anima mortuos intellegi uoluit, quales excitantur cum dicitur: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. detestatur autem quandam mortem apostolus dicens de uidua: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est. anima igitur iam pia, quae fuit impia, 15 propter iustitiam fidei dicitur ex morte reuixisse atque uiuere. corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis quodam loco in scripturis etiam mortuum dicitur loquente apostolo: corpus quidem, inquit, mortuum est 20 propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. haec uita ex fide facta est, quoniam iustus ex fide uiuit. sed quid sequitur? si autem spiritus eius qui suscitauit Iesum ex mortuis habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum a mortuis uiuificabit 25 et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. huic ergo duplae morti nostrae saluator

[blocks in formation]

impendit simplam suam et ad faciendam utramque resurrectionem nostram in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. neque enim fuit peccator aut impius, ut ei tamquam spiritu mortuo in interiore homine renouari opus 5 esset et tamquam resipiscendo ad uitam iustitiae reuocari; sed indutus carne mortali et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit, cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum. interioris enim hominis nostri sacramento data est uox illa pertinens ad mortem 10 animae nostrae significandam non solum in psalmo uerum etiam in cruce: deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? cui uoci congruit apostolus dicens: scientes quia uetus homo noster simul crucifixus est, ut euacu etur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. 15 crucifixio quippe interioris hominis paenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur, in qua nos non relinquit deus. et ideo per talem crucem euacuatur corpus peccati, ut iam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, 20 quia et interior homo si utique renouatur de die in diem, profecto uetus est antequam renouetur. intus namque agitur quod idem apostolus dicit: exuite uos ueterem hominem et induite nouum. quod ita consequenter exponit: quapropter deponentes mendacium loquimini ueri25 tatem. ubi autem deponitur mendacium nisi intus, ut habitet in monte sancto dei qui loquitur ueritatem in corde suo ?

11 Ps. 21, 1

13

20 cf. II Cor. 4, 16

Matth. 27, 46 12 Rom. 6, 6
19 cf. Rom. 6,
22 Eph. 4, 22 sqq.
26 cf. Ps. 14, 1 sq.

1 resuscitationem T 2 et prius om. DG1v; et exemplo om. Pi et

proposuit om. P

interiorem D

piscendam T

cinnuit PT

proposuit GT: pposuit DG1v 4 in om. G'v hominem D homini T · renouare DG1P1 renouari G'PTv renouare D1 6 intus D interiores D'G'

11 ut ante in add. D

loris D'G'

19 arma om. Gv

habitet G3T

5 resi

7 con

8 enim om. T 9 illa uox T

[blocks in formation]

17 perimetur Pv perhimetur D'G1 derelinquet D2

resurrectio uero corporis domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur, ubi postquam resurrexit ait mulieri: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. cui mysterio congruit apostolus dicens: si autem resurrexistis cum Christo, quae 5 sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite. hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad patrem, non de Christo carnaliter sapere. iam uero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri dominicae carnis mors pertinet, quia 10 per talem passionem maxime hortatus est seruos suos, ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. propter quod dicit apostolus: ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere 15 inuenitur resurrectio corporis domini, quia discipulis ait: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. et unus ex discipulis etiam cicatrices eius contrectans exclamauit dicens: dominus meus et deus meus! et cum illius carnis tota 20 integritas appareret, demonstratum est in eo quod suos exhortans dixerat: capillus capitis uestri non peribit. unde enim primo: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum? et unde antequam ascendat ad patrem a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur 25 interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum? anne forte quisquam ita est absurdus atque auersus a uero, ut audeat dicere a uiris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? propter hoc

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »