Obrázky na stránke
PDF
ePub

cessaria, et de voluntatis proposito omnem peregrinam doctrinam extirpandi. Quum assensum præstitisset, precabatur consecrator ut Deus vires illi daret ad hæc efficaciter præstanda; et impositis manibus dicebat: "Accipe Spiritum sanctum, et memento suscitare gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum, quia Deus non nobis dedit Spiritum timoris, sed potestatis et sobrietatis."

1

116. Jam vero nihil illo ritu continetur quod episcopalis auctoritatis communicationem significet vel efficiat, sed pleraque denotant regni officialem ad errores propagandos qui lege sanciebantur, constitutum. Si quid valoris ei inesset, impositioni manuum cum verbis illis: "Accipe Spiritum Sanctum;" tribuendum foret: at nihil determinat illam manuum impositionem ad episcopale munus communicandum, quum adjecta verba gratiam jam datam significent. Plerisque quidem placuit theologis formam episcopatus essentialem in illis verbis: "Accipe Spiritum Sanctum;" reponere; sed prolata in ritu consecrationis, prout in Ecclesia fit, sensum habent ex adjunctis definitum, quum in Rituali Eduardiano vaga sint et incerta.

117. Equidem irritam et inanem esse formam illam Eduardianam, ex legibus latis ad dubium tollendum, declarante Elizabeth se omnem supplere defectum ex auctoritatis regiæ plenitudine, colligitur. Ipse clerus Anglicanus post sæculum fere elapsum consecrationis formam immutavit iis insertis verbis: "in munus et opus episcopi, quod tibi nunc committitur, impositione manuum mearum:" adeo illis de valore prioris ritus dubitandum videbatur. Consuetudo autem Ecclesiæ Romanæ, quæ conversos e secta Anglicana cum suis honoribus non suscipit, sed si presbyteri vel episcopi habiti fuerint, et in clerum catholicum adscisci velint, eos ordinationis integro ritu sacra donat potestate, argumentum est haud leve explosas penitus esse omnes rationes quibus nituntur ordinationes' Anglicanæ. Constat quippe eam semper agnoscere ordinationes Græcorum, et cæterorum qui ab ea disjuncti sunt schismate vel hæresi, qui tamen ritum essentialem ordinandi servant, et nefas ducere eas iterare: quaprop(1) "Then shall the Archbishop demand the King's Mandate for the Consecration, and cause it to be read, and the Oath touching the acknowledgement of the King's supremacy shall be ministered. . . . “Are you persuaded that you be truly called to this Ministration, according to the will of our Lord Jesus Christ, and the order of this realm ?" "Will you maintain and set forward, as much as shall lie in you, quietness, love and peace among all men: and such as be unquiet, disobedient, and criminous, within your Diocese, correct and punish according to such authority as you have by God's Word, and as to you shall be committed by the Ordinance of this Realm ? . . . Almighty God, our heavenly Father, who hath given you a good will to do all these things, grant also unto you strength and power to perform the same. Take the

...

Holy Ghost, and remember that thou stir up the grace of God which is in thee by the imposition of hands, for God hath not given us the spirit of fear, but of power and love and soberness." Hæc omnia adhuc servantur, adjectis tamen verbis quibusdam: "Receive the Holy Ghost, for the office and work of a Bishop, &c."

ter nonnisi veritate manifesta censenda est Anglicanas prorsus respuisse, tamquam nullius momenti.

118. His de ordinis episcopalis potestate apud Anglicanos, quædam de jurisdictione adjicienda duximns. Jurisdictio est potestas regiminis, qua episcopi concreditos sibi greges regunt. Inter theologos disceptatur utrum immediate profluat a Christo, vel medio pontifice, omnibus fatentibus eam ex Christi lege pontificis auctoritati subjacere. Constat autem omnem potestatem sacram a Christo derivari, adeo ut nulla sit quæ a principibus civilibus vel a populo derivetur. Jam vero tota qualiscumque sit Anglicanorum episcoporum jurisdictio a rege seu regina derivata prædicatur in plurimis legibus et edictis, præsertim quæ in schismatis primordiis lata sunt, cujus rei indicia ordinationis ritus adhuc præbet. Ergo omni prorsus jure spirituali carent, quippe qui haud a Spiritu Sancto ad regendam Ecclesiam positi sunt, sed a potestate civili in sedes episcopales intrusi. Hoc vitio laborant, adeo ut Oxonienses, successionis apostolicæ jura prædicantes, haud suæ sectæ, sed Ecclesiæ Catholicæ agant causam.

CAPUT X.

DE ORDINANDIS.

119. Ad legitimam ordinum susceptionem status gratiæ requiritur, quum Spiritus Sanctus in animam peccatis adstrictam non intret. Confirmatio etiam et prima tonsura ante ordines suscipiendæ sunt.1 Ne cum clericalis status dedecore clerici inopia laborent, congruæ sustentationis titulus necessarius est, beneficium scilicet ecclesiasticum, cujus redditibus fruantur, vel patrimonium, vel pensio annua. In his tamen provinciis titulus Missionis admittitur, probante Sede Apostolica, quæ tamen exigit ut eo titulo ordinati juramendo se adstringant ad sacris missionibus perpetuò inserviendum in diœcesi in qua ordinati sunt. Regulares titulo paupertatis ordinantur.

:

3

120. tas legitima ad subdiaconatum suscipiendum est annus vigesimus secundus inchoatus: diaconatus anno vigesimo tertio inchoato suscipi potest presbyteratus anno vigesimo quinto: episcopatus anno trigesimo completo. Apud Cophtos Nestorianosque Syros infantes ordinantur, quos si ad Ecclesiam Catholicam contigerit venire suscipiuntur, relicta libertate cœlibatum servandi, et onera omnia ordinis subeundi, nisi post sextum decimum ætatis annum ordinationem suam ipsi ratam habuerint.

121 Temporibus a jure statutis ordines sacris conferendi sunt, nempe quatuor temporibus, Sabbato Sancto, et Sabbato de passione. Minores ordines etiam Dominicis et festis diebus conferuntur. Interstitia, intervalla scilicet temporis inter ordines intercedere debent, juxta Tridentinum decretum: "Minores ordines iis qui saltem Latinam linguam intelligant, per temporum interstitia, nisi aliud episcopo expedire magis videretur, conferantur. . . . Hi vero nonnisi post annum a susceptione postremi gradus minorum ordinum ad sacros ordines promoveantur, nisi necessitas aut Ecclesiæ utilitas, judicio episcopi, aliud exposcat. . . .. Promoti ad sacrum Subdiaconatus ordinem, si per annum saltem in eo non sint versati, ad altiorem gradum, nisi aliud episcopo videatur, ascendere non permit

(1) Trid. conc. Sess. xxxiii. cap. iv. de Ref.

(2) Ibidem Sess. xxi. cap. ii. de Ref.

(3) Ibidem Sess. xxiii. cap. xii. de Ref. Cap. vii. de elect. et Constit. Gregorii xiv Onus Apostolicæ.

(4) Cap. iii. de temp. ordinat.

tantur

In diaconatu ad minus annum integrum, nisi ob Ecclesiæ utilitatem ac necessitatem aliud episcopo videretur, ministraverint,"1 ad sacerdotium non promoventur. Qui ordine inferiori omisso ad altiorem evehitur, per saltum ordinatus dicitur, et suspenditur ab ordinum exercitio donec episcopus dispenset."

121. Irregulares, seu alieni a regula illi habentur quos lex ecclesiastica vetat ad ordines promoveri, vel ordines jam susceptos exercere. Crimine vel defectu irregulares fiunt. Infames ob crimina declarantur qui scienter baptismum iterato conferunt; simoniaci, rerum sacrarum scilicet nundinationis rei; qui per saltum ordinati sunt; qui in ordine sacro quem non susceperunt ministrarunt ;5 qui ad suscipiendos ordines obrepserunt, absque probatione, et vocatione episcopi : qui ordines susceperunt, vel susceptos exercuerunt, majori excommunicatione, suspensione, vel alia censura ligati ; qui voluntarium atque injustum patrarunt homicidium. Abortus fœtus animati, cui aliquis præstitit consilium aut operam, irregularitatem etiam inducit. Qui hominem occidit se defendendo, servato moderamine inculpatæ tutelæ, irregularis non fit; sicut et qui amens homicidium patraverit.10

122. Irregulares ex corporis defectibus sunt quicumque deformitate aliqua notantur quæ adeo est gravis ut risum vel stomachum moveat. Sic claudi qui egent fulcro ut ambulent, pusilli, et ii quibus abscissæ sunt nares, vel oculus erutus11 irregulares habentur. Item surdi, muti, cœci utroque oculo, vel sinistro vel quibus ita læsus est, ut canonem Missæ nonnisi versa facie indecore legere possint. Paralytici etiam irregulares sunt, sicut et epileptici, carentes aliquo membro, pede ex: gr: vel manu vel digito ad hostiam frangendam necessaria. Qui se eunuchos fieri passi sunt, nisi id contigerit medicorum consilio, sunt irregulares. Hermaphroditus in quo fœmineus sexus prævalet nequit omnino ordines suscipere, quum fœminæ divino jure a sacro ministerio arceantur. Si autem prævaleat masculinus sexus, pontificia habita dispensatione, ordinari poterit.

123. Ob animi defectum irregulares sunt qui baptismum non susceperunt, quorum irrita prorsus est ordinatio, nemo enim in sacerdotem Christi, vel ministrum quemlibet sacrari potest, qui nec christianum characterem

(1) Sess. xxiii. c. xi. xii. xiii. xiv. de Ref.

(2) Cap. Tuæ litteræ de clerico per saltum ordinato.

(3) Can. lxv. dist. 1. cap. ult. de Bapt. Cap. ii. de apostat.

(4) Can. ii. dist. dist. xxxiii. et Sixtus V. Const. Sanctum.

(5) Cap. i. de Cler. non ordinat. min.

(6) Cap. i. ii. iii. de eo qui furtiv. ordin. suscep.

(7) Cap. xxxii. de sent. excomm.

(8) Cap. i. et x. de homicid. volunt. vel. casual.

(9) Const. Greg. xiv. Sedes Apostolica.

(10) Clem. Unic. de homicid.

(11) Can. ult. dist. lv. cap. iv. de cleric. ægrot. can. i. dist. xlix, cap. ii. de corp. vitiat.

[ocr errors]

suscepit. Neophyti non sunt ordinandi, vetante id Apostolo; sed quamdiu habendi sint tales judicio episcopi definiendum est. Servi nequeunt ordinari, donec emancipati fuerint.1 Curatores aliive ad reddendas rationes obligati ordinandi non sunt, nisi rationibus jam redditis. Inscii litterarum, qui scilicet prorsus sunt ignari ab ordinibus repelluntur: secus qui mediocrem habent scientiam.

124. Defectu lenitatis irregulares habentur quicumque concurrunt ad mortem vel mutilationem hominis etiam justa de causa. Hinc judices qui sententiam mortis proferunt, accusatores, fisci patroni, testes in causa capitali, et ministri omnes qui sententiam exequuntur, irregulares sunt, si mors vel mutilatio rei sequatur. Clerici tamen testimonium ferentes excusantur, si protestentur se nolle sanguinis effusionem.5

125. Amentes, furiosi, energumeni, imbecilliorisque mentis homines qui scilicet sui compotes non sunt, irregulares habentur: qui autem ex morbo per aliquod tempus sui compos non fuerit, non habetur irregularis, si pristinum mentis vi gorem recuperaverit, et nullum relapsus in amentiam periculum præ se ferat."

126. Hæretici, schismatici, apostatæ, atque ii quorum pater, avusque hæretici sunt, vel in hæresi decesserunt, irregulares jure canonico declarantur. Passim tamen apud nos ad sacros promoventur ordines conversi ab hæresi, quod vi facultatum quas tribuit Sancta sedes episcopis fœderatarum provinciarum fieri videtur.

127. Adulterio, perjurio, aliisque vitiis infames ab ordinibus arcentur :8 scilicet quorum crimina ordine judiciario probata sunt, vel alias notoria

sunt.

128. Spurii non possunt ad ordines minores promoveri, nisi dispensante episcopo: ad majores ut promoveantur pontificia indigent dispensatione. Legitimi tamen habentur jure canonico, quorum parentes deinceps inierunt matrimonium, dummodo ejus ineundi capaces fuerint tempore conceptæ prolis: id enim statutum est, ut inducerentur parentes ad nuptias ineundas quam sanctionem immerito carpit Blackstonius, jus commune Anglicanum, quod legitimos habet eos tantum qui post nuptias nati sunt, verbis efferens.10

(1) Cap. i. et ii. de servis non ordin.

(2) Cap. unic. de oblig. ad ratio.

(3) Can. i. dist. xxxvi. et Toletan. iv. can. v. dist. li. Innoc. iii. in c. xix. de elect. (4) Cap. v. et ix. Ne Clerici vel monachi.

(5) Cap. ult. de homicidio in 6.

(6) Can. iii. iv. v. dist. xxxiii.

(7) Cap. xv. de hær. in 6.

(8) Can. xvii c. vi. qu. i.

(9) Cap. i. et vii. qui filii sint legit. (10) Commentaries l. i. n. 455.

« PredošláPokračovať »