Obrázky na stránke
PDF
ePub

jurisdictionem nequit ab iis ministrari, nisi forte mortis in discrimine, quando, juxta nonnullos theologos, Ecclesia iis tribuit jurisdictionem in morientium utilitatem. Cæterum quum sectarii, inter quos versamur, careant omni sacro charactere, nullum præter baptisma conficere valent sacramentum, si exceperis matrimonium quod contrahentes ipsi baptizati conficiunt.

37. Sancta sancte tractanda esse patet: utrum autem sacramentorum valor a ministrorum probitate pendeat, sæculo quarto ineunte magno animorum æstu est disceptatum. Cæcilianum ad Carthaginensem sedem evectum impugnarunt nonnulli, eum prætexentes fuisse a traditoribus ordinatum, reis scilicet sacros libros et vasa ethnicis, dum ferveret persecutio, prodendi. Vanissima calumnia dissipata est, sed et principium ipsum eversum quod a ministrorum meritis sacramentorum valor penderet. Donatistæ vocati sunt sectarii illi, nomine a Donato a Casis nigris, celebri sectæ patrono, sumpto. Waldenses sæculo duodecimo, duce Petro Waldone, mercatore Lugdunensi, restaurarunt illum falsum principium, sacramenta ab improbis sacerdotibus confici haud posse dicentes; quæ a se, ob probitatem et pietatem insignem, ministrata valere dictitabant hi paupertatis Apostolicæ professores. Errore eodem laboravit sæculo decimo quarto Joannes Wickleff, Oxoniensis professor, qui inter cætera docuit: "Si episcopus, vel sacerdos existat in peccato mortali, non ordinat, non conficit, non baptizat.' Hodierni Oxonienses prorsus contrarium docent." Quakeri, quum nullum agnoscant sacramentum, de dignitate ministri non agunt; sed ministerii nomine intelligentes operam, quam quis a Spiritu Sancto motus impendit, ut alios, ad Deum hortando ducat, contendunt illud nemini competere, qui non sit sanctus, dono Spiritus divini auctus."

991

38. Concilium Tridentinum definivit: “Si quis dixerit ministrum in peccato mortali existentem, modo omnia essentialia, quæ ad sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent, servaverit, non conficere aut conferre sacramentum, anathema sit."4

PROPOSITIO.

Valent Sacramenta a ministro in peccato mortali existente confecta, modo omnia essentialia quæ ad sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent servaverit.

Probatur I. ex Scripturis.

39. Quum apud Corinthios magistrorum causa fideles exercerent simul

(1) Prop. iv. inter damnatas a conc. Constantiensi.

(2) "The unworthiness of men cannot prevent the goodness of God from flowing in those channels in which he has destined it to flow." Tract. No. 5.

(3) Barclay's Apology, Prop. x. Quest. 2. § xv.

(4) Sess. vii. Can. xii.

tates, et dicteria in sacros ministros, ne Apostolo quidem excepto, funderentur; hominum ipsorum nullam rationem faciendam esse docuit, sed Dei cujus auctoritate fungebantur: "Quid igitur est Apollo! quid verò Paulus? Ministri ejus, cui credidistis. ... Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. . . . Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. . . . Itaque nolite ante tempus judicare." Apostolus plane in auctoritate sua innititur, de sua dignitate et merito ad Deum referendo judicium. Igitur ad auctoritatem divinam respiciendum est, de occultis cordium arcanis, et de omnibus ministrorum meritis servato judicio Deo.

66

Probatur II. ex patrum constanti doctrina.

40. S. GREGORIUS Nazianzenus dicit : "Omnes qui baptizandi munere funguntur, idonei habentur; quamvis enim alius alii probitate vitæ antecellat, eadem tamen baptismi vis est."* S. JOANNES CHRYSOSTOMUS: Contingit quidem laicos pie vitam agere, male autem et improbe sacerdotes; unde neque futurum esset baptisma, nec corpus Christi, nec oblatio per illos, si ubique dignitatem ac merita requireret gratia: atqui etiam per indignos Deus solet operari, neque baptismatis gratia quidquam læditur vita sacerdotis."3 S. AUGUSTINUS vindicias Ecclesiæ hac in re contra Donatistas strenue egit, adeo ut supervacaneum sit eum laudare. Unum tamen aut alterum locum speciminis gratia damus: "Non exhorreat columba ministerium malorum; respiciat Domini potestatem. Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus? Non timeo adulterum, non ebriosum, non homicidam: quia columbam attendo, per quam mihi dicitur: Hic est qui baptizat." "4 Congruum porro divinæ Christi sapientiæ erat sacramenta ita instituere, ut a ministrorum meritis nullatenus penderent, adeo ut suscipientium fides tota in ipso consisteret, nec animi solicitudine de ministrorum dignitate torquerentur. Sic suæ gloriæ magis consuluit, virtutem sacramentis tribuens, et omnes ad se veluti revocans. Fidelibus etiam benigne consuluit, alioquin semper hæsituris de sacramentorum valore, quum vitia hominum plerumque sint oculta.

OBJECTIONES SOLVUNTUR.

41. Obj. 1. "Scimus quia peccatores Deus non audit."5 Ergo non valent sacramenta ab iis collata.

Resp. Non audit Deus ministrum pravum, suo nomine precantem, sed

(1) I. Cor. iii. 4. 9. v. i.

(2) Orat. xi. in S. Bapt.
(3) Hom. viii. in 1 ad Cor.
(4) Tract. v. in Joan.

(5) Joan. ix. 31.

Ecclesiam suam cujus voces profert; imo Christum Filium dilectum, cujus auctoritate, indigne licet, fungitur. Equidem Deum audire aliquos, eo ipso tempore quo eum invocant, peccato inquinatos, et eorum opera patrare prodigia ex Christi verbis colligitur: "Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me qui operamini iniquitatem."1

42. Obj. 2. Qui christianus non est, non potest minister Christi esse : peccator autem christianus non est, docente Apostolo, "Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus."

Resp. Quicumque baptismo suscepto ordinationem sacram deinceps receperit minister Christi est, assumptus in ministerium ea, quam statuit Christus et tota servavit antiquitas, ratione. Si Spiritu Christi careat, suo damno id contingit, et ejus non est, quia gratia non est cum illo conjunctus. Cæterum est ejus minister, legatione pro eo fungens, et necessariis potestatis quam exercet munitus indiciis.

43. Obj. 3. Paulus dicit ex Christo capite "totum corpus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in charitate."s " Ergo ubi peccato divortium a Christo factum est, nulla est gratiæ aliis communicatio.

Resp. Apostolus docet omnia quæ toto corpore Ecclesiæ diffunduntur dona a Christo derivari, et totam compagem eo niti. Non ideo tollitur omnis peccatoris cum eo nexus, quum maneat baptismi et ordinis sigillum. Licet igitur gratiam amiserit, attamen concredito sibi ministerio fungens, id ponit ex quo Christo volente pendet gratiæ communicatio, quæ tota a Christo derivatur.

44. Obj. 4. Petrus fideles sic alloquitur: "Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute quam administrat Deus." Qui autem gratia ipse caret, non potest eam alteri impertiri.

[ocr errors]

Resp. Petrus eo loci hortatur fideles ad donorum divinorum usum ea qua decet ratione, bonos enim et fideles dispensatores esse oportet. Cæterum quæ ministerii sunt munera non pendent ex ministrorum animo pio, sed ex Christi institutione. Non impertitur minister aliquid doni sibi divinitus dati, sed ritum peragit cui Christus gratiam adnecti voluit.

45. Obj. 5. Christo injuriosum est hominem peccatorem ejus minis

(1) Matt. vii. 22.
(2) Rom. viii, 9.
(3) Eph. iv. 16.
(4) 1 Pet. iv. 10.

trum æstimare; et sancta munera impuris manibus dari affirmare. Superstitionem prorsus redolet, actum a quocumque fiat prædicare gratiæ instrumentum, licet sit peccatum.

Resp. Christo e contra servamus honorem, eum salutis et gratiæ fontem agnoscendo, et virtutem sacramentorum quæ instituit prædicando. Peccatores, peccatis scilicet inhærentes, gravissimam illi irrogant injuriam, sacro ejus ministerio fungentes: sed quæ ipse donat munera nequeunt inquinare; prout recte docet S. Nicolaus I: "Non potest aliquis quantumcumque pollutus sit, sacramenta divina polluere, quæ purgatoria cunctarum remedia contagionum existunt. Non potest solis radius per cloacas et latrinas transiens aliquid exinde contaminationis attrahere. Proinde qualiscumque sacerdos sit, quæ sancta sunt coinquinare non potest.” Nulla est superstitionis labes, quod ritum divinitus institutum haud pendere a meritis conficientis credamus: nec peccatum dicendus est ritus sacer etiam ab indigno ministro peractus, quamvis ipse peccet, indigne eum perficiens.

46. Obj. 6. Magna morum corruptela hac ratione fovetur, sublata solicitudine de ministrorum dignitate.

Resp. Nequaquam, nam constanter docet Ecclesia peccare gravissime ministros sacramenta indigne ministrantes, et in æternæ mortis reatum incurrere sed consulitur fidelium paci, ne anxie hæreant de hominum arcanis meritis.

[merged small][ocr errors]

CAPUT III.

DE SACRAMENTORUM EFFICACIA.

47. Tota sacramentorum efficacia denegata est a Luthero fidem instrumentum justificationis statuente. Sectarii fere omnes ei inhærent principio, sed novissime Oxonienses ei nuntium miserunt, sacramentorum vim catholicis fere vocibus exponentes. Ad ambiguitatem cui studebant sextodecimi sæculi novatores tollendam, Tridentini patres voces in scholis a tribus antea sæculis usurpatas, barbariem quidem redolentes, sed veritatem et vim sacramentorum apprime enuntiantes, adoptarunt, ea ex opere operato, scilicet vi ipsis insita, gratiam conferre definientes: "Si quis dixerit per ipsa novæ legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinæ promissionis ad gratiam consequendam sufficere: anathema sit." Si quis dixerit sacramenta novæ legis non continere gratiam quam significant, aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint acceptæ per fidem gratiæ vel justitiæ, et notæ quædam christianæ professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus; anathema sit." Ea igitur est mens Ecclesiæ sacramentis divinam insitam esse virtutem, quæ tamen frustratur aliquando prava suscipientum voluntate, obicem gratiæ objicientium.

PROPOSITIO.

Sacramenta novæ legis gratiam continent quam significant, et gratiam ipsam non ponentibus obicem conferunt ex opere operato.

Probatur I. ex Scripturis.

48. Nova nativitas baptismo tribuitur, veluti instrumento Spiritus sancti efficaci ac certo: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei." Spiritus Sanctus collatus dicitur impositione manum ab Apostolis facta cum prece: "Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus."4 Gratia sacri ministerii manuum impositione data est, testante

(1) Sess. vii. can. 8.
(2) Ibidem can 6.
(3) Joan. iii. 5.

(4) Act. viii. 18.

« PredošláPokračovať »