Obrázky na stránke
PDF
ePub

petit, ut Papae, Imperatoribus et Regibus: ceteris vero ex privilegio, ut Electoribus S. R. I. Comitibus palatinis et Apostolicae Sedis Legatis secundum modum sibi praefixum : et ideo Comites palatini non possunt legitimare filios nobilium, nec ad feuda et majoratus.

2.o Ad legitimationem per rescriptum requiruntur seq.-I. Ut legitimandus sit subditus legitimantis (cap. 13. hoc tit.).—II. Ut consentiat in sui legitimationem, eamque pater per libellum supplicem petat, vel saltem in testamento (Nov. 74. cap. 2. §. I. Nov. 89. cap. 9. §. et cap. 10.-III. Ut legitimari non possit per subsequens matrimonium (ibid.); quia habito remedio ordinario, non est recurrendum ad extraordinarium.-IV. Ut nulli absint liberi legitimi; quia in eorum praejudicium princeps non censetur legitimare (cit. Nov. 74. cap. 1. et 2.). Si tamen princeps vult procedere de potestate absoluta, conditiones istae non sunt necessariae.

3.o Effectus legitimationis per rescriptum sunt tantum illi, qui substant potestati principis. Unde: -I. Legitimatus per rescriptum Papae fit habilis ad Ordines et officia Ecclesiastica, exceptis illis, quae requirunt legitimam nativitatem, sicut episcopatus (c. 7. princ. de elect.). Canonicatus in Germania, officium Auditoris in Rota Romana. Et quamvis Papa subditos suos legitimare possit ad officia secularia, non tamen subditos aliorum principum, nisi via extraordinaria in casu pravissimae necessitatis et in favorem fidei.-II. Principes politici suos subditos legitimare possunt ad officia secularia, aliosque effectus politicos, non tamen ad Ordines et beneficia Ecclesiastica. An vero legitimatus a suo principe habendus sit pro legitimato in territorio alterius principis, controvertunt DD. Affirmativa videtur satis probabilis; quia illegitimitas, cum non sit jure nuturali constituta, inducitur a proprio principe; ergo ab eodem tolli potest: semel autem sublata, non 'reviviscit in alieno territorio.

114. Q. VIII. Ad quem judicem spectet quaestio natalium?

R. Ad Ecclesiasticum privative, sive de illa agatur principaliter, sive incidenter (cap. 5. 7. h. t.). Nam quaestio ista est spiritualis pendens a valore matrimonii, de quo cognoscere est solius judicis Ecclesiastici. Unde si apud judicem laicum tractatur causa principalis de haereditate, alimentis, etc., et incidit quaestio natalium, debet supersedere in causa principali, donec ecclesiasticus cognoscat quaestionem incidentem de natalibus (cit. c. 5. h. t.), nisi esset mera quaestio facti, vel nisi quaestio esset super legitimatione per rescriptum principis.

TITULUS XVIII.

Qui matrimonium accusare possint, vel contra illud testificari (1)?

115. Q. I. Quis sit ordo accusantium matrimonium?

R. 1. Si agatur ad impediendum matrimonium futurum, omnes de populo admittuntur, denuntiantes impedimenta, ut peccatum praecaveatur.-2.° Si agatur ad divortium quoad vinculum ex causa impotentiae perpetuae, soli conjuges admittuntur; quia, si velint, cohabitare possunt ut frater et soror (c. 5. de frigid.): idem dic si agatur ex causa erroris personae, conditionis servilis, metus. Si vero agatur ex causa consanguinitatis, affinitatis, publicae honestatis aut alia simili, prae ceteris admittuntur, qui meliorem notitiam impedimenti habent, ut paren

(1) Agitur de hac materia in Decreto 35. q. 6.

tes, consanguinei, vicini (Can. 1. et seqq. 35. q. 6. et cap. 3. hoc tit.). Si tandem ex alio impedimento agatur, admittuntur quicumque alii veraces; praesertim quorum interest; cap. 1. de his quae vi, ubi priorissa cum sororibus impugnat matrimonium ut invalidum ratione professionis religiosae.-3.° Si agatur ad divortium quoad habitationem et thorum, regulariter solus conjux innocens admittitur; cum istius tantum intersit, et si velit, injuriam possit remittere (cap. 5. de procurat. cap. 25. §. illud, de jurejur. c. 4. de adult.).-4.° Si agatur criminaliter ad poenam adulterii, quilibet mas de populo 25 annis major admittitur ad accusandum, cum adulterium sit crimen publicum (tit. ff. et C. ad l. Jul. de adult.).—Rejiciuntur autem ab accusatione matrimonii dissolvendi pecunia corrupti, et qui post denuntiationes publicas impedimentum non manifestarunt ; nisi causa absentiae vel alia eos excuset: item absentes, qui per litteras accusare non permittuntur; nisi alia adminicula eis suffragentur (c. 2. 5. h. t. Can. 5. per scripta 2. q. 8. etc.).

116. Q. II. Qui testes admittantur contra matrimonium in facie Ecclesiae contractum?

R. Illi prae ceteris, qui meliorem notitiam impedimenti habent, modo non sint suspectae fidei (cap. 47. de testib.). Unde etiam parentes et consanguinei admittuntur, etiamsi deponat pro sustinendo matrimonio, eisque creditur, nisi ex circumstantiis testimonium eorum redatur suspectum; ut si nimis cupiant matrimonium sustineri; vel si sponsa petat in virum aliquem se longe majorem divitiis, nobilitate, etc. Rejiciuntur autem a testimonio contra matrimonium, quorum fides non est integra; ut si pecunia sint corrupti, ete.

117.

Q. III. Quo tempore accusatio matrimonii sit instituenda?

R. Quocumque tempore, cum impedimenta matrimonii nulla praescriptione tollantur, neque matrimonium cum his initum convalescat, aut sententia super illo lata transeat in rem judicatam (cap. 7. de sent. et re judic.). Si tamen conjuges sint mortui, actio contra legitimitatem prolium praescriptione extingui potest per 30. annos.

118.

siastici ?

Q. IV. Quae causae matrimoniales pertineant ad forum judicis eccle

R. 1. Seqq. matrimonii et sponsalium natura, qualitas, valor, obligatio, benedictio nuptiarum, sponsorum et conjugum jura et reciprocae obligationes, impedimenta, legitimitas et legitimatio prolium per matrimonium, dissolutio et redintegratio sponsalium et matrimonii, dispensatio in impedimentis, et quaecumque alia causa involvens quaestionem juris super matrimonii et sponsalium contractu, privative spectat ad judicem ecclesiasticum (cap. 3. de ordin. cognit. cap. 5. qui filii legit.), idque sub anathemate defini vit Trid. sess. 24. Can. fin. Judex autem iste est Papa in tota Ecclesia, et quilibet ordinarius in sua dioecesi, vel eorum delegati, aut qui ex privilegio habent jurisdictionem cognoscendi causas spirituales; cap. 12. de excess. Praelat. Trid. sess. 24. cap. 20. vers. Ad haec causae matrimoniales, c. de reform., ubi ab hoc judicio excluduntur decani, archidiaconi et alii inferiores Episcopo seu ordinario.

2.o Causae matrimoniales temporales per se spectant ad forum judicis secularis: uti causa dotis, donationis propter nuptias, haereditariae successionis, alimentorum, ventris inspiciendi, etc. : si tamen talis causa incidenter moveatur apud judicem ecclesiasticum, ab eo utique cognosci potest, cum ecclesiasticus non sit incapax ad cognoscenda temporalia, sicut laicus incapax est ad spiritualia.-Vide dicta tit. de judic. et tit. de for. compet.

TITULUS XIX.

De divortiis (1).

119. Cum ad accusationem matrimonii sequatur divortium seu separatio conjugum, recte hic agitur de divortio, quod triplex est :-1.° Divortium quoad vinculum.-2.o Divortium perpetuum quoad thorum et cohabitationem.--3.o Divortium temporale quoad thorum et habitationem. Et quamvis ex matrimonio invalide contracto nullum oriatur vinculum juris, sed praecisi facti, quia tamen in foro fori inter contrahentes putatur esse quoddam retinaculum, ideo etiam istud dissolvi debet, seu potius declarari matrimonium esse nulliter et sine effectu contractum. 120. Q. I. Quo modo dissolvendum sit matrimonium nulliter contractum? R. 1.o Ad hoc necessaria est auctoritas Ordinarii, vel alterius legitimi judicis : secus conjux propria auctoritate recedens, compelli debet ad redeundum (c. 13. v. quod si de restit. spoliat.), nisi notoria esset nullitas matrimonii.-2.° Nullitas matrimonii probanda est, non per rumorem, sed saltem per duos testes omni exceptione majores (c. 5. de eo qui cognov. c. 22. de testib.): tum quia causa dissolvendi matrimonii est gravissima; tum quia caveri debet, ne ex collusione partium dissolutio fiat cum magna irreverentia sacramenti, ad quod requiruntur testes omni exceptione majores: licet alioquin dum agitur ad impedimendum matrimonium et vitandum peccatum, sufficiat unus testis denuntians impedimentum. -3. Posita plena probatione, et per exceptiones non infirmata, judex pronuntiat matrimonium esse invalidum; ac proinde separatis conjugibus, si aliud non obest, dat licentiam transeundi ad alias nuptias. Si vero plena probatio non est allata, judex pronuntiat pro valore matrimonii, utpote causae favorabilis (arg. cap. 22. de testib.), atque in foro externo matrimonium est validum. At in foro interno, si ambo vel alter conjugum certam habet notitiam impedimenti dirimentis, non debent, imo nec possunt parere sententiae judicis, exigendo et reddendo debitum, vel cohabitando, si periculum sit incontinentiae; quia hoc non esset aliud, nisi fornicari et peccare, quod prohibet jus naturale, utique praeferendum falsae sententiae judicis. Imo si compellantur per censuram excommunicationis, haec potius humiliter sustinenda est, quam Deus offendendus: ita decisum est c. 13. de restit. spoliat. c. 44. de sent. excom. Unde in hoc casu arduo pars conscia impedimenti potest, imo tenetur occultam dispensationem petere a Papa, si bonum prolis vel alia gravis causa id postulet, modo sit impedimentum dispensabile.

[Ex Const. Bened. XIV. Dei miseratione 3. Nov. 1741. notandum :

I. Quod cognitio causarum matrimonialium extra romanam Curiam pertractandarum committi nequit, nisi Episcopo, praesertim viciniori: etsi nullus sit Episcopus, committi debet uni ex judicibus synodalibus, juxta modum ab eodem Pontifice praescriptum in litteris encyclicis locorum Ordinariis scriptis sub die 26. Augusti 1741. Quamvis paternae. Et hujusmodi cognitio numquam finienda est, nisi post duas sententias conformes super nullitate matrimonii, sive post primam. apellatum sit, sive non, sub poenis, ut infra incurrentes.

(1) Agitur de hac materia in Decreto 28. quaest. 1. 2. et 32. quaest. 6. 7. et Can 9. ab isto 35. quaest. 6. et quaest. 9. fere per tot.-Trid. sess. 24. Can. 7. 8.—In Pandectis lib. 24. tit. 2. 3.-In Codice lib. 5. tit. 17. 18.

II. In singulis dioecesibus eligendus est ab Episcopo defensor matrimonii; etsi fieri potest ex ecclesiastico coetu, ad ipsius Episcopi arbitrium removendus, cum mercede, si id munus gratis obire nolit, ei constituenda ab ipsius causae judice, et solvenda ab ea parte, quae pro validitate matrimonii agit, si ipsi facultas sit: sin minus, a judice primae, vel secundae vel tertiae instantiae respective ex pecunia mulctarum suorum tribunalium. Quando vero judices causae erunt judices commissarii carentes foro et mulctis, tunc solvenda est ex pecunia mulctarum illius Episcopi, in cujus dioecesi dicti judices' juxta S. Sedis mandatum judicium exercebunt.

Hunc defensorem statuit Pontifex esse tanquam partem necessariam ad judicii validitatem; ideoque semper citari et deesse debere in judicio, sive unus ex conjugibus, qui pro nullitate matrimonii agit, sive ambo quorum alter pro nullitate, alter vero pro validitate in judicio veniant: tenerique nedum praestare juramentum de fideliter suo munere obeundo, quando ad hoc deputatur, sed etiam toties, quoties adesse debebit in judicio pro alicujus matrimonii validitate tuenda.

Ejus autem munus in eo situm est, ut: «Si a judice pro matrimonii validitate judicabitur, et nullus sit qui appellet, ipse etiam ab appellatione se abstineat; idque etiam servetur, si a judice secundae instantiae pro validitate matrimonii fuerit judicatum, postquam judex primae instantiae de illius nullitate sententiam pronuntiaverat; sin autem contra matrimonii validitatem sententia feratur, defensor intra legitima tempora appellabit adhaerens parti, quae pro validitate agebat; cum autem in judicio nemo unus sit, qui pro matrimonii validitate negotium subsistat, vel si adsit, lata contra eum sententia, judicium deseruerit, ipse ex officio ad superiorem judicem provocabit.

Appellatione a prima sententia pendente, vel etiam nulla, ob malitiam, vel oscitantiam, vel collusionem defensoris et partium, interposita, si ambo, vel unus ex conjugibus novas nuptias celebrare ausus fuerit, volumus ac decernimus: ut non solum serventur, quae adversus eos, qui matrimonium contra interdictum Ecclesiae contrahunt, statuta sunt, praesertim, ut invicem a cohabitatione separentur, quoad usque altera sententia super nullitate emanaverit, a qua intra decem dies non sit appellatum; vel appellatio interposita deserta deinde fuerit; sed ulterius ut contrahens vel contrahentes matrimonium hujusmodi, omnibus poenis contra poligamos a sacris Canonibus et constitutionibus apostolicis constitutis omnino subjaceant.

Posteaquam vero, appellationis beneficio, ad alterum judicem causa in secunda instantia delata fuerit, omnia et singula quaecumque coram judice in prima instantia servanda praefinita fuerunt, etiam coram altero in secunda exacte ac diligenter custodientur, citato in quolibet judicii actu defensore matrimonii, qui voce et scripto matrimonii validitatem strenue ac pro viribus tuebitur. Et si judex in secunda instantia fuit Metropolitanus aut Sedis Apostolicae Nuncius, aut Episcopus vicinior, matrimonii defensor sit, qui ab ipsis fuerit deputatus, quemadmodum ipsis deputare mandamus, ut quae a nobis superius constituta sunt, peragere possit. Si autem judex in secunda instantia erit judex commissarius, cui a Sede Apostolica causae cognitio demandata sit, et qui tribunal et jurisdictionem ordinariam non habeat, et propterea careat defensore matrimonii, volumus, ut illo defensore matrimonii utatur, qui constitutus fuerit ab Ordinario, in cujus dioecesi causam cognoscet, etiam si idem Ordinarius sit, qui primam sententiam in eadem causa pronuntiaverit.

Instructo autem in hunc modum judicio, si secunda sententia alteri conformis fuerit, hoc est, si in secunda, aeque ac in prima nullum ac irritum matrimonium judicatum fuerit, et ab ea pars vel defensor pro sua conscientia non crediderit appellandum, vel appellationem interpositam prosequendam minime censuerit, in potestate et arbitrio conjugum sit novas nuptias contrahere; dummodo alicui eorum, ob aliquod impedimentum vel legitimam causam id vetitum non sit. Potestas tamen post alteram sententiam conformem, ut supra, conjugibus facta intelligatur et locum habeat, salvo semper et firmo remanente jure seu privilegio causarum matrimonialum, quae ob cujuscumque temporis lapsum nunquam transeunt in rem judicatam: sed si nova res, quae non deducta vel ignorata fuerit, detegatur, resumi possunt, et rursus in judicalem controversiam revocari. Quod si a secunda sententia super nullitate, vel altera pars appellaverit, vel hujusmodi sit, ut ei, salva conscientia, defensor matrimonii acquiescendum non putet, vel quia sibi videtur manifeste injusta, vel invalida, vel quia fuerit lata in tertia instantia, et sit revocatoria alterius praecedentis super validitate in secunda instantia emanatae, volumus, ut firma remanente utrique conjugi prohibitione ad alias transeundi nuptias, quas si contrahere ausi fuerint, poenis, ut praefertur, a nobis constitutis subesse decernimus. Causa in tertia vel quarta instantia cognoscatur, servatis diligenter omnibus, quae a nobis in prima et secunda instantia demandata fuerunt, nempe, in quolibet judiciali actu, citato et audito defensore matrimonii, qui a judice tertiae instantiae deputatus fuerit. »

Quoad causas matrimoniorum Romae disceptandas praecipit, omnia et singula supra praescripta servanda esse. Verum cum haec sit particularis curiae, vide peculiaria, quae sequuntur in cit. Const. a §. 13. ad totum §. 15.]

121. Q. II. An, et quomodo vinculum matrimonii rati dissolvi possit?

R. 1.o Vinculum matrimonii rati, et multo magis consummati, de jure naturali seu ab intrinseco, de jure divino et pontificio est indissolubile: ita quoad rem communis et vera sententia contra Michaelem de Medina, quem secuti sunt aliquot inferioris notae Juristae, minus caute docentes, matrimonium ratum solo jure Ecclesiastico esse insolubile. Prob. 1.a pars ex Gen. 2. v. 22. et seqq., quem textum explicans Trid. sess. 24. per indistincte ait: Matrimonii perpetuum, indissolubilemque nexum primus humani generis parens, divini spiritus instinctu pronuntiavit, cum dixit: hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, etc. Idem docet Bonif. VIII. c. unic. de voto in 6.; atqui praeceptum hoc., quod Adam pronuntiavit, erat omnino naturale ab actore naturae inspiratum, cum praeter praeceptum de pomo non comedendo nullum aliud positivum fuerit in paradiso; ergo matrimonium quoad suam essentiam est de jure naturali et ab intrinseco insolubile. Ratio est, quia matrimonium ex sententia et definitione sua importat perpetuam vitae consuetudinem et societatem, ut omnes gentes bene moratae agnoverunt, definientes matrimonium, quod sit viri et mulieris conjunctio, individuam vitae consuetudinem continens (§. 1. Inst. de patria potest.); ergo matrimonium jure naturali et ab intrinseco est individum et indissolubile; siquidem, quod ab intrinseco contractui competit, id jure naturali competit, sicut est translatio dominii in mutuo, jus utendi in commodato, etc. Prob. 2.a pars de jure Div. Matth. 18.: Quod Deus conjunxit, homo non separet; Marci 10. et Luc. 16.: Qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, maechatur, et Rom. 7.: Mulier, vivente viro, alligata est legi; et 1. Cor. 7.: Praecipio non ego, sed Dominus uxorem a viro non discedere. Qui textus generales indistincte procedunt de matrimonio tam rato, quam

« PredošláPokračovať »