Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT VI.

DE ORDINUM MATERIA ET FORMA.

71. Ritus quo ordinatio conficitur materia dicitur; verba verò quæ ea occasione proferuntur forma sunt. Inter theologos disceptatur quæ sit materia essentialis sacerdotii, nonnulli enim solam manuum impositionem putant requiri; alii instrumentorum traditionem, patenæ scilicet et calicis, sufficere censent; alii utramque necessariam habent. Scripturæ solam manuum impositionem memorant, quæ a Græcis tantum adhibetur, et a Latinis olim, omissa instrumentorum traditione, adhibita noscitur. Igitur ea nobis verior videtur sententia, quæ instrumentorum traditionem adjectam tradit, potestatem ordinis explicandi causa, ideoque ex lege jam requiri, quamvis sacramenti valor inde non pendeat. Quum manus bis imponantur, semel quidem ab episcopo, et presbyteris adstantibus, nulla voce prolata, iterum ab episcopo solo post communionem, dum dicit: "Accipe Spiritum Sanctum : quorum remiseris peccata, remittuntur eis ; et quorum retinueris, retenta sunt;" et quum fiat manuum extensio, episcopo et presbyteris manus dexteras extensas tenentibus, dum episco. pus fundit orationem post primam manuum impositionem; quæritur quæ manuum impositio potestatem sacerdotii conferat. Nobis videtur prima manuum impositio cum extensione et prece quæ sequuntur totam essentiam constituere; nam ritus ille integer moraliter unica manuum impositio videtur, et satis definitus est ex adjunctis, ut sacerdotii potestatem indicet et conferat. Quod autem in Pontificali Romano vocentur deinceps ordinandi, ordinatorum nomine haud dato, nisi post tradita instrumenta, contigisse videtur, quod instrumentorum traditione adjecta ad sacerdotii munus præcipuum explicandum, ad integritatem ritus requiratur, et ideo effectus impositionis manuum suspensus quodammodo habeatur, donec reipsa tradantur. Re tamen vera potestatem sacerdotii illa manuum impositione communicari ex concilio Carthaginensi IV. colligimus, quæ eam injungit, nulla traditionis instru mentorum facta mentione: " Presbyter cum ordinatur, episcopo eum benedicente, et manum super caput ejus tenente, etiam omnes presbyteri qui præsentes sunt, manus suas juxta manum episcopi super caput ejus teneant.” Idem habetur in libro sacramentali

(1) Cap. iii.

S. Gregorii. Cæterum Oxoniensibus minime assentimur, qui dicunt sola manuum impositione, absque ullis verbis, conferri sacerdotii potestatem :1 necesse est enim ut ritus ille verbis determinetur ad sacerdotii munus designandum et conferendum, quod semper fieri consuevisse in Eccclesia ipsi fatentur.

72. Episcopatum et diaconatum sola manuum impositione tradi, ex Scriptura et veteri Ecclesiæ consuetudine colligimus. Subdiaconatum verò et minores ordines censemus iis tradi ritibus quos Ecclesia pro temporum et locorum diversitate statuerit, ad officii auctoritatem designandam : iis quippe assentimur qui ea officia ab Ecclesiæ præsulibus instituta ad cultus decorem existimant.

73. Forma sacerdotii, nostra sententia, est oratio illa, quæ primam manuum impositionem et extensionem sequitur, putamus enim eam satis cum actibus illis conjungi ut eorum determinet effectum, præsertim quum episcopi invitatio ad orandum fiat, dexteris adhuc extensis super ordinandos. Verba igitur formæ nobis videntur illa: "Exaudi nos, quæsumus, Domine Deus noster, et super hos famulos tuos benedictionem Sancti Spiritus, et gratiæ sacerdotalis infunde virtutem;" etc. Quæ dicuntur verba dum ultima vice manus imponit episcopus, potestatem remissionis peccatorum explicant, quam tamen sacerdotio, prout a Christo est constitutum, inesse credimus; et proinde ritum illum ex Ecclesiæ lege adhibitum ad essentiam non pertinere putamus, nam nec olim servatus est.

74. Episcopatus formam censet Martenius esse prolixam illam orationem, instar præfationis, quam episcopus post manuum impositionem profert, quippe quæ sola antiquitus usurpata noscitur: Aliis forma est: "Accipe Spiritum Sanctum;" quæ verba proferunt episcopus consecrator, et assistentes duo episcopi, dum ambabus manibus caput consecrandi tangunt. Dicuntur quidem aliis in occasionibus, sicuti in ordinatione sacerdotis mox vidimus, et in diaconi ordinatione; sed quæ adjiciuntur verba definiunt eorum vim ad effectus speciales designandos, quum simpliciter dicta Spiritus Sancti plenitudinem communicari indicent.

75. Diaconatus forma juxta plurimos est: "Accipe Spiritum Sanctum ad robur, et ad resistendum diabolo et tentationibus ejus in nomine Domini. Amen." Cæterum Martenius contendit eam non esse quadringentis annis multo antiquiorem ; et precem quæ ad instar præfationis est, totam formam constituere, in ea quippe dicit episcopus: "Emitte in eos quæsumus Spiritum Sanctum," qua occasione olim imponebat manus.

76. Subdiaconatus forma verbis quæ instrumentorum traditionem comitantur constat : traduntur scilicet ei calix vacuus et patena vacua, prout

(1) "I know the grace of ordination is contained in the laying on of hands, not in any form of words." Tract. 1.

(2) De antiquis Ecclesiæ ritibus l. 1. c. viii. Art. ix.

in concilio Carthaginensi IV. anno 398, jubetur,' episcopo verba simul proferente, quorum tamen in illo concilio nulla fit mentio.

77. Singulorum minorum ordinum forma in verbis pariter quæ instrumentorum porrectionem comitantur, constituitur. Exorcistæ, Lectori, Ostiario ipsa quæ dicuntur verba ex concilio prælaudato desumpta sunt," quod et ea quæ Acolytho dicuntur indicat.

Quæ de ordinum omnium materia et forma diximus, intelligenda sunt salva auctoritate Eugeniani decreti pro Armenis; quod plerique theologi intelligunt eas haud definire, sed mores Ecclesiæ Romanæ Armenis preponere imitandos, communi quæ in scholis tunc recipiebatur sententia adhibita.

(1) Can. v.

(2) Can. vii. viii. ix.

1

CAPUT VII.

DE ELECTIONE MINISTRORUM.

78. Melanchton Ecclesiæ, cœtui scilicet cuicumque profitentium Evangelium, juxta novatorum placita, jus tribuit suos eligendi ministros, et eis omnem conferendi ad sacra munera obeunda auctoritatem : Ubicumque

991

66

est Ecclesia, ibi est jus administrandi Evangelii. Quare necesse est Ecclesiam retinere jus vocandi, eligendi, et ordinandi ministros. Et hoc jus est donum proprie datum Ecclesiæ, quod nulla humana auctoritas Ecclesiæ eripere potest.' Calvinus contendit fideles elegisse ministros suis suffragiis etiam Apostolorum ætate: " refert enim Lucas (Act. 14. 23.) constitutos esse per ecclesias presbyteros a Paulo et Barnaba: sed rationem vel modum simul notat, quum dicit factum id esse suffragiis: zaporovnOates, inquit, рεoßvréρovs xar' exxλnoiav. Creabant ergo ipsi duo: sed tota multitudo, ut mos Græcorum in electionibus erat, manibus sublatis declarabat quem habere vellet. Nempe sic Romani historici non raro loquuntur, consulem, qui comitia habuerit, creasse novos magistratus, non aliam ob causam, nisi quia suffragia receperit, et populum moderatus sit in eligendo."

79. Sectarii fere omnes Calviniana de electione ministrorum propugnant placita, præsertim in his provinciis, ut reipublicæ formam etiam in rebus sacris exhibeant. Qui apud Presbyterianos seniores regimine fungentes dicuntur, populi prædicantur delegati, pastorum in regimine consortes.3 Eliguntur idcirco a cœtibus quibus præficiendi sunt, qua ratione et diaconi suum sortiuntur honorem. Candidati sacri ministerii licentiam prædicandi a presbyterio, cœtus scilicet cujuslibet rectoribus, accipiunt, præmisso examine, sed nullo ordinationis ritu peracto; et ad tempus suscipiuntur, tyrocinium veluti ponentes. Licentiam revocat presbyterium, si licentiatus,

(1) De potestate et primatu Papæ, apud Walchium Introd. l. i. c. v. §. xvi. p. 521. (2) Inst. l. iv. c. iii. n. 15.

(3) "Ruling elders are properly the representatives of the people, chosen by them for the purpose of exercising government and discipline, in conjunction with pastors or ministers." Form of Government ch. v.

(4) "Presbyteries shall license probationers to preach the Gospel, that after a competent trial of their talents, and receiving from the churches a good report, they may in due time ordain them to the sacred office." Ibidem ch. xiv. n. i.

1

postquam per tempus satis diuturnum prædicationi vacaverit, haud profuturus ecclesiis videtur. Quod si bene ei successerit prædicanti, et populus ad eum in pastorem eligendum pronus sit, cœtus convocatur, ut suffragiis majoris numeri probatus, ordinatio ejus decernatur. Baptistæ dicunt rationem a Christo statutam qua qui a Sancto Spiritu ad munus episcopi idoneus fit, ad ejus exercitium vocetur, esse communia ecclesiæ ipsius suffragia. Methodista episcopales dicunt episcopum eligendum esse a cœtu generali, quem Collationem Generalem vocant.*

3

80. Apud Catholicos res est explorata omnem in Ecclesia potestatem a Christo derivari, qui Petro et Apostolis quam a Patre acceperat potestatem communicavit, a quibus proinde in cæteros omnes sacros ministros derivatur. Error igitur est prorsus contrarius fidei Catholicæ, sacram potestatem penes cœtum fidelium esse, ab eo in electos a se ministros derivanCæterum ipsa designandi ministros ratio ad disciplinam referenda est, quam præsules Ecclesiæ pro data sibi a Domini potestate moderantur; ideoque quæ, ipsis sancientibus, obtinuerit qualibet ætate, probanda est, utpote e legitima auctoritate profecta.

PROPOSITIO.

Jus eligendi sacros ministros divina ordinatione penes populum fidelem non est; sed penes Ecclesiæ rectores, præsertim summum Pontificem.

Probatur I. ex Scripturis.

81. Christus Apostolos ad sacrum ministerium vocavit, eosque monuit totam quam exercere debent auctoritatem ab ipso derivari: "Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat."5 Eos instar sui mittit: "Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.' "Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos. . . . . Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi." Missio igitur

(1) Form of Government, n. xi.

(2) "When any probationer shall have preached so much to the satisfaction of any congregation, as that the people appear prepared to elect a pastor, the session shall take measures to convene them for this purpose.' Ibidem ch. xv. n. i.

(3) "The way appointed by Christ for the calling of any person, fitted and gifted by the Holy Spirit, unto the office of bishop, or elder, in a church, is that he be chosen thereunto by the common suffrage of the church itself." Baptist Confession of faith, ch. xxvii.

(4) "The General Conference shall elect a bishop." The doctrines and discipline of the Methodist Episcopal Church, Section iv.

(5) Joan xv. 16.

(6) Ibidem xx. 21.

(7) Mat. xxviii. 18.

« PredošláPokračovať »