Obrázky na stránke
PDF
ePub

terem, "ego"-inquit Augustinus eo loci,-" quando vocarem ad unitatem, si invenirem desertoris characterem, exterminarem, delerem, abolerem, abjicerem, non approbarem, respuerem, anathematizarem, damnarem. Nunc vero ipse desertor characterem fixit Imperatoris sui. Deus et Dominus noster Jesus Christus quærit desertorem, delet erroris crimen, sed non exterminat suum characterem."1 Ex his facile colligitur Augustinum nullum agnoscere characterem Donati, sed tantum declarare qua ratione eum deleret si per impossibile fuisset impressus.

65. Obj. 2. Ante Innocentii III. tempora de charactere nihil certum habetur: ille autem primus eum propugnavit. Si hujusmodi effectus hisce sacramentis adnexus fuisset, de eo Scripturæ et patres perspicuam procul dubio fecissent mentionem.

Resp. Quæ ex patribus, præsertim Augustino, citavimus testimonia plane evincunt longe ante Innocentii tempora characterem in Ecclesia agnitum; quod etiam ex ipso objecto decreto liquet, non enim quærebatur utrum character imprimeretur quando sacramentum rite conficitur, sed utrum qui in amentia vel lethargo baptizati erant, characterem, quem omnes fatebantur sacramento adnexum, recepissent. De silentio Scripturæ quod dicitur parum habet roboris, plura enim tacent Scripturæ quæ traditione et consuetudine Ecclesiæ innotescunt, præterquamquod quæ adduximus testimonia de charactere possunt intelligi.

66. Obj. 3. Vitiosus est circulus, quum character probetur ex eo quod sacramenta illa plus semel non recipiantur; et ea iterari non posse probetur ex charactere impresso. Præterea character ille inutilis prorsus est, quum homines eum agnoscere nequeant, et Deus nullo hujusmodi signo indigeat, ut baptizatum, confirmatum, aut ordinatum ab alio distinguat.

Resp. Sacramenta illa iterari non posse probamus ex perpetua Ecclesiæ consuetudine, et auctoritate: eoque statuto argumentum inde desumimus ea characterem indelebilem animæ imprimere, nisi enim aliquod hujusmodi signum animæ perpetuo inhæreret, plurimæ suaderent rationes ea absque piaculo, imo magna cum utilitate posse pluries conferri. Hoc ratiocinium quod profectò validum est, firmatur ipsius Ecclesiæ decretis quæ ab Apostolis olim edocta, et divino lumine adhuc illustrata, declarat characterem revera imprimi. Circuli vitiosi hic nullum certe est vestigium: Nec inutilis dicendus est character, quum certo constet Deum sacramentis illis eum adnectere, ipse autem nihil frustra faciat. Homines quidem eum in se non vident, cognoscunt tamen in causa, nempe in rite administrato sacramento, indeque discunt perpetuas obligationes quas suscipientes contrahunt.

(1) Serm. ad plebem Cæsar.

(2) Cap. Majores, L. III. Decr. tit. xlii.

ANIMADVERSIO.

67. Deficiente necessaria animi dispositione in adultis sui compotibus, et obice ideo objecto, gratia non communicatur; sed character imprimitur tribus quæ mox recensuimus sacramentis. At qui consensum penitus denegat sacramento suscipiendo, ne characterem quidem recipit : " Ille vero," inquit Innocentius III., "qui numquam consentit sed penitus contradicit, nec rem nec characterem suscipit sacramenti." Singula explicare quibus animus præparatur ad sacramenti gratiam assequendam, theologorum ethicorum est: sed et pleraque attigimus dum de unoquoque sacramento ageretur,

§. II. DE VETERIBUS SACRAMENTIS.

68. Consueverunt theologi inter sacramenta veteris et novæ legis instituere comparationem ut horum præstantia magis magisque claresceret. Ipsa veteris legis sacramenta contulisse gratiam Durandus et Paludanus censuerunt; plerisque Scholæ doctoribus in contrariam abeuntibus sententiam. Circumcisionem, quæ utpote Abrahæ data præcessit mosaicis institutis, habuisse vim intrinsecam peccatum originis tollendi S. Bonaventura cum aliis opinatus est. Novatores autem omnibus sacramentis denegantes virtutem intrinsecam, nova a veteribus tantum discernebant, quod hæc typi forent redemptionis futuræ, illa signa in memoriam ejusdem peractæ. Horum errorem damnarunt Tridentini patres, scholasticorum litibus haud diremptis : "Si quis dixerit ea ipsa novæ legis sacramenta a sacramentis antiquæ legis non differre, nisi quia cæremoniæ sunt aliæ, et alii ritus externi, anathema sit." Eugenius in Decreto pro Armenis de novæ legis sacramentis loquens: "Multum a sacramentis differunt antiquæ legis. Illa enim non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant: hæc verò nostra et continent gratiam, et ipsam digne suscipientibus conferunt." Ex hoc decreto certum videtur, quamvis tamquam fidei dogma non sit definitum, sacramenta vetera ex opere operato non contulisse gratiam, sed tantum profuisse ex opere operantis: ii scilicet qui eorum ex occasione fidem, dolorem, aliosque pii animi motus concipiebant, gratiam per Redemptoris, in quem sperabant, merita adipiscebantur. Circumcisionem verò adhibitam fuisse tamquam externam fidei in Redemptorem protestationem nonnulli putant; et ea ratione deletum in masculis ad octavum diemper venien(1) Cap. Majores. (2) Sess. vii. can. iii.

tibus peccatum originis; existimant enim illius peccati sub veteri lege remedium fuisse actum aliquem externum quo fides illa declarabatur. Certum autem videtur primarium illius ritus finem fuisse ut gens Judaica veluti Dei cultui consecrata, et fœdere obligata notaretur: "ut sit in signum fœderis inter me et vos." Hinc Apostolus ejus utilitatem declarans non innuit eam delesse peccatum originis; sed asserit Judæis tamquam Dei populo, ejus occasione credita esse divina eloquia : Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.""

66

69. Omnes ritus judaicos, quos sacramenta nuncupamus, caruisse vi sanctificandi animam plurima Apostoli testimonia demonstrant:" munera et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis et in potibus, et in variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis." "Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis : quanto magis sanguis Christi . . . emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ?4" 66 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata."5 Per illa igitur sacramenta conferebatur tantum mundities externa et legalis, quatenus qui eos ritus peregerunt habebantur immunes a sordibus, quibus ob violatas leges Mosaicas fuerant in conspectu populi judaici inquinati.

70. Paria esse virtute vetera et nova sacramenta probare conantur nonnulli ex D. Pauli ad Corinthios verbis: "Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari: et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritalem biberunt." Cæterum egregie falluntur, Apostolus enim non asserit eandem nobis ac illis esse spiritalem escam, eundemve potum, sed illis omnibus dona illa ac beneficia fuisse communia, ut eorum exemplo qui tot beneficiis ingrati Dei iram provocaverunt, Christianos terreret, ne divinis donis elati vitiis indulgerent: "sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt."7

(1) Gen. xvii. 11.
(2) Rom. iii. 1.
(3) Heb. ix. 9.

(4) Ib. 13.

(6) Ib. x. 4.

(7) 1 Cor. x. 1.

(8) Ib. 5.

CAPUT V.

DE CEREMONIIS.

71. Sacramenti substantia in ritu a Christo instituto posita est, in quem nullam sibi vindicat potestatem Ecclesia: sed alii adjiciuntur qui sacras habent significationes, et ad reverentiam sacramento conciliandam idonei sunt. Baptismi substantia in ablutione aqua facta, invocatis tribus divinis personis consistit: cæteri ritus cæremoniæ sunt, hoc scilicet vocabulo complectimur ritus omnes qui ad decorem et splendorem divini cultus diriguntur. In eas debacchatus est Calvinus, eas vocans "nugas, quod nihil utilitatis habeant: deinde præstigias, quod spectantium oculos inani pompa deludant." Lutherus non negavit cæremonias aliquas utiliter adhiberi posse, dummodo obligatio eas servandi, et cultus notio abessent. Anglicani cæremonias probant, et arguendos esse palam docent qui eas spernunt, quas tamen instituendi vel mutandi potestatem cuilibet Ecclesiæ nationali vindicant. Hoc utentes arbitrio plerasque quas majores sui servaverant, reliquerunt, et plures immutarunt, Eduardo et Elizabetha regnantibus. Qui in his regionibus Episcopaliani dicuntur eadem licentia ab Anglicanorum quibusdam ritibus discesserunt. Oxonienses jam rituale vetus deperditum plorant, et rituum sacrorum utilitatem et antiquitatem tuentur. Presbyteriani cæremonias rejiciunt, et baptismum administrandum jubent, prævia quidem instructione de ejus natura, et de parentum officiis, sed omni omissa cæremonia. Eucharistiam conficiunt, narrantes quid Christus fecerit, et panem frangentes, quem circumsedentibus mensæ distribuunt, vinum deinceps propinaturi. Quæ præcedunt et sequuntur conciones, et psalmus vel canticum cum oratione ex tempore fusa totum ritum constituunt: nullas quippe certas preces habent, sed pro ministri cujuslibet arbitrio. Baptiste hos imitantur, sicut et Methodista Episcopalianos.

[blocks in formation]

(4) "He is to baptize the child with water, by pouring or sprinkling it on the face of the child, without adding any other ceremony." The Directory chap. vii.

(5) "The table on which the elements are placed, being decently covered, the bread in convenient dishes, and the wine in cups, and the communicants orderly and gravely sitting around the table." Ibidem ch. viii.

72. Ecclesiæ ritus probatos vindicavit concilium Tridentinum, anathemate lato in eos qui eos sperni posse vel omitti sine peccato asserebant: "Si quis dixerit receptos et approbatos Ecclesiæ Catholicæ ritus in solemni sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni aut sine peccato a ministris pro lubito omitti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiæ pastorem mutari posse, anathema sit."1 Jam recitavimus canonem quo feriuntur Missæ cæremonias irridentes.

PROPOSITIO.

Recepti et approbati Ecclesiæ Catholicæ ritus in solemni sacramentorum administratione adhiberi consueti, nec contemni nec sine peccato a ministris pro libito omitti, nec in novos alios per quemcumque Ecclesiæ pastorem mutari possunt.

Probatur.

73. Non licet spernere, nec omittere, nec mutare instituta probata et sancita a legitima auctoritate: porro Ecclesiæ auctoritas omnino legitima est et sacrosancta, quum ei commissa sit a Christo sacramentorum dispensatio. Ergo quos instituit et probavit ritus reverenter sunt excipiendi et servandi.

74. Christus Dominus suo exemplo nos docet perspicuo, quod signis et actibus veritas cœlestis insinuanda sit et officia commendanda. Sic surdo et muto ad se adducto, "apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus, et expuens, tetigit linguam ejus: Et suspiciens in cœlum ingemuit, et ait illi: Ephpheta, quod est aperire."" Sic cæcum curaturus: "Apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et expuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum, si quid videret." Alias Apostolis "insufflavit :" et ascensurus in cœlum "elevatis manibus suis, benedixit eis."5 Laudans publicanum retulit pectoris tunsione cor humiliatum et pœnitens significasse. Ritus Ecclesiæ eo plane tendunt ut officia et veritas insinuentur, ideoque his commendantur exemplis.

75. Ecclesiæ veteris exemplum suffragatur: plerique enim ritus antiquissimi sunt, adeo ut eorum origo lateat. Profecto baptismi cæremoniæ ad ætatem apostolicam haud temere referuntur, et eucharistiæ conficiendæ

(1) Sess. vii. can. xiii. de sacr.

(2) Marc. vii. 32.

(3) Ibidem viii. 23.

(4) Joan. xx. 22.

(5) Luc. xxiv. 50.

(6) Luc. xviii, 13.、

(7) Oxonienses id alte prædicant, et Tertullianum et Basilium adducunt testes: the ritual of the Church was derived from the Apostles, and was based on religious principles and doctrines." Tract 34.

« PredošláPokračovať »