Obrázky na stránke
PDF
ePub

...

et sacerdos es tibi solus Igitur si habes jus sacerdotis in temetipso digamus tinguis, digamus offers ?"'1

[ocr errors]

Resp. Studio erroris actus Tertullianus præsidium ex sacris quibusdam muneribus, quæ in nonnullis rerum adjunctis obibant laici, exquisivit: "Omnes nos," inquit, "Deus vult ita esse dispositos, ut ubique sacramentis ejus obeundis apti simus." Hoc cum versaret argumentum, verbis vel sententia eum peccasse mirum non est; solent enim erroris patroni haud accurate res referre, vel ratiocinari. Unicuique licet baptizare, urgente necessitate : licuit etiam olim, ob persecutionem grassantem, suscipere eucharistiam propriis manibus, quam eos offerre quodammodo dicit Tertullianus, eo quod nonnisi precibus præmissis, eam sumerent. Sacerdotes idcirco, lato quodam sensu, omnes dicit. Quod autem addit de differentia inter sacerdotes et laicos Ecclesiæ auctoritate constituta, intelligendum est de externis honoris indiciis, quæ discrimen a Deo factum sequuntur: nisi velimus Tertullianum hac etiam in re transversum actum, quod haud verosimile est ; nam exprobrat sui temporis hæreticis : "laicis sacerdotalia munia injungunt." Quidquid sit, constat eum agnovisse visibile et externum sacerdotium, offerendi sacrificium, sed et remittendi peccata postestate donatum. Constat etiam cæteros omnes patres id habuisse persuasum, et ad Christi voluntatem retulisse.

37 Obj. 4. Theodoretus refert Frumentium, juvenem ab Indis captum, gratiam apud eos iniisse, suasisse autem mercatoribus illuc commeantibus ut convenientes in unum divinam perficerent liturgiam,τας θέιας ἐπιτελεῖν λειτουργίας

Resp. Liturgiæ vox latiori sensu eo loci usurpata est, ad preces scilicet sacras designandas, quas fideles illi recitabant, deficiente sacerdote, qui mos alicubi etiamnum servatur; solent enim fideles, nonnullis in locis intra provincias has fœderatas, convenire die Dominica, ad preces simul fundendas, quando non datur sacerdotis copia. Cæterum nemini laico unquam licuit sacrificium offerre. Profecto Theodoretus testatur Frumentium Alexandriam reversum ab Athanasio episcopali charactere insig- · nitum,της ἀρχιερατικῆς ἀντῳ χάριτος μεταδιδούςut ad Indos reverteretur, eis sacramenta impertiturus.

ANIMADVERSIONES.

38. Quum constet ordinationem esse sacramentum, et sacerdotium præcipuus sit ordo, nam episcopatus ipse est sacerdotii perfectio, liquet illud sacramentum esse: quod in confesso apud Catholicos omnes est.

(1) L. de exhort. cast c. vii.

(2) Ibidem.

(3) L. de præscript. hær. c. xli.
(4) Hist. Eccl. l. i. c. xxiii.

39. Sacerdotii honor et potestas ordinatione, uti demonstravimus, confertur, ex Christi instituto; ideoque vocatus a Deo jure optimo dicitur qui ea ratione in sacerdotum numerum cooptatur, quamvis qui temere absque divinæ voluntatis indiciis, sese ad ordinationem suscipiendam offert, magno se salutis discrimini objiciat. Cæterum semel ordinatus potestatem habet sacerdotii munia obeundi, servatis tamen debitis conditionibus. Iis qui absque ordinatione sacra aggrediuntur munia, quod sectarum præconibus in more positum est, illud Pauli est in memoriam revocandum: "Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum. Filius meus es tu, ego hodie genui te."1 Magnam vim in hoc et aliis hujusmodi testimoniis ponunt Oxonienses, sui vulneris haud memores."

(1) Heb. v. 4.

(2)

"How shall they preach, except they be sent ?' 'Let a man so account of us, as the Ministers of Christ, and Stewards of the mysteries of God.' 'No man taketh this honour to himself but he that is called of God, as was Aaron.' I do not think it possible for any one to read such places as these with a fair and clear mind, and not to perceive that it is better and more scriptural to have, than to want, Christ's special commission for conveying his word to his people." Tract 4.

3*

CAPUT III.

DE EPISCOPATU,

40. Episcopatum diximus sacerdotii esse plenitudinem et perfectionem, quum potestatem ferat aliis communicandi sacerdotium, et fideles gubernandi. Utrum sit sacramentum a sacerdotio distinctum inter Theologos quæritur, quorum sententia affirmans nobis magis probatur. Equidem Spiritum Sanctum episcopali consecratione conferri, non possumus dubitare, quum consecrator dicat: " Accipe Spiritum Sanctum;" quæ verba haud frustra proferri ex Tridentina definitione constat. Apostolus episcopos a Spiritu Sancto constitutos in Ecclesiæ regimen tradit, monens quos Epheso arcessiverat : "Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei."1 Paulo, et Barnaba, et de Timotheo, adduximus loca, episcopalem consecrationem spectant; unde patet gratiam ea conferri, et eam esse proinde sacramentum. Ejus distinctio a sacerdotio simplici colligitur ex præstantiori quam confert potestate ad plura, quibus efficiendis hoc prorsus impar

est.

[ocr errors]

Quæ de

41. De gradus discrimine nulla potest moveri quæstio, salva fide, damnatus est enim, quinto sæculo ineunte, Aerii error id negantis, prout refert S. Epiphanius: "Est autem illius dogma supra hominis captum furiosum et immane. Imprimis enim: Quanam inquit, in re presbytero episcopus antecellit? Nullum inter utrumque discrimen est. Est enim amborum unus ordo, par et idem honor et dignitas. Manus imponit episcopus ; imponit et presbyter: baptizat episcopus; idem facit et presbyter. Episcopus in throno sedet: sedet et presbyter. His in vulgus jactatis, plerosque in errorem adduxit, quorum sectæ princeps extitit."" Errorem hunc amplexi sunt Albigenses, Waldenses, Wickleffus. Calvinus, episcopi originem sic refert: "Quibus ergo docendi munus injunctum erat, eos omnes nominabant presbyteros. Illi ex suo numero in singulis civitatibus unum eligebant, cui specialiter dabant titulum episcopi: ne ex æqualitate, ut fieri solet, dissidia nascerentur. Neque tamen sic honore et dignitate superior erat episcopus, ut dominium in collegas haberet: sed quas partes habet consul in senatu, ut referat de negotiis, sententias roget, consulendo, monendo, hortando aliis præeat, auctoritate sua totam actionem regat, et

(1) Act. xx. 28.
(2) Hær. lxxv.

quod decretum communi consilio fuerit exequatur: id muneris sustinebat episcopus in presbyterorum cœtu." Presbyteriani et Baptista episcopos et seniores, (ita vocant presbyteros, vocis significationi inhærentes, usu neglecto,) eosdem esse dicunt.o

42. Concilium Tridentinum "declarat, præter cæteros ecclesiasticos gradus, episcopos qui in Apostolorum locum successerunt, ad hunc hierarchicum ordinem præcipue pertinere, et positos, sicut idem Apostolus ait, a Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei, eosque presbyteris superiores esse, ac sacramentum confirmationis conferre, ministros Ecclesiæ ordinare, atque alia pleraque peragere ipsos posse, quarum functionum potestatem reliqui inferioris ordinis nullam habent." Definit etiam : "Si quis dixerit, in Ecclesia Catholica non esse Hierarchiam divina ordinatione institutam, quæ constat ex episcopis, presbyteris, et ministris; anathema sit." "Si quis dixerit, episcopos, non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi: vel eam quam habent, illis esse.cum presbyteris communem ; . . . anathema sit."4 Ideo, testante Petro Colleto, "Catholici omnes constanter docent, episcopos esse presbyteris superiores; idque de jure divino, si de potestate ordinis sermo sit: sed ambigunt an eodem jure presbyteris superiores sint quantum ad potestatem jurisdictionis."5 Controversiam hac de re in concilio habitam fuse narrat Pallavicinus, quam patres supremo judicio dirimere nolentes, satis habuerunt, præstantiam episcoporum, juris omissa mentione, definitione decla

rare.

[ocr errors]

PROPOSITIO.

Episcopi sunt presbyteris superiores.
Probatur I. Scripturis.

43. Constat Apostolis eximiam datam esse potestatem, episcopos autem in consortium ejusdem ab iis adscitos, quos et successores reliquerunt. Ergo præstant presbyteris, tanta auctoritate non gaudentibus.

Probatur II. ex Patribus.

44. CLEMENS ROMANUS dicit: "Summo quippe sacerdoti, sua munia tributa sunt, et sacerdotibus locus proprius adsignatus est, et levitis sua munia tributa."7

45. S. IGNATIUS M. Smyrnenses hortatur: "Omnes episcopum sequimini,

(1) Inst. 1. iv. c. iv. §. 2.

(2) Presbyterian form of Government, ch. iv. Baptist confession of faith, ch. xxvii. (3) Sess. xxiii. cap. iv.

(4) Ibidem can. vi. vii.

(5) Tract. de Ordine p. ii. c. iv. de episcopis, art. ii.

(6) Istoria del Concilio di Trento l. xviii. et xix.

(7) Ep. ad Cor. Cap. xl.

ut Jesus Christus Patrem, et presbyterium ut Apostolos, diaconos autem revereamini, ut Dei mandatum." Ad Magnesianos: "Hortor, ut hoc sit vestrum studium, in Dei concordia omnia agere, episcopo præsidente Dei loco, et presbyteris loco senatus apostolici, et diaconis mihi suavissimis, quibus commissum est ministerium Jesu Christi."

112

46. CLEMENS ALEXANDRINUS scribit: "In Ecclesia progressiones episcoporum, presbyterorum, et diaconorum imitationes sunt angelicæ gloriæ."s 47. ORIGENES: "Plus a me exigitur, quam a diacono; plus a diacono quam a laico. Qui verò totius Ecclesiæ arcem obtinet, pro omni Ecclesia reddet rationem."4

[ocr errors]

48. S. CYPRIANUS: "Christus dicit ad Apostolos, et per hos omnibus præpositis, qui Apostolis vicaria ordinatione succedunt: Quæcumque ligaveritis, etc." Plurima alia adduximus testimonia dum de Ecclesiæ regimine ageretur ad quæ lectores remittimus, ne eandem crambem recoquere videamur."

Probatur III. ex vetustissimis Ritualibus.

49. In ritualibus vetustissimis qui supersunt, apud Ecclesiam orientalem vel occidentalem usitatis distinctio inter episcopos et presbyteros perpetuò servatur, et ad Christum auctorem refertur: quod et in constitutionibus, quæ apostolicæ dicuntur, animadvertere est.7

Probatur IV. ex omnium sectarum Orientalium consensione.

50. Sectæ omnes Orientales, etiam antiquissimæ, distinctionem inter episcopum et presbyterum agnoscunt, illi regendi potestatem tribuentes, quam huic denegant. Episcopi præstantia ex eorum consensione pristina traditione niti noscitur.s

Probatur V. præscriptione.

51. Episcoporum præstantia ubique per orbem christianum agnita est, saltem secundo sæculo, fatentibus iis qui eam impugnant. Nequit autem ostendi eam tunc primum statutam, quum testimonia potius probent eam jam vigentem imo habentur Ignatii indubia documenta, quæ ad finem primi sæculi referenda sunt, vel saltem ad initium secundi, obiit enim martyr anno 107: ut de Clemente Romano, Apostolorum discipulo, sileamus. Porro inverosimile prorsus est totam rationem qua Christus regi voluit Ecclesiam, tempore adeo vetusto immutatam esse sensim sine sensu: et sacerdotes omnes per omnes mundi plagas, ubicumque diffusa fuerit fides, dominos sibi et rectores præposuisse, contra prioris ætatis exempla.

(1) Cap. viii.

(2) Cap. vi.

(3) L. vi. Stromatum c. xiii.

(4) Hom. xi. in Jeremiam.

(5) Ep. lxvi.

(6) Tract. de Ecclesia. c. xv. prop. i. vol. i. p. 247.

(7) Consule Martenium de sacris ritibus t. ii. c. viii. Art. ix.

(8) Vide La perpétuité de la foi t. iii. p. 570.

« PredošláPokračovať »