Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT II.

DE MINISTRO SACRAMENTORUM.

§. I. DE MINISTRI POTESTATE.

25. Christus Dominus auctor sacramentorum ea hominum ministerio perficit, sua gratia et auctoritate præsens. Jam probavimus esse ordinem quendam sacrorum ministrorum, quorum est Christi nomine sacra obire munia. Cæterum baptismum a quolibet ministratum valere ostendimus, nixi perpetua traditione Ecclesiæ; quod tamen munus nemini e laicis licet exercere, nisi gravi urgente necessitate. Matrimonii ministros agnovimus contrahentes ob specialem ejus naturam, quum contractus sit, vel quid contractus ad instar. Plerorumque sacramentorum sacerdos minister est, qui tamen jurisdictione indiget ut judiciariam in remittendis peccatis exerceat potestatem. Confirmationis minister ordinarius episcopus est, sicut et ordinis; nec valet sacerdos, quacumque interveniente auctoritate, sacerdotium vel diaconatum conferre: quamvis summi pontificis delegatione fiat idoneus minoribus ordinibus et subdiaconatui conferendis, sicut et confirmationi tribuendæ. Hæc sigillatim jam ostendimus. Lutherus tamen docuit cuilibet christiano eandem in verbo et sacramentis esse potestateni, quamvis non foret nisi ex auctoritate publica exercenda. Inter ejus propositiones damnatas a Leone X. ea est: "Ubi non est sacerdos, æque potest quilibet Christianus, etiamsi mulier, aut puer esset."1

26. Sectarii ministros quos sibi præficiunt se donare dicunt potestate. Anglicani tamen appellant successionem apostolicam, quum non puderet majores suos aliquando a regio indulto facultates derivare ad beneplacitum regis vel reginæ exercendas. Quæ ab Oxoniensibus propugnantur principia de origine potestatis sacræ sana sunt; sed in iis applicandis vehe(1) Prop. xiii.

(2) "A number of believers, united under Christ their mystical head, are become a church essential; and as such is the first and proper subject of the keys, and have power and privilege to govern themselves, and to choose out their own ministerial officers." Baptist Church discipline concerning a true and orderly Gospel Church. (3) "No command of an earthly king, no ordinance of an earthly legislature could invest us with power over the gifts of the Holy Ghost; for such may we well term the power duly to administer the sacraments which Christ has ordained. No act of Parliament, however binding the provisions of such acts may be with regard to the temporal affairs of the nation, could make any one of us a priest or clothe us with one jot or

menter errant. Catholica Ecclesia a Deo potestatem derivans, eam ordinatione communicat, et absque ea nullam agnoscit auctoritatem sacramenta ministrandi: "Si quis dixerit christianos omnes in verbo et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem; anathema sit."4 Ita definierunt Tridentini patres.

PROPOSITIO.

Christiani omnes in verbo et omnibus sacramentis administrandis non habent potestatem.

Probatur I. ex Scriptura.

[ocr errors]

27. Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia; primum Apostolos, secundo prophetas, tertio doctores. . . . Numquid omnes Apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores ?" Liquet igitur ex ipsa Dei ordinatione omnes docendi munere non fungi, nec iis proinde docendi potestatem competere. Idem alias inculcat: "Ipse (Christus) dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem prophetas, alios verò Evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi." Pastores et doctores Christi voluntate et ordinatione constituti sunt in Ecclesia ad opus ministerii perficiendum, cui cæteri fideles impares sunt. Alias de gentibus loquens quibus Evangelii audiendi copia non est data, ait: "Quomodo ergo invocabunt, in quem non credideruut? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine prædicante ? Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ?" Fides divina juxta Apostolum concipienda est ex audita evangelica prædicatione, quæ indiget missione, non qualibet, sed qualem dedit Christus Apostolis: "Sicut misit me pater, et ego mitto vos.'

Probatur II. traditione.

995

28. Quum plurima jam laudaverimus patrum testimonia, tum in tractatu de ordinibus, tum alibi passim, pauca hic recitare sat erit. S. HIERONYMUS Hilarium diaconum eucharistiæ conficiendæ potestate carere ostendit : "Hilarius cum diaconus de Ecclesia recesserit, solusque, ut putat, turba sit mundi, neque eucharistiam conficere potest, episcopos et presbyteros non habens." S. AMBROSIUS potestatem remittendi peccata deesse Nova

996

one tittle of power over the things of the unseen world. As little surely, could popular election invest us with this power from on high. Men may express their readiness to receive the gifts of Heaven at our hands; but is it not absurd that those who are to be the receivers from us of any boon whatsoever, shall themselves be the persons to sup. ply us with the means of bestowing it?" Tract No. 5.

(1) Sess. vii. can. x.

(2) 1 Cor. xii. 28.

(3) Eph. iv. 11.

(4) Rom. x. 15.

(5) Joan. xx. 21.

(6) Dial. contra Lucifer.

[ocr errors]

tianis dicit, quod veri apud eos non essent sacerdotes, scilicet jurisdictione præditi : "Hoc jure vindicat Ecclesia, quæ veros sacerdotes habet: hæresis vindicare non potest, quæ sacerdotes Dei non habet." VICTOR UTICENSIS populum sacerdotes in exilium abituros alloquentem inducit: "Quibus nos miseros relinquitis, dum pergitis ad coronas? qui hos baptizaturi sunt parvulos fontibus aquæ perennis? qui nobis munus pœnitentiæ collaturi sunt, et reconciliationis indulgentia obstrictos peccatorum vinculis soluturi? quia vobis dictum est: quæcumque etc." Hæc liquet munia esse sacerdotalia, quæ perficiendi cæteri fideles nullam habent potestatem, si exceperis baptismum ob summam ejus necessitatem, et Christi voluntatem ex usu Ecclesiæ manifestam.

66

29. Accedit Concilii Nicæni I. decretum quo diaconis vetabatur eucharistiam sacerdotibus ministrare, quia "nec regula nec consuetudo tradidit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi, illi qui offerunt Christi corpus accipiant."'s

OBJECTIONES SOLVUNTUR.

30. Obj. 1. Quæ afferuntur Apostoli loca ostendunt donorum, non officiorum varietatem, prout innuit ipse præfatus: "divisiones verò gratiarum sunt, idem autem spiritus."4 Officiorum igitur distinctio ordinis causa inducta videtur, quum omnes alioquin parem habeant potestatem, munera tamen diversa, quæ proinde in publicam utilitatem, probante Ecclesia, exercere debent.

Resp. Et dona et officia Apostolus plane distinguit, et ad Christi ordinationem horum refert discrimen. Quamvis autem in primordiis Ecclesiæ plurima data sint dona fidelibus plerisque, non ideo docendi et sacramenta administrandi munera omnibus censebantur communia, erant enim pastores et doctores, ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Nihil dicit Paulus ex quo par omnibus vindicetur potestas, quod enim dicitur de Spiritu dividente singulis prout vult,5 respicit donorum universim communicatione, non specialia ministerii sacri officia. Hæc ex aliis quæ laudavimus testimoniis noscuntur esse sacri ordinis propria, nec umquam consueverunt exerceri, nisi potestate accepta ordinatione.

31. Obj. 2. Si qua adductis locis adstruatur distinctio, tot erunt agnoscenda officia quot recensentur, ideoque Apostolus alius erit at Evangelista, nec prophetæ, nec pastoris, nec doctoris nomen ei conveniet: at constat Joannem Apostolum, Evangelistam et Prophetam simul fuisse, omnesque

(1) De Pœnit. 1. i. c. ii.
(2) De persec. Vandal. l. ii.

(3) Can. xviii.

(4) I. Cor. xii. 4.

(5) Ibidem 11.

Apostolos pastores esse et doctores: ergo non officia, sed dona enumerasse censendus est Paulus.

Resp. Utique officia distincta pleraque sunt quæ recenset Apostolus, quamvis ea aliquando in eodem homine conjungi contigerit. Nil autem distinctioni obstat, quod pastores et doctores iidem forsan nuncupentur, a duobus ejusdem muneris officiis, quamvis et hi distingui possint, pastores quippe episcopi gregem gubernantes, doctores alii docendi officio, non item regimine, præditi, intelligi possunt. Cæterum ex donorum diversis ordinibus communicatione, vél ex ejusdem muneris variis nominibus, fieri non potest ut potestas sacris ministris specialiter tributa, dispensandi Christi nomine sacramenta, communis omnibus fidelibus evadat.

32. Obj. 3. Minister sacramentorum tantum memorat quod fecit et facit quod jussit Christus: quod christianus quilibet facere valet.

Resp. Minister sacramentorum agit Christi nomine et auctoritate ; et speciali proinde indiget potestate. Ideo Christus Apostolos mittens quam a Patre acceperat potestatem memoravit, seque eos mittere instar sui declaravit. Nil igitur proficit quilibet absque auctoritate sacra munera aggrediens, sed Christi instituta irrisui habere videtur.

33. Obj. 4. Omnibus fatentibus baptismus a quolibet ministrari valet : id verò admitti nequit, si omnibus christianis non sit in sacramentis potestas.

Resp. Ex summa baptismi necessitate potestas illius ministrandi omnibus relicta est, Christo ita disponente uti ex traditione et usu Ecclesiæ discimus. Cæterum non eadem est omnibus auctoritas, nam extra necessitatem non licet laico baptizare. Quod autem ea potestas sit omnibus, etiam infidelibus, satis congruit ablutioni quæ a quolibet fieri valet; nec probat eos quid posse in aliis sacramentis, quæ sacrificandi, vel judicium ferendi, vel aliam specialem potestatem exigunt.

§. II. DE MINISTRI INTENTIONE.

34. Is fuit Lutheri error, ex principio de fidei justificatione derivatus, sacramenta prodesse suscipientibus, dummodo firmiter crederent sibi imputari Christi merita, licet sacerdos non seriò, sed joco ageret. E contra constanter docuit Ecclesia sacramentis ex Christi institutione inesse virtutem, eaque ministranda esse animo faciendi quod ipse instituit. Id ex constitutione Martini V.,1 et ex decreto Eugeniano pro Armenis constat, quod solemni definitione munivit concilium Tridentinum: "Si quis dixerit in ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem

(1) Ad calcem Conc. Constantiensis.

faciendi quod facit Ecclesia, anathema sit." Apud Catholicos igitur constat intentionem exigi in ministro faciendi quod facit Ecclesia: nec tamen necesse est velle effectum producere quem ritui adnecti Ecclesia credit, nam omnibus fatentibus valet baptismus ab hæreticis collatus, qui plerique hisce in regionibus non credunt gratiam conferri baptismo. Id etiam constat ex Nicolai I. ad Bulgaros responsione. Nec opus est ut quis velit facere quod facit Ecclesia Catholica, eam veram Christi Ecclesiam agnoscendo, nam hæreticos id sibi non proponere liquet.

35. Disceptatio theologica de intentionis, quam vocant internam, necessitate, a nobis alias relata est. Quæ de intentionis necessitate ab Eugenio IV. et a patribus Tridentinis tradita sunt, ad animi propositum videntur referenda: et Rubrica Missalis plura docent de intentione consecrandi hostias in altari positas, quæ effectum ex occulto anini consilio pendere indicant. Huc etiam recidit damnatio propositionis ab Alexandro VIII., de baptismo collato ab eo qui intus in corde suo apud se resolvit : Non intendo facere quod facit Ecclesia. Gravissima contra objicitur difficultas, quod eo posito principio incerta evadant sacramenta, et tota Ecclesiæ potestas nutet, nemo enim novit occulta hominum consilia, ex quibus valor sacramentorum pendere dicitur. Cæterum Christi promissio securos nos facit de ministrorum successione, et Ecclesiæ vi invicta: quem proinde damus vadem, hæreticis ex opinione theologica cavillationis occasionem sumentibus. Iis etiam licet respondere juxta alteram sententiam, quæ tenet satis esse ut minister gerat se serio, veluti ritum quem Christus instituit conferens, quidquid animo meditetur. In re supremo judicio non dirempta alterutra licet uti sententia.

§. III. DE MINISTRI DIGNITATE.

36. Valere baptismum ab hæreticis collatum fide constat, uti jam ostendimus. Valere pariter cætera sacramenta collata ab iis qui charactere necessario sunt præditi theologi plerique tenent. Maldonatus et Morinus opinati sunt hæreticorum ordinationes aliquando irritas habitas fuisse; sed decreta illa optime explicantur de pœna, qua omne ordinis suscepti exercitium denegabatur perperam ordinatis. Ordines igitur a Græcis episcopis collati valent, sicut et eucharistia conficitur a sacerdotibus, confirmatio ab utrisque, ab illis vi ordinis, ab his consuetudine vigente et probata : extrema unctio quoque ab iis ministratur. Pœnitentia autem quum exigat

(1) Sess. vii. can. xi.

(2) Vol. iii. de Baptismo n. 14.
(3) Prop. xxviii.

« PredošláPokračovať »